Beda. Tradendus a discipulo dominus consueti secessus locum, quo facillime reperiri possit, adit; unde sequitur et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliveti. Cyrillus. De die namque conversabatur hierosolymis, obscura vero nocte succedente in montem olivarum cum suis conversabatur discipulis; unde subditur secuti sunt autem illum et discipuli.
Beda. Pulchre autem sui corporis mysteriis imbutos in montem olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua baptizatos sancti spiritus charismate confirmandos esse designet. Theophylactus. Post coenam autem nequaquam inertia, et iocus, et somnus occupant dominum; sed oratio et doctrina; unde sequitur et cum pervenisset ad locum, dixit illis: orate ne intretis in tentationem. Beda. Impossibile quidem est humanam animam non tentari; unde non ait: orate ne tentemini; sed orate ne intretis in tentationem; hoc est ne tentatio vos superet ultima. Cyrillus.
Sed ne solis verbis eis prodesset, procedens paululum orabat; unde sequitur et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Ubique invenies eum semotum orantem, ut discas quod animo attento et corde quieto colloquendum est cum deo sublimi. Non autem quasi egens alieni suffragii precibus insistebat qui est omnipotentissima virtus patris; sed ut discamus non esse in tentationibus dormitandum, sed magis orationibus insistendum.
Beda. Solus etiam orat pro omnibus qui solus erat passurus pro omnibus, significans tantum orationem suam quantum et passionem a nostra distare. Augustinus de quaest. Evang.. Avulsus est autem ab eis quantum iactus est lapidis, tamquam typice admonuerit ut in eum dirigerent lapidem: idest, usque ad ipsum perducerent intentionem legis, quae scripta erat in lapide.
Gregorius Nyssenus. Quid autem sibi vult flexus genuum, de quo dicitur et positis genibus orabat? humanus quidem usus est pronos terrae supplicare maioribus, facto ostendentes fortiores esse qui rogantur. Palam est autem humanam naturam nihil habere deo condignum: et ideo honorifica signa quae invicem exhibemus, fatentes nos humiliores esse respectu excellentiae proximi, transumpsimus ad obsequia incomparabilis naturae: unde ille qui nostros languores portavit, ac pro nobis intercessit, per hominem quem sumpsit genuflectit orando, sanciens non esse superbiendum orationis tempore, sed per omnia humilitati conformandum: quia deus superbis resistit, dat autem humilibus gratiam.
Chrysostomus. Quaelibet autem ars verbis et operibus ostenditur ab eo qui docet. Quia ergo dominus venerat docturus nos quamlibet virtutem, ob hoc eadem dicit et facit: unde, quia iusserat verbis orare ne intrarent in tentationem, hoc etiam opere docet; sequitur enim dicens: pater, si vis, transfer calicem istum a me. Non dicit si vis, quasi ignorans an patri placeret: neque enim magis ardua cognitio est cognitione paternae substantiae, quam ipse solus perspicaciter novit, secundum illud: sicut novit me pater, et ego novi patrem; neque hoc dicit quasi respuens passionem: qui enim comminatus est discipulo volenti eius passionem impedire, ut Satanam eum vocaret post multa praeconia, qualiter crucifigi nolebat? cur igitur ita dictum est, consideres. Quantum erat audire quod deus ineffabilis, qui quemlibet intellectum transcendit, voluit uterum subire virgineum, lac sugere, et humana quaeque pati. Quoniam ergo fere incredibile erat quod erat futurum, primo quidem misit prophetas hoc nuntiantes, postea ipse indutus carne veniens, ut non phantasma putaretur, permittit carnem ferre naturales defectus, esurire, sitire et dormire, laborare, affici et anxiari; ob hoc et recusat mortem, veram humanitatem demonstrans.
Ambrosius. Dicit ergo si vis, transfer a me calicem istum; quasi homo mortem recusans, quasi deus sententiam suam servans. Beda. Vel transferri a se calicem postulat, non quidem timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum; unde et signanter non dicit transfer a me calicem, sed calicem istum, hoc est populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, qui me quotidie vaticinatur.
Dionysius Alexandrinus. Vel quod dicit transfer calicem istum a me, non est hoc: non adveniat mihi; nisi enim advenerit, transferri non potest. Igitur ut sensit iam praesentem, coepit affici et tristari, et quasi iam propinquante eo dicit transfer calicem hunc. Sicut enim quod praeterit, nec intactum est, nec permanens; sic et salvator leviter invadentem tentationem flagitat pelli; et hoc est non intrare in tentationem, quod consulit esse orandum. Perfectissimus autem modus tentationes evitandi manifestatur cum dicitur verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Deus enim inexpertus est malorum.
Vult autem nobis bona largiri supra id quod petimus vel intelligimus. Ergo perfectam voluntatem patris, quam ipse noverat, petit sortiri effectum, quae eadem est et sua secundum deitatem. Renuit autem impleri humanam voluntatem, quam dicit suam, paterna voluntate minorem.
Athanasius. Geminum enim hic velle ostendit: alterum quidem humanum, quod est carnis; alterum vero divinum: humanitas enim ob carnis fragilitatem recusat passionem: sed divinus eius affectus affectanter eam subiit, eo quod non esset possibile eum detineri a morte. Gregorius Nyssenus. Apollinaris autem asserit quod christus non habuit secundum terrenam naturam propriam voluntatem; sed solum in christo est voluntas dei, qui de caelo descendit. Dicat ergo: quam voluntatem vult dominus nequaquam evenire? neque enim deitas aufert propriam voluntatem. Beda. Appropinquans etiam passioni salvator, infirmantium in se vocem sumpsit, ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas conditoris nostri, etiam contra nostram voluntatem, fiat.