MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utram simul vel successive acceperit Istam puritatem, quam in
summo habuit?
JUXTA hoc quaeritur, quando accepit istam puritatem in summo, utrum simul, vel successive?
1. Constat enim, quod in utero fuerit sanctificata et purgata : sed status in utero inquantum hujusmodi non est status ad operandum : ergo illa purificatio non fuit per virtutem hujusmodi, sed per gratiam operantem simul ad gratiam sacramentalem.
2. Item, Constat, quod postea etiam operabatur secundum virtutes : et illa operatio est ipsius animae purificatio : unde Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum.
3. Itum, Constat, quod in perfectionibus gratuitis ad operandum gradus sunt : eo quod dona sunt virtutibus superiora, et beatitudines donis : ergo secundum hoc gradus potuit habere purificatio, quae his perfectionibus est effecta.
4. Item, Si purificatio est ordinatio ad illuminationem et perfectionem : ergo quando fuerunt illae in complemento, tunc etiam puritas erat in summo : sed hoc fuit in conceptione lucis aeternae :
ergo impleta tunc fuit haec puritas in summo.
5. Item, Hujusmodi puritatis c ausa est, ut dicit Anselmus, quod debuit esse mater Dei: sed effectus non est prius in re quam in sua : ergo non debuit prius pura esse puritate qua major sub Deo major nequit intelligi, quam tunc cum debuit et incepit esse mater Dei .
Responsio ad quaestiones CXXXVII, CXXXVIII, CXXXIX, de puritate.
Ad haec dicimus solvendo, sicut dicit Anselmus : " Nempe decens erat ut ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum quem de corde suo aequalem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter facere sibi ma- treni eligebat, et de qua Spiritus sanctus volebat, et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur Ille de quo procedebat. " Dicimus igitur, quod puritas haec est ab originali non dico distantia, sed segregatio, et ad. primam lucem, quantum possibile est purae creaturae, deiformis approximatio. Unde secundum rem nihil est haec puritas aliud, nisi peccati originalis deletio, fomitis exstinctio, gratuitarum perfectionum ultimatio.
Ex his patet, quod nihil est ad propositum quod objicitur de aliis sanctis, vel de inanimatis, vel Christo, vel Angelis, vel Deo.
Et concedimus etiam, quod in beatissima Virgine secundum statum viae fuit gratia deiformior quam in Angelis : et hoc dico quantum ad substantiam, sed non quantum ad actum qui est operatio, ut supra plene dictum est in materia de charitate.
Dicimus etiam, quod ad hanc puritatem in summo quatuor gradibus ascendit beata Virgo. Primo enim purificata fuit per sanctificationem in utero. Secundo, in virtutum exercitatione. Tertio, in Spiritus sancti superventione. Quarto, in Filii conceptione. In primo gradu est perfectio graduum vel sacramentalium gratiarum. In secundo, perfectio donorum et virtutum. In tertio, perfectio fructuum. In quarto, perfectio beatitudinum.
De primo dicitur in Canticis, IV, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Tota pulchra es ab originali, tota pulchra es a mortali, et macula, id est, veniale peccatum non est in te.
De secundo, ibidem, V. 1 : Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es !... absque eo quod intrinsecus latet. Quasi diceret : Quam pulchra es corpore per castitatem, quam pulchra in opere per charitatem, quam pulchra in corde per humilitatem ! Item, de eodem, Esther, I,
7 : Erat enim Esther formosa valde, etc. Formosa in opere per charitatem quae est forma omnium virtutum, et incredibilis pulchritudinis in corpore per insolitam virginitatis castitatem, juxta illud Sapientiae, IV, 1 : Quam pulchra est casta generatio cum claritate ! Omnium oculis gratiosa et amabilis propter cordis humilitatem, juxta illud Lucae, i, 48 : Respexit humilitatem ancillae suae. Item, de eodem, Judith, XI, 19 : Non est talis mulier super terram in adspectu, in pulchritudine, et in sensu. In adspectu conversationis in opere, In pulchritudine castitatis in corpore, in sensu verborum, id est, in exterioribus verbis, et In puritate cogitationis in corde.
De tertio gradu dicitur in Psalmo xlv, 5 : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Item, ibidem, v. 6 : Deus in medio ejus, non commovebitur. Item, Luc. I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te. Item, Isa.XI, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus . Haud dubium est quin etiam super eam.
De quarto dicitur, Ezechiel. xliii, 4 : Majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad Orientem. Et post, v. 5, sequitur : Et ecce repleia erat gloria domus Domini. Item, Jerem. XIV, 21 : Ne facias nobis contumeliam, solii gloriae tuae recordare. Item, Isa. lx, 7 : Domum majestatis meae glorificabo. Ei, in eodem, XVI, 5 : Praeparabitur in misericordia solium, et sedebit. Item, Apostolus, ad Hebr. IV, 16 : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, etc.
Item, Anselmus dicit, quod " ea puritate nitebat, qua sub Deo major nequit intelligi. "
Ex his manifestum est, quae et qualis et quanta est puritas in summo quam habet gloriosa Virgo pro privilegio.