IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(1) Sed si ista via tertia non placet. Primum exponit, quomodo scilicet videat omnia habitualiter, non quod habeat aliquem habitum, qui sit ratio formalis causandi, vel infinitas visiones infinitorum objectorum, vel unam respectu infinitorum, quia talis non videtur ponendus, ut supra patuit. Sed dicitur videre omnia habitualiter ex hoc solo, quod habita visione primi objecti virtualiter continentis illa omnia, dicitur illa videre habitualiter, sicut etiam dictum est in primo, quando objectum est praesens potentiae, ita quod statim potest haberi notitia ejusdem, dicitur habitualiter videri. Sic in proposito, habita praesentia Deitatis (quae primo est praesens intellectui beato per visionem, qua videtur a Beato, ut patet a Doctore q. 14. quodl). omnia objecta secundaria dicuntur praesentia intellectui beato, pro quanto virtualiter continet cmnia illa, et quantum in se est, potest omnium causare notitiam. Et cum dicit, non est ergo aliquis unus habitus in anima illa, qui unica sua ratione ostendat infinita ; sed actus quo videtur Verbum primo est actus primus praesens, quo sibi relucent omnia, quae lucent in Verbo, non debet tamen intelligi, quod per visionem suam sunt omnia objecta praesentia, sic, quod talis visio sit ratio formalis praesentandi infinita objecta, quia tunc esset formaliter infinita, ut patet per Doctorem in primo, d. 2. p. i. q A. qui dicit quod ratio formalis praesentandi infinita objecta, est formaliter infinita. Hoc idem patet in 2. d. 3. q. 10. sed debet sic intelligi, quod quia per actum illum, scilicet videndi Verbum, Verbum est primo praesens illi intellectui, quia primo, et immediate attingit primum actum ; et quia in Verbo continentur virtualiter omnia objecta secundaria, illa dicuntur praesentia tantum habitualiter, quia habens visionem primi objecti virtualiter continentis plura objecta, est in potentia propinqua, ut illa actu possit videre.
(m) Secundum declaratur, videlicet quod intellectus animae Christi non noverit omnia in Verbo actualiter, quia talis visio est imperfecta, vel si etiam plures adhuc essent imperfectae, quia attentio circa plura objecta est minus perfecta quam circa pauciora, ut notum est per experientiam, et per consequens potentia finita non potest simul perfecte videre infinita; sed non est dicendum quod intellectus animae
Christi habeat in Verbo visionem alicujus objecti imperfectam. Posito enim quod esset una visio infinitorum objectorum, adhuc per illam non esset ita perfecta attentio circa plura simul quam circa pauciora ; si etiam haberet simul infinitas intellectiones infinitorum objectorum, adhuc per illas non aeque attente simul videret plura quam aeque pauciora, et sic patet quomodo non omnia simul videt actualiter.
Nota, quod in hac quaestione non videtur Doctor nec tertium, nec quartum modum firmiter asserere, quilibet tamen modus videtur satis probabilis ; nam si primus teneatur, scilicet quod habuerit simul infinitas intellectiones infinitorum objectorum, hoc videtur possibile, quia hoc non repugnat alicui intellectui. Posito tamen quod infinita actu possint simul esse, et cum dicitur quod est minor attentio circa plura quam circa pauciora, potest dici primo quod non est inconveniens ponere, quod non aeque attente videat infinita, sicut unum. Potest secundo dici quod si per majorem attentionem intelligatur major intentio actus, ut videtur dicere Doctor in primo, dist. 3. quaest. 7. et in quodl. quaest. 15. quod per majorem attentionem et majorem conatum causatur actus intensior. Tenendo hoc, potest dici quod bene intellectus animae Christi non potuit videre omnia aeque attente, ita quod talis attentio perfecta sit ab illo intellectu, quia tunc major perfectio infinitarum intellectionum esset ab illo intellectu elicita. Si vero perfectio intellectionum correspondens attentioni perfecte sit a voluntate divina, ita quod intellectiones, et intentio illarum sit a sola voluntate divina, tunc intellectus animae Christi habens illas simul, poterit aeque attente videre plura simul, sicut pauciora. Si vero teneatur quod attentio major vel minor circa objectum non sit ex perfectiori vel imperfectiori actu, sed quod stante aequalitate actuum circa objecta, adhuc erit major attentio circa unum, quam circa plura, sic quod talis attentio sit aliquid pertinens ad ipsum intellectum, tunc forte non poterit aeque attente videre plura sicut unum. Eodem modo dico, si teneantur secundus modus, scilicet quod habuerit unam visionem respectu infinitorum objectorum.
Si vero teneatur quod elicitive possit habere infinitas intellectiones, ille modus forte non est sustentabilis. Sed de hoc videtur dicendum, ut prolixe dixi in 2. dist. 3. quaest. 10. de aliis intellectionibus.
Argumenta principalia cum suis responsionibus patent, et quod praecipue tangunt de illuminatione et revelatione, vide Doctorem in 2. dist. 9. et 10. et quae ibi exposui prolixe.
(n) Ad illa pro secunda opinione. Hic Doctor solvit rationes Henrici. Ad primam dicit quod posito quod intellectus animae Christi videret tot objecta, quot intellectus divinus, non tamen sequitur quod ei adaequaretur, quia divinus intellectus videret ea perfectius, et ideo non posset ei adaequari intensive, licet forte extensive. Possetetiam dici quod non haberet a se, et propria virtute quod videret infinita, sicut divinus intellectus habet a se, ideo non potest concludi infinitas intensiva intellectus animae Christi; sicut etiam esse in infinitis locis simul, non virtute propria, sed virtute divina, non concludit illum esse immensum, sed immensitas concluditur ex hoc quod ex natura propria actu est in infinitis locis, ut patet a Doctore in 2. d. 2. et in 4. d. 10. sic dicendum est in proposito. Caetera patent.