In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Bestia de mari ascendens septem capitum et decem cornuum decemque diadematum, cujus plaga curatur, Deum blasphemat, et sanctos debellat : alteraque bestia duorum cornuum de terra ascendens illi maxime favet, cogens fieri et adorari ejus imaginem, haberique characterem nominis ejus.
I. Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septeni et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae.
2. Et bestia quam vidi similis erat pardo : et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis : et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam.
3. Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est : et admirata est universa terra post bestiam.
4. Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae : et adoraverunt bestiam, dicentes : Quis similis bestiae ? et quis poterit pugnare cum ea?
5. Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
6. Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant. 7. Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos : et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem : 8. Et adoraverunt eam omnes qui inhabitant terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi. 9. Si quis habet aurem, audiat. I0. Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi . Hic est patientia et fides sanctorum. II. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. I3. Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. I3. Et fecit signa magna, ut etiam
ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
14. Et seduxit habitantes in terra, propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.
15. Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae, et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
16. Et faciet omnes, pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos, habere characterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis :
17. Et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomem bestiae, aut numerum nominis ejus.
18. Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae : numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.