Cyrillus. Praedixerat autem dominus Petro quod eum esset negaturus, tempore scilicet suae captionis; sed quia semel facta est mentio de captione eius, consequenter nuntiat supervenientem contra Iudaeos conflictum; unde dicitur et dixit eis: quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? miserat enim salvator sanctos apostolos praedicare civitatibus et oppidis regnum caelorum, praecipiens ut euntes nullius corporalium curam gererent, sed in eo totam spem vivendi reponerent. Chrysostomus.
Sicut autem qui docent natare, circa principium quidem manus suas supponentes, attentius sustentant suos discipulos, postea vero plerumque manum abstrahentes iubent ut sibi opitulentur, quinimmo et paululum emergi permittunt; ita et christus fecit discipulis. In exordiis quidem praesto in cunctis eis aderat, parans eis uberrime affluentiam omnium; unde sequitur at illi dixerunt: nihil. At ubi oportebat et proprias vires ostendere, subtraxit eis aliquantulum gratiam, iubens eis ex se nonnulla peragere; unde sequitur dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, quo scilicet portatur pecunia, tollat similiter et peram, qua scilicet portantur cibaria.
Et quidem quando nec calceamenta, nec zonam habebant, nec baculum, nec aes, nullius passi sunt penuriam; ut autem marsupium concessit eis, et peram, esurire videntur, et sitire, et nuditatem pati; ac si eis diceret: hactenus cuncta vobis uberrime affluebant; nunc autem volo vos et inopiam experiri: ideoque non addico necessitati pristinae legis, sed mando et loculum habere et peram. Poterat autem et deus usque in finem eos in tanta constituere copia; sed noluit ob multas causas: primo quidem ut nihil sibi tribuerent, sed recognoscerent totum emanasse divinitus; secundo ut moderari sibi sciant; tertio ne maiora de se opinentur. Horum igitur causa permittens eos incurrere multa inopinatorum, relaxavit prioris legis rigorem, ne gravis et intolerabilis fieret eis vita. Beda.
Non enim eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore discipulos informat. Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via, praecepit, ordinans scilicet ut qui evangelium nuntiat, de evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria, donec, sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat: ubi nobis quoque dat exemplum, iusta nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti.
Augustinus contra faustum.
Nulla ergo inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate praecepta, vel consilia, vel permissa mutantur. Ambrosius. Qui autem ferire prohibet, cur emere gladium iubet, nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria, et videatur potuisse vindicari, sed noluisse? unde sequitur et qui non habet, scilicet sacculum, vendat tunicam suam, et emat gladium. Chrysostomus.
Quid est hoc? qui dixerat: si quis te percusserit in dextera gena, vertas ei et aliam; nunc armat discipulos, et solo gladio: nam si penitus armare decebat, non solum oportebat gladium possidere, sed et scuta et galeas. Sed et si mille huiusmodi possiderent arma, pro tot insultibus et insidiis populorum, tyrannorum, urbium, nationum, qualiter undecim comparerent, et ex solo aspectu agminum non contremiscerent, nutriti in stagnis et fluviis? non ergo putemus eum iussisse ut gladios possiderent; sed per gladios innuit imminentes insidias Iudaeorum; unde sequitur dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et cum iniquis deputatus est. Theophylactus. Cum enim ipsi inter se supra de praerogativis contenderint: non est, inquit, tempus praerogativarum, immo periculorum et caedium: nam ego magister vester ducor ad mortem non honorabilem, cum impiis deputandus; etenim ea quae sunt de me, scilicet praedicta, finem habent, idest impletionem.
Volens ergo violentum insultum innuere, meminit gladii: nec prorsus revelavit, ne tangerentur acedia; nec prorsus obticuit, ne repentinis aggressibus fluctuarent; sed postea recolentes mirarentur quomodo se ipsum pretium exhibuit passioni pro salute humana. Basilius. Vel dominus non iubet portare marsupium et peram et emere gladium; sed praedicit futurum, quod scilicet apostoli obliti temporis passionis, donorum et legis domini, auderent sumere gladios: saepius enim Scriptura utitur imperativa sermonis specie loco prophetiae.
In pluribus tamen libris non invenitur accipiat, tollat, vel emat; sed tollet et emet. Theophylactus. Vel per hoc praenuntiat eis quod incurrerent famem et sitim, quod innuit per peram; et adversitates nonnullas, quod innuit per gladium.
Vel aliter. Quod dominus dicit qui habet sacculum, tollat similiter et peram, videtur sermo ad discipulos fieri; sed revera respicit quamlibet Iudaei personam; quasi dicat: si quis Iudaeorum abundat facultatibus, congestis omnibus fugiat; si autem quis ultima oppressus penuria colit regionem, hic etiam amictum vendat et gladium emat: invadet enim eos intolerabilis impetus pugnae, ut nihil ad resistendum sufficiat. Deinde pandit horum malorum causam: quia scilicet passus est poenam profanis debitam, cum latronibus crucifixus. Et cum ad hoc perventum fuerit, sumet finem verbum dispensationis; persecutoribus autem accident quae a prophetis sunt praedicta. Haec igitur dominus praedixit de futuris regioni Iudaeorum; sed discipuli non intelligebant profunditatem dictorum, putantes ob futurum proditoris insultum gladiis opus esse; unde sequitur at illi dixerunt: domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: satis est.
Chrysostomus. Et quidem si humano eos volebat uti auxilio, nec centum sufficerent gladii; quod si nolebat eos uti humano subsidio, etiam duo supervacui sunt. Theophylactus.
Noluit ergo dominus eos reprehendere quasi non intelligentes; sed dicens satis est, eos dimisit.
Quidam autem dicunt, dominum ironice dixisse satis est; quasi dicat: ex quo duo sunt gladii, sufficiant nobis ad tantam multitudinem quanta nos debet invadere.
Beda. Vel duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi salvatoris: unus qui et apostolis audaciam pro domino certandi et domino virtutem medicandi doceret inesse; alter qui nequaquam vagina exemptus, ostenderet eos nec totum quod potuere pro eius facere defensione permissos. Ambrosius. Vel quia lex referire non vetat, fortasse Petro duos gladios offerenti satis esse dicit, quasi licuerit usque ad evangelium; ut sit in lege aequitatis eruditio, in evangelio bonitatis perfectio.
Est etiam gladius spiritalis ut vendas patrimonium, et emas verbum quo mentis penetralia vestiuntur. Est etiam gladius passionis ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacra corona martyrii. Movet adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt: ne forte unum novi, unum veteris testamenti sit, quibus adversus diaboli armamur insidias. Deinde dicit dominus satis est, quasi nil desit ei quem utriusque testamenti doctrina munierit.