CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod universalis determinatio medii ad hoc quod medium determinate sciatur, non sufficit.
Est autem sic in universali determinare modium, dicere quidem verum, sed hoc dicere valde in universali : et ideo est confusum nihil habens medium. Etenim etiam in aliis studiis circa quaecumque studia scientia est, in universali quidem convenit dicere verum, si sic dicatur quod in universali in omnibus studiis laborare oportet, quod nec plura nec pauciora sint in eis quam requiritur ad finem. Et quod de illis quae requiruntur, nihil oportet negligere, sed media accipere oportet. Et quod haec accipienda sunt ut recta ratio docet in quolibet studiorum : hoc enim solum in universali habens nihil determinare sciet. Verbi gratia, si quaeratur ab aliquo, qualia in cibis et medicinis oportet afferri ad corporis sanitatem ? si quis respondeat, quod ad corporis sanitatem oportet afferri quaecumque medicina jubet, et quaecumque jubet medicus qui habet medicinam, verum quidem dixit : sed per hoc nihil scitur plus quam prius conferens ad sanitatem, nisi medicus determinet species, confectiones, et modos sumptionum secundum quos haec valent ad corporis sanitatem. Propter eamdem ergo rationem in scientia quae est de habitibus animae, non solum oportet verum dicere in universali quod dictum est: sed. oportet etiam dicere aliquid determinatum, et oportet etiam dicere quae est recta ratio et quis sit terminus ejus, diffiniens in quo stat sicut in primo diffiniente. Quod ex hoc patet : quia si comparemus rectam rationem in hoc vel illo, et rectam rationem simpliciter, non est dubium quin recta ratio in hoc dependeat ab hoc quod est recta ratio simpliciter. Iterum si rectam rationem simpliciter consideremus, non possumus considerare nisi secundum principia rectae rationis. Principia autem rectae rationis proxima sunt et prima et media : et si hoc referamus ad invicem, terminus erit in primis, virtute quorum et media et proxima habent quod sunt, et quod diffinientia sunt: horum tamen aliquis terminus est : stat enim ad diffiniens primum et diffinitum ultimum. Ex his autem habetur de necessitate, quod virtus rationis non est in hoc quod est recta ratio hujus vel hic et nunc, secundum quod est recta ratio simpliciter. Quamvis autem forte sit virtus rationis hujus, non tamen est virtus rationis simpliciter. Unde etiam determinatis virtutibus moralibus, non est determinatum propter hoc de intellectualibus. Patet etiam quod virtutes intellectuales hominis ut homo est, sunt magis connaturales quam morales virtutes, et etiam magis necessariae : quia non nisi per intellectuales medium moralium potest determinari : medio autem non determinato nulla virtutum habet virtutis rationem.
Sunt tamen qui objiciunt, quod scientia et sapientia et hujusmodi in. nobis causantur a rebus extra, et ideo non sunt a nobis : et cum virtus uniuscujusque determinetur secundum proprium actum et operationem, videtur quod nulla virtus sit in talibus, quae propriae virtutis habeat rationem.
Ad hoc autem facile est respondere, quod acceptio per intellectum non est a solis rebus extra : intellectus enim passibilis non accipit aliquid nisi in lumine
agentis, noe accipere potest nisi intellectus qui intellectualis est,agat in eis intelligibilitatem. Ostensum enim, est in primo hujus scientiae libro, quod intelligibilia non sunt nisi quae ab intellectualibus ad intelligibilia facta sunt : in his autem optime habere se ad acceptionem intelligibilium, virtus naturalis et ultimum intellectus est. Sicut virtus oculi est in puritate humorum oculi et spiritus visivi, et claritate miringarum optime se habere ad acceptionem visibilium. Propter quod cum talium nos domini simus, et ex studiis nostris in his proficiamus, constat quod in talibus praecipue sunt virtutes.
Quod autem quidam dicunt solventes ad inductam rationem, quod scientia et sapientia et hujusmodi dupliciter se possunt habere ad voluntatem , antecedenter scilicet, et consequenter. Et si antecedenter, tunc habent se ut volita et electa a nobis, et finis voluntatum, quae voluntatem movent ad studium : et sic possunt esse virtutes. Si autem consequenter se habent, ita scilicet quod consequuntur ad ea quae voluntatis sunt : tunc dicunt quod non sunt virtutes, sed habitus quidem generati in nobis ex rerum intentionibus. Quidam autem e converso dicunt, quod quando voluntas praeit et eligit hoc, quod tunc possunt esse virtutes : si autem non praeit sed sequitur quasi dissimulans ipsa, dicunt quod non sunt virtutes. Istae autem responsiones ad idem revertuntur : quia id. quod praeit voluntatem secundum intentionem, sequitur eamdem secundum exsecutionem et esse : et in hoc solum differunt istae responsiones. Videntur autem non esse convenientes : quia secundum eos virtus haberet esse virtutis a voluntate, et non a ratione : quod quam impossibile sit , patet ex omnibus quae in antehabitis determinata sunt : esse enim virtutis est ratio medii virtutis : medii autem ratio, rationis est sine omni voluntate. Si vero dicatur quod a voluntate est, quod nos domini sumus nostrorum actuum universaliter, hoc non est probabatum in aliquo auctorum. Omnis enim substantia adeo separata, quod nullius materiae est actus , ab obligatione abjecta est : ita quod non est obligata ad. hoc vel illud , sicut dixit Anaxagoras et approbavit Aristoteles. A separatione igitur habet omnis substantia quod libere agit et libere recipi. Non ergo habet a voluntate : quinimo voluntas hanc libertatem habet per participationem sicut et aliae potentiae.
