In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et misit serpens, " id est, diabolus callidus, " post mulierem, " quia cum alas non haberet, non poterat attingere eam, " ex ore suo, " id est, per inspirationem vel pravam suggestionem, " aquam " id est, persecutionem, vel tribulationem, " tamquam flumen, " id est, inundantem. Matth. XXIV, 21 : Tunc erit tribulatio tanta, qualis non fuit, etc.
" Ut faceret eam, " id est, Ecclesiam, " trahi, " scilicet, in peccatum, et de peccato in infernum, " a flumine, " id est, tribulatione inundante, quae solet multos trahere ad peccatum. Thren. III, 54 : Inundaverunt aquae super caput meum ; dixi: Perii.
" Et adjuvit terra, "
Id est, Christus qui terram nostram assumpsit, id est, humanitatem. Haec terra est benedicta. Psal. lxxxiv, 2 : Benedixisti, Domine, terram tuam.
" Mulierem, " id est, Ecclesiam, filios Christo generantem. Adjuvit, inquam, tribulationes pro ea sustinendo, exemplum patientiae, et virtutem patiendi, dando. Isa. hii, 4 : Vere langores nostros ipse tulit. Vel, " Terra, " triumphans Ecclesia, quae est in terra viventium. Psal. XXVI, 13: Credo videre bona Do-mini in terra viventium. Glossa, Sancti stabiles, ut terra.
" Adjuvit terra mulierem, " id est Ecclesiam militantem : " et aperuit terra, " id est, Christi corpus, " os suum, " id est, se praeparavit, ut reciperet quidquid ei inferretur, sicut ille qui aperit os : " et absorbuit flumen. " Glossa, id est, omnes paenas in se destruxit: quia factus est immortalis, et impassibilis.
" Quod misit draco de ore suo, "id est, ex suggestione sua. Unde patet, quod corpus nostrum non poterit submergi in flumine : quia jam terra capitis nostri absorbuit. Haymo : " Nihil amplius praevalebit in. corpore, quod non praevaluit in capite. "
" Et iratus est draco in mulierem, et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.
Et stetit supra arenam maris. "
Supra actum est de persecutione majorum, hic agitur de persecutione minorum.
Et dicuntur duo. Primo dicit, quod cum Sanctis praeliatur. Secundo, quod in reprobis requiescit, ibi. v. 18 : " Et stetit supra arenam maris. "
In prima parte dicuntur duo. Primo, quod diabolus aggreditur minores. Secundo, describit eos, ibi, " Qui custodiunt. "