Theophylactus. Ut nobis innotesceret orationis virtus, quatenus eam in adversis praeponamus, orans dominus ab Angelo confortatur; unde dicitur apparuit autem illi Angelus de caelo confortans eum.
Beda. Alibi legimus quia Angeli accesserunt et ministrabant ei. In documento ergo utriusque naturae, Angeli et ei ministrasse, et eum confortasse dicuntur.
Creator enim creaturae suae non eguit praesidio; sed homo factus, sicut propter nos tristis est, ita propter nos confortatur. Theophylactus. Quidam autem dicunt quoniam apparuit ei Angelus glorificans eum, et dicens: domine, tua est virtus: tu namque potes contra mortem et infernum genus humanum liberare.
Chrysostomus. Et quia non phantastice, sed vere nostram carnem suscepit; ut approbet dispensationis veritatem, et oppilet haereticorum ora, quaeque humana sustinet; sequitur enim et factus in agonia prolixius orabat. Ambrosius. Horrent plerique hoc loco, qui tristitiam salvatoris ad argumentum inolitae potius a principio quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant.
Ego autem non solum excusandum non puto, sed nusquam magis pietatem eius maiestatemque demiror: minus enim contulerat mihi, nisi meum suscepisset affectum: suscepit enim tristitiam meam ut mihi suam laetitiam largiretur.
Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Debuit ergo dolorem suscipere, ut vinceret. Neque enim habent fortitudinis laudem qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem. Nos ergo voluit erudire, quemadmodum mortem, et quod est amplius, futurae mortis moestitiam vinceremus. Doles ergo, domine, non mea, sed tua vulnera. Infirmatus est enim propter delicta nostra: et fortasse tristis est ideo quia post Adae lapsum, tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum ut mori esset necesse. Nec illud distat a vero; sed tristis erat pro persecutoribus suis quos sciebat immanis sacrilegii poenas daturos. Gregorius Moralium.
Appropinquante etiam morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno iudicio propinquamus; nec immerito, quoniam anima post pusillum hoc invenit quod in aeternum mutare non possit.
Theophylactus. Quod autem humanae naturae foret praemissa oratio, non autem divinae, ut dicunt Ariani, patet etiam ex eo quod subdit; sequitur enim et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Beda. Nemo sudorem hunc infirmitati deputet, quia contra naturam est sudare sanguinem; sed potius intelligat, per hoc nobis declaratum quod effectum iam suae precis obtineret, ut scilicet fidem discipulorum, quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret.
Prosper in libro sententiarum Augustini.
Orans etiam cum sudore sanguineo dominus significabat de corpore suo toto, quod est ecclesia, manatura martyria. Theophylactus. Vel hoc proverbialiter dicitur de eo qui vehementer sudavit, quod sudavit sanguinem. Volens igitur evangelista innuere, quod grossis sudorum guttis madebat, sumit guttas sanguinis ad exemplum. Post hoc autem inveniens discipulos dormientes prae tristitia, improperat eis, simul admonens ut orarent; sequitur enim et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. Chrysostomus.
Erat enim intempestum noctis, et discipulorum oculi prae angustia premebantur, et erat somnus non torporis, sed moeroris. Augustinus de cons. Evang..
Non autem expressit hic Lucas quota oratione dominus ad discipulos venerit; nihil tamen hoc matthaeo et marco repugnant. Beda. Demonstrat autem dominus consequenter quia pro discipulis oraverit, quos monet orationum suarum vigilando et orando existere participes; sequitur enim et ait illis: quid dormitis? surgite et orate, ne intretis in tentationem.
Theophylactus. Hoc est, ne a tentatione superentur: hoc enim est non induci in tentationem, non demergi ab ea.
Vel simpliciter nos iubet orare, ut tranquilla sit nostra vita, nec immergamur in aliquod molestorum. Diabolicum enim est et superbum, quemquam se in tentationem praecipitare; unde et Iacobus non dixit: inicite vos in tentationes, sed: cum incideritis, omne gaudium aestimate, de invito voluntarium facientes.