Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Adducit rationes, Henrici Richard. Victor. Bonav. quas patenter ostendit non declarare propositum per manifestius fideli vel infideli, quia assumunt minus nota.
(a) Arguit aliter quidam Doctor sic : Prima persona constituitur per relationem ad secundam, et non nisi per relationem originis: ergo oportet ponere in divinis diversa supposita, quorum unum sit ab alio. Prima propositio probatur, quia prima persona est relativa ad secundam, etsi non constitueretur per illam relationem ; ergo accideret sibi relatio illa, quia adveniret illi personae constitutae, quod est inconveniens.
Secundo arguit sic : Virtus summe activa summe se diffundit; sed non diffunderet se summe, nisi produceret aliquod summum, quod non fit, nisi communicando alicui summam naturam, ergo, etc.
Arguunt alii per rationem boni, quia bonum est de se communicativum ; ergo summe bonum summe communicativum non nisi ad intra, quia nihil aliud potest esse summum bonum. Similiter arguitur de ratione perfecti, quia perfecium est quod potest producere sibi simile, ex 1. Metaph. et 4. Meteor. ergo primum agens quod est perfectissimum, potest producere sibi simile; sed perfectius est, quod potest producere sibi simile univoce quam aequivoce, quia productio aequivoca est imperfecta: ergo, etc.
Istae rationes non declarant propositum per manifestius, neque fideli neque infideli. Prima, quando accipit quod prima persona constituitur per relationem si vult persuadere infideli, accipit minus notum principali proposito. Minus enim notum esset tali, scilicet infideli, per se subsistens, constitui per relationem quam productionem in divinis esse. Si etiam (b) vult persuadere fideli, adhuc procedit ex minus noto, quia quod productio sit in divinis, est evidens quod sit articulus fidei, non autem est ita evidens hoc esse articulum fidei, quod prima persona constituatur per relationem. Et cum probatur, quia aliter illa relatio adveniret personae constitutae, et ita illa relatio esset accidens, probatio non videtur valere, quia simili modo posset argui de spiratione activa, de qua omnes tenent quod non constituit personam, nec tamen est accidens, quia perfecte est eadem fundamento, quod est essentia in persona.
Et cum arguitur ultra, quod distinctio non est ibi nisi per relationes originis, haec non est ita manifesta statim ex fide sicut conclusio quam intendit ostendere, nec etiam est necessaria ad pro positum in communi, quia etsi aliter esset ibi distinctio, posset tamen salvari origo.
Et cum secundo arguitur, quod summe activum est summe diffusivum sui.
Responsio, quod verum est quantum possibile est aliquid diffundi, sed oporteret probare quod possibile esset aliquid diffundi sive communicari in unitate naturae.
Per idem ad tertium de ratione boni, quia oporteret probare quod communicatio ejusdem rei vel naturae esset possibilis, quia ad impossibile includens contradictionem, non est potentia nec communicatio bonitatis.
Similiter ad quartum, perfectum est natum producere summum sibi simile, verum est ita summum sibi simile sicut