IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit modum, qui videtur proprius, scilicet animam Christi habitualiter videre omnia in Verbo, non actualiter ; sed aliter explicat habitualiter, quam DD. secundae sent. positae n. 13. et explicat quomodo Verbum est speculum voluntarium, libere repraesentans omnia, non simul, animae Christi, sed quaedam, non omnia, cuicumque alii animae. Quod non possit simul omnia videre, probatur ex dictis contra secundam sent. quodque haec sit sententia Doctoris, patet, quia 4. dist. l.q. 1. in probatione secundae propositionis ait, quod intellectio finita non potest esse plurium disparatorum; et in 1. dist. 6. et 2. dist. i. quaest. 6. docet objecta esse distinctiva et identificativa notitiarum, quod falsum esset, si una posset esse diversorum objectorum, et 1. dist. 8. q. 2. ait genus et differentiam facere conceptus formaliter distinctos, et idem habet quodlib. 43. Praeterea, quia istum modum ponit ultimo loco, et sic Philip. Faber, Pitig. hic et alii Scotistae Doctorem intelligunt, quia tamen sententiam illam, quod anima Christi omnia actualiter videt, non impugnat ex professo, videtur quod reputat eam non improbabilem.
Sed si ista (l) via tertia non placet, neque quod infinita videat elicitive, neque simul recipiendo visiones, scilicet infinitas infinitorum, vel unam visionem infinitorum, potest dici quod videt omnia habitualiter, non tamen actualiter, exponendo distinctionem hoc modo, quod per aliquem actum videt Verbum, et per illum actum omnia relucentia in Verbo sunt sibi praesentia actu primo, et per hoc habitualiter sibi nota, quia, generaliter loquendo, illud dicitur habitualiter notum, cujus est actus primus sufficienter ostensivus ; non est ergo aliquis unus habitus in anima illa, qui unica sua ratione ostendat infinita ; sed actus quo videtur Verbum primo, est actus primus praesens, quo sibi relucent omnia, quae lucent in Verbo, et hoc, quia Verbum est sibi manifestativum, ut speculum voluntarium repraesentans omnia.
Secundum, (m) scilicet quod non actualiter, declaratur, quia experimur quod attentio circa plura objecta est minus perfecta, et ideo videtur quod impossibile sit potentiam finitam perfecta attentione videre infinita simul.
Praeterea, si actualiter videret infinita, perfectio illius animae in infinitum excederet perfectionem alterius animae, quod videtur inconveniens ; et per hoc adduci potest illud Avicennae 6. Naturalium part. 4. cap. 2. quod in sapientia Creatoris non est occultatio, nisi secundum receptacula, quia licet Verbum ut voluntarie ostendens omnia, sit praesens voluntarie illi animae, ipsa tamen non potest simul omnia recipere, sed quodlibet singillatim, et ita potest videre quodcumque de numero infinitorum, ad quod se convertit.
Et si objiciatur, quod ita potest quilibet Beatus videre quodlibet in Verbo non simul, dico quod Verbum cuilibet alii Beato est speculum repraesentans determinata, ultra quae non potest velle ordinate videre alia ; sed huic est speculum repraesentans omnia, et ideo ipsa potest ordinate velle videre omnia quotcumque infinitorum, ad quae est in potentia propinqua ad videndum, sicut si essent sibi praesentia per proprium habitum, vel per aliquem actum primum cognitivum, qui posset dici habitus.
Ad argumenta principalia. Ad primum patet, quomodo posset nosse infinita. Ad secundum, etsi illae illuminationes sint ordinatae, non tamen secundum ordinem naturarum, sed gratiarum, et ideo primo huic animae, et ab hac illuminantur Angeli.
Ad confirmationem hujus rationis, dico, quod anima quantum ad illam actionem, qua creatura dicitur illuminare creaturam, potest illuminare Angelum, sicut e converso, quia in patria animae Beatorum habebunt eumdem modum loquendi, quem Angeli ; et ideo si alicui animae reveletur prius aliqua veritas in Verbo quam Angelo, poterit illuminare Angelum de illa veritate, sicut Angelus posset illuminare animam, si prius esset revelata Angelo.
Ad illud de causa et effectibus et proportione causae ad effectus, et principii ad conclusiones, patet ex improbatione illius opinionis.
Ad illa pro (n) secunda opinione, quae probant, quod non possit videre infinita. Ad primum, cum dicitur, quod virtus infinita non plus posset quam videre infinita, licet sit verum extensive, non tamen est verum intensive ; posset enim perfectius videre illa, quam aliqua virtus finita, quia actus ejus esset intensior secundum perfectionem et virtutem majorem potentiae.
Ad aliud, cum dicitur quod in infinitum indistinctius videret infinita, potest dici quod videre indistinctius respectu plurium, non necessario est ex parte intellectus, ut receptivus, sed solum ut elicitivus ; posset enim recipere visiones aeque distinctas plurium, sicut paucorum, et ita, si ratio valeret, concluderet solum quod intellectus non possit esse elicitivus respectu infinitarum visionum. Sed potest dici quod nec hoc concludit, quia etsi de facto intellectus noster indistinctius intelligat plura quam pauca, hoc tamen non necessario convenit sibi de ratione sua, qua intellectus est prior actu elicito, sed ex aliquo concomitante, quod non est necesse ponere in intellectu Christi.
Ad tertium, infinitas extensiva ad aliqua, ut ad formas recipiendas, non concludit infinitam entitatem receptivi, sicut patet de materia, si esset receptiva infinitarum formarum, imo magis concludit imperfectionem ; sed infinitas extensiva ad aliqua, ut ad effectus simul causabiles, concludit infinitatem intensivam, eo quod talis pluralitas concludit majorem perfectionem in eo quod ad plura se extendit, non ita de receptivo. Si tamen intellectus ponitur elicitivus infinitorum, dico quod nec illa infinitas extensiva concludit infinitatem intensivam intellectus, sed objecti, quia objectum est causa principalis activa respectu illarum visionum, et non intellectus.