CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De principio formali quod est medium.
In ante habitis dictum est quod in virtutibus moralibus medium oportet eligere, et quod non oportet eligere superabundantiam et defectum, sed potius haec fugienda sunt. Medium autem est ut ratio dicit. Si ergo velimus bonum rectae rationis considerare, oportet ut tale medium quod recta ratio dicit, subtiliter dividamus. Secundum enim divisionem talis medii virtutum quae sunt in ratione sive intellectu practico, numerum oportet invenire. In moralibus enim virtutibus quamvis medium sit, tamen moralium ut morales sunt, non est invenire medium, sed potius attingere inventum. Morales enim virtutus in moralibus passionum consistunt et in appetitu : haec autem de se indeterminata sunt. Appetitus enim in eo quod appetitus, non est nisi appetibilis. Passio vero impetu movet appetitum, nec medium tangit nisi fraenata et ducta a ratione. Medium igitur determinat ratio secundum quod dominativa et ordinativa appetitus et passionum. Adhuc medium in moralibus quoad nos est determinata ratione prout sapiens determinavit. Sapiens autem principia quibus determinat medium, non accipit ex appetitu vel passione, sed
potius ex ratione proportionis ad nos. Si ergo ratio non nisi ex principiis rationis determinat medium, ratio de necessitate determinat medium, et non appetitus vel passio.
Adhuc appetitus vel passio et operatio quae circa passiones est, non habent medium nisi ex participatione : accidit ergo medio appetitus et passionis medium esse. Quod autem uni convenit per accidens, oportet quod alicui alii conveniat per se. Cum autem in homine in quantum ipse est dominus actuum suorum, non sint nisi ratio et partes appetitus, oportet quod per se medium conveniat rationi, ita quod omne medium ratio est medians cum exclusione abundantiae et defectus. Medium ergo secundum sui substantialem et formalem rationem determinari non potest ex virtute morali, sed ex propriis rationis principiis oportet quod determinetur. Dividendo igitur medii rationem subtiliter, inveniemus quod sint virtutes quae rationem perfi- ciunt.
In omnibus habitibus qui dicti sunt moralium virtutum, quemadmodum et in aliis habitibus artium et scientiarum, oportet esse quoddam signum, ad quod signum respiciens illi qui rationem illorum operabilium apud se habet, et intendit deficientia, et remittit superflua sive abundantia. Et hoc signum est terminus indivisibilis omnium illarum medietatum, quas tam in morabilibus quam in artificialibus et scientiis intermedium dicimus esse superabundantiae et defectus : et hi termini medietatum existentes sunt secundum rectam rationem. Unum enim et idem in substantia, et ratio est diffinitiva sive quidditas, et medietas, et signum, et terminus. Ratio autem est secundum quod est rei forma : eadem enim sunt principia esse et rationis. In omnibus enim talibus formam dat ratio, principia essentialia considerans, et sic nomen dans et diffinitionem. Medietas autem est hoc idem, hoc est, forma medietatis secundum quod ad extrema refer-
tur. Hoc ipsum etiam signum est secundum quod dirigit operantem. Non enim dirigitur operans nisi per aliquod formale signans intentum : et quando hoc signatum est, tunc totam ad aliud dirigit operationem. Hic idem terminus est indivisibilis, eo quod male interminatum est : nec potest accipi quantitas ejus vel scientia nisi ad aliquod terminatum et finitum. Terminatum autem non est terminatum nisi per terminum. Oportet igitur quod omnia ut ad primum ad terminum referantur : et hoc solo modo ratio recta est de extremitatibus quae sunt superabundantiae et defectus : quia quantitatem malitiae eorum mensurat ex distantia majori vel minori ad terminum. Patet igitur quod omnis medii inventio a ratione est, et omnis medii determinatio est ex principiis rationis : et sic omne medium in eo quod medium, in ratione est : et eodem modo est in artificialibus et scientiis.
Et hoc quidem planum est in artibus, sicut patet in fabrili, in qua determinatur finis, sicut incidere finis gladii est, et ad finem illum materia et motus et operationes artificis per rationem diriguntur addendo et dimidiando et intendendo et remittendo donec recte finis attingatur. In scientiis autem sicut in musica idem est, in qua oportet intendi et remitti chordas, donec ratio symphoniae quae media est, attingatur. Et similiter est in omni demonstratione in qua apponendo et auferendo oportet intendi et remitti causas, donec ad. immediatam veniatur, quae secundum rectam rationem medium est. In prudentialibus autem per se patet : prudentialia enim omnia consiliativa sunt. Consiliativa vero omnia per intensionem et remissionem ad medium veniunt.