In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et iratus est draco, " id est, diabolus, "in mulierem, " id est, contra mulierem videns eam habere auxilium Christi, et quod non potest eam superare in majoribus.
" Et abiit, " scilicet, recedens a majoribus quos expugnare non potuit, " facere praelium cum reliquis de semine ejus. " Glossa, cum minoribus, "qui custodiunt mandata Dei, " scilicet charitatem Dei et proximi corde, et opere, "ethabent testimonium Jesu Christi, " id est, fidem illius in corde et ore.
Sed secundum hoc videtur, quod deberet prius dicere testimonium Jesu Christi, deinde qui custodiunt mandata, cum fides praecedat charitatem. Responsio Haymonis : Sciendum, quod mandata prius ponuntur : quia charitas quae in mandatis est, major est omnibus virtutibus, licet fides sit via ad Deum.
Vel sic : " Qui custodiunt mandata, " id est, decalogum, " et habent testimonium Jesu Christi, " active scilicet, et passive : quia testimonium reddunt Jesu Christo, et ipse illis. Matth.X, 32 : Qui confitebitur me coram hominibus, etc.
" Et stetit super arenam maris. "
Alii libri habent: Sedit. Quasi dicat: Videns quod non posset expugnare electos, " stetit, vel sedit, "id est, moram fecit, " super arenam maris, " id est, super steriles, et aridos, et infructuosos, et incompactos. Super tales enim sedet sicut Dominus super solium suum. Psal. x secundum Hebraeos, 8: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Hic sunt dubitabilia.
Primo, dubitatur superillo verbo v. 4 : " Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum. " Contra : Tertia pars Angelorum non cecidit. item, Omnes simul ceciderunt. Ergo illos non traxit.
Responsio. Tertia pars appellatur, non quantum ad numerum personarum, sed quantum ad statum. Quidam enim Angeli Deo assistunt, quidam ministrant, et hi sunt boni. Quidam nec assistunt, nec ministrant, et hi sunt tertia pars, et mali.
Ad secundum dicendum, quod Lucifer similitudinem Dei appetiit, et hanc voluntatem aliis ostendit: et illi consenserunt, et sic dicitur eos traxisse, non quidem per violentiam, sed per inductionem, ostendendo scilicet suam voluntatem.
Secundo, super illo verbo v. 5 : " Et peperit filium masculum, " quaeritur, Cum idem sit filius et masculus, quare addit masculum, cum dixerat filium 1
Responsio. Secundum quod dixerat filium masculum, hoc refertur ad Christum victorem diaboli qui foeminam vicerat. Vel potest dici, quod dicit filium masculum, ad signandum quod nihil fuit in eo foemineum, nec virtuti oppositum, sed totum virtuosum. i ad Corinth. I, 24: Praedicamus Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.
Tertio quaeritur, Cum Ecclesia Deo generet filios et filias in utroque sexu, quare dicit : e Filium masculum ? "
Responsio. Uterque sexus nomine filii hic intelligitur : quia per filium accipiuntur hic Sancti qui vincunt diabolum in utroque sexu. Foemina enim quae vincit diabolum virtute animi, bene vir appellatur : quia quamvis sit foemina corpore, tamen virtute animi viro coaequatur, propter quod omnibus dicitur in Psalmo xxx, 25 : Viriliter agite, et confortetur cor vestrum.
Quarto, super illo verbo v. 10 : " Projectus est accusator fratrum nostrorum. " Contra : Nos sumus corporei: Angeli incorporei: ergo non sunt fratres nostri.
Responsio. Fratres sumus per creationem : quia ab eodem Patre creati: fratres per gratiam, non per naturam. Rem, fratres : quia vocati ad eamdem haereditatem.
Quinto quaeritur, Quare dicitur in singulari : " Accusator fratrum nostrorum, " cum multi sint?
REsponsio. Licet sint multi in personis, tamen sunt unum unitate voluntatis, et intentionis. Vel, ly accusator refertur ad principem daemonum.
Sexto, super illo verbo v. 13 : " Postquam vidit draco quod projectus esset in terram, " quaeritur, Quare non dixit, in terram, et mare : cum supra dixisset, v. 12: Vae terrae et mari ?
Responsio. Ad signandum, quod terra et mare idem significant, scilicet, corda reproborum, qui terra dicuntur per appetitum terrenorum, mare vero propter i tumorem superbiae, et amaritudinem invidiae, et fluxibilitatem luxuriae, etc.