In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
De hoc Sacramento proxime post Baptismum agunt communi stylo et ordine Theologi, nam, quamvis non sit ordo essentialis inter Confirmationem et Eucharistiam, qualis est inter Baptismum et reliqua, tamen Confirmatio est quaedam regenerationis consummatio, ut sicut in Baptismo fit professio fidei, ita in Confirmatione datur robur ad eamdem fidem profitendam per unctionem internam ; Eucharistia vero ordinatur ad nutriendam charitatem et justitiam, ad vincendum fomitem et tentationes, et in ordine ad perseverandum in gratia accepta, ideoque generalius se habet velut causa universalis, non sicut Confirmatio, quae particulariter se habet ad professionem fidei in Baptismo susceptae, et hominis Christiani initiatione.
Hunc etiam ordinem sequuntur Patres, et servatus fuit in Ecclesia, quantum ad ministerium, ita ut prius daretur neophyto Confirmatio, quam Eucharistia, quamvis utrumque Sacramentum post Baptismum ministrabatur ; Dionysius de Ecclesiastica hierarchia, cap. 2. et 4. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 3. Melchiades Papa Epist. ad Episcopos Hispaniae, cap. 3. Eugenius IV. in decreto fidei, qui etiam congruentiam praemissam servandi ordinis tradunt, sicut et Clemens Romanus epist. 4. et constitutionum Apostolicarum, lib. 3. cap. 47 . Tertullianus de praescript, adversus hoeres, cap. 36. Ambrosius lib. 3. de Sacramentis, cap. 2. Gregorius Magnus in Sacramentario de Baptismo infantum. Tractatum autem Sacramenti expedit Doctor cum Magistro in distinctione praesenti quinque quaestionibus, quae specialiter ad ipsum spectant supponendo rationes communes ipsi et. aliis ex materia de Sacramentis in genere in 1. dist. et 2. et de Sacramento Baptismi in aliis quatuor jam praemissis. In prima quaestione agit de ejus essentialibus, et per se requisitis; in secunda de ejus necessitate; in tertia de ejus dignitate; in quarta an possit iterari; in quinta, an sit poena canonica statuta iterantibus Confirmationem.