6. ((
vers. 2.)) Parata est sedes tua, Deus, ex illo
1185 In plerisque Mss.,
Parata est sedes tua ex illo, sedes tua Deus ex illo. Ex illo quid est.
.
Ex
1186
illo, quid est? Ex tunc. Tanquam si diceret, Quae est sedes Dei? ubi sedet Deus? In sanctis suis. Vis esse sedes Dei? Para locum
in corde tuo ubi sedeat. Quae est sedes Dei, nisi ubi habitat Deus? Ubi habitat Deus, nisi in templo suo? Quod est templum
ejus? Parietibus instruitur? Absit. Mundus iste est forte templum ipsius, quia valde magnus est, et digna res quae capiat
Deum? Nec capit eum a quo factus est. Et ubi capitur? In anima quieta, in anima justa: ipsa illum portat. Magna res, fratres:
certe magnus est Deus; fortibus gravis, infirmis levis est. Quos dixi fortes? Superbos, qui quasi habent praesumptionem virium
suarum. Nam infirmitas illa in humilitate major fortitudo est. Audi Apostolum dicentem,
Quando infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Hoc est quod commendavi
1186 Edd.,
commendavit Evangelium. At Mss. quidam,
commendavi; et nonnulli cum Am.,
commendavit: sed non addunt,
Evangelium.
, quia Dominus praecinctus est fortitudine, quando humilitatem docebat. Ergo ipsa est sedes Dei, quae aperte alio loco in
propheta dicitur,
Super quem requiescet Spiritus meus? id est, ubi requiescet Spiritus Dei, nisi in sede Dei? Audi quomodo describat ipsam sedem. Forte auditurus eras marmoratam
domum, ampla spatia atriorum, in magna altitudine et fulgore tectorum
1186 Sic Mss. Edd. vero,
amplam, spatiosam, atriorum magnitudine et fulgore tectorum.
. Audi quid sibi paret Deus:
Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2) . Ecce humilis es et quietus, et in te habitat Deus
1186 Er. Ven. et. Lov. sic legunt hunc locum:
Ecce humilis esto et quietus, ut et in te habitet Deus. M.
. Altus est Deus, non in te habitat, si altus esse volueris. Certe altus vis esse, ut habitet in te: humilis esto et tremens
verba ejus, et ibi habitat. Non timet trementem domum, quia ipse illam firmat.
Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo, id est, ex tunc; id est, quasi quoddam tempus significat. Ex tunc, ex quo? Forte ex die
ante sabbatum. Ex illo, quia titulus Psalmi praescribit nobis ex quo. Sexto enim die, id est, tempore hujus mundi sexto, venit Dominus in carne.
Ex illo ergo, plane ex illo secundum hominem, ex illo ex utero. Quid enim dicit alius psalmus?
In splendore sanctorum ex utero. In splendore sanctorum, id est, ut illuminentur sancti, ut videant Deum in carne; et purgetur cor, unde videatur in divinitate.
In splendore sanctorum ex utero. Sed quid ibi sequitur? Ne forte ex utero inde incipere putares esse Christum:
Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3) . Cum dixisset,
In splendore sanctorum ex utero, subjecit statim, ne putares Christum a tempore esse coepisse ex quo natus est, sicut coepit Adam, sicut Abraham, sicut David,
Ante luciferum genui te: ante omne quod illuminatur
1186 Regius Ms.,
ante omnia quae illuminant.
. Per luciferum enim, aut stellas omnes significat, et per stellas tempora, quia fecit Deus stellas in signa temporum (Gen.
I, 14) , ut ante tempora invenias natum esse Christum: et utique qui natus est ante tempora, non potest videri natus ex tempore;
quia et tempora creatura Dei sunt. Et utique si omnia per
1187A ipsum facta sunt (Joan. I, 3) et tempora per ipsum facta sunt. Aut certe ante omnem spiritum qui illuminatur, de Sapientia
dixit,
Ante luciferum genui te. Intendat Charitas vestra. Quomodo ergo cum dixisset,
Ex utero, veluti praecavens fidei nostrae, ne inde putaremus coepisse Christum ex quo ex utero virginis natus est; subjecit statim,
Ante
luciferum genui te: sic et hic cum dixisset,
Ex illo, id est, ex quodam tempore, ex die ante sabbatum, ex illa sexta aetate mundi, quando venit Dominus Christus, et in carne natus
est, quia dignatus est, homo factus propter nos, Deus
1187B Sic meliores Mss. At Er. et Lov.,
Et quia dignatus est homo fieri propter nos Deus, non solum, etc.
non solum ante Abraham, sed ante coelum et terram, qui dixit,
Ante Abraham ego sum (Id. VIII, 58) : non solum ante Abraham, sed ante Adam; non solum ante Adam, sed ante omnes Angelos, ante coelum et terram,
quia omnia per ipsum facta sunt: subjecit, ne tu intendens diem nativitatis Domini ex quo natus est, putares ex illo esse
coepisse,
Parata est sedes tua, Deus. Sed quis Deus?
A saeculo tu es: ab aeterno dixit ἀπὸ αἰῶνος; sic habet graecus: αἰὼν aliquando saeculum ponitur, aliquando aeternum ponitur. Ergo, o tu qui
ex illo videris natus, ex aeterno es. Non autem nativitas humana cogitetur, sed cogitetur aeternitas divina. Ergo coepit ex
quo natus est, crevit: audistis Evangelium. Elegit discipulos, implevit illos, coeperunt praedicare discipuli. Forte hoc est
quod consequenter dicit.