Si dicatur quod ideo libero agit et recipit, quia quando vult et ubi vult, operatur et recipit. Nos in praehabitis ad hoc respondimus, quod voluntas multipliciter dicitur, communiter scilicet, et proprie. Communiter dicitur voluntas omnis inclinatio alicujus ad actum, sicut dicimus quod arbor vult florere : et sic voluntas diffusum quemdam habitum dicit ad omnem dispositionem alicujus ad actum : et sic intellectus vult intelligere, et voluntas vult velle, et lux lucere : et hanc voluntatem separatam a materia liberam habent : haec autem voluntas non est potentia, specialis. Voluntas autem specialiter dicta, est illa de qua diximus in tertio hujus scientiae libro quod est finis : nec finis esse potest nisi determinati a ratione : et ideo illa semper rationem consequitur : nec ratio aliquid accipit ab ipsa, sed potius voluntas a ratione. Propter quod patet quod formam. virtutis non confert voluntas, nec subjecto tribuit quod sit virtutis susceptivum, sed potius ratio. In inferioribus enim potentiis, quae sunt irascibilis et concupiscibilis, etiam secundum quod sunt in homine, non sunt virtutes, nisi secundum quod moderantur et pertractantur ad formam rationis, sicut patet ex praehabitis : tamen prout in homine consideratae, sunt sicut voluntates quaedam, vel non sine voluntate. Habitum enim est quod opera concupiscentiae et irae semper volentes
facimus, licet secundum aliquid non faciamus semper ex electione. Similiter in voluntate specialiter dicta non sunt principia quibus modium determinetur : et quorum principia non sunt in aliquo subjecto , illa nunquam fieri possunt in eo : ergo in voluntate secundum quod voluntas est secundum se considerata, nunquam possunt fieri virtutes : et si fiant, oportet quod fiant ad formam rationis a voluntate participatam .
Adhuc omnis voluntas appetitus est. Si ergo aliquid addit per quod voluntas fit, quaeratur quid sit illud. Hoc enim non potest esse appetitus : quia appetitus est genus, et genus non est differentia constituentis. Non autem potest inveniri, quod aliquid sit constituens in specie voluntatis nisi ratio : propter quod dicit Philosophus, quod omnis voluntas in ratione est. Videamus ergo quid addat ratio. Ratio enim non addit rationalitatem , quia voluntas non efficitur ratio : ergo non potest addere nisi finem, ut scilicet appetitus determinatus ad hoc per rationem voluntas sit : voluntas igitur a ratione habet quod voluntas sit : ratio autem nihil habet a voluntate.
Si. quis autem objiciat, quod etiam postquam ratio dtyterm.ina.vit finem vel in bono vel in malo, voluntati liberum est velle, Dicendum, quod hoc verum est : sed tamen voluntas nunquam procedit ad actum volendi nisi in initio facto de fine judicio. Ante omnem ergo actum voluntatis oportet quod voluntas informetur per nuntium. Hanc autem informationem non habet nisi per rationem vel rectam vel. perversam : et sine hac informatione voluntas non est voluntas, sed confusus quidam appetitus. Et ideo dicit Aristoteles in tertio de Anima, quod in rationali voluntas sit, in sensibili autem desiderium et animus.
Ex omnibus his patet, quod vires sive potentiae appetitivae non sunt sub- jecta virtutem nisi per formam rationis participat arm ab eis : et sic se habent virtutes ad virtutes, sicut se habent subjecta ad subjecta : et ita sicut perfectio non est in appetitivis nisi per reductionem ad. rationem, ita in virtutibus moralibus nihil perfectum est nisi ad intellectuales sive rationales reducantur. Hujus autem causa est, quia pro certo anima rationalis hominis actus est et perfectio et bonum, et opus hominis oportet quod sit secundum hoc quod est quo homo est hoc. Actus enim a factione differt et ab operatione. Actus enim est operatio et effectus substantialis ejus quod est actus et complementum et species, sicut lucis actus lucere est, et caloris calefacere, et sic de aliis : calidi autem operatio conveniens est per accidens vel per consequens. Similiter ex quo homo, homo est per rationem, non erit actio hominis quod non essentialiter est in forma rationis, sed operatio convenientis per aliam potentiam, quae vel ex genere convenit, vel ex accidente aliquo : factio autem operatio est secundum rationem super materiam extrinsecam, operatio vero commune est ad utrumque. Ex his patet, quod nulla actio hominis est secundum irascibilem vel concupiscibilem vel etiam voluntatem, nisi prout ad formam rationis reductae sunt. Cum autem in unoquoque optimum et ultimum secundum naturalem actum non impeditum accipiatur, et hoc sit virtus ejus, patet quod in nulla potentiarum virtus est nisi secundum quod reducta est ad rationem. Et haec est sententia Peripateticorum, quamvis quidam vane loquentes aliud finxerunt, quod nec per rationem nec per auctoritatem probare possunt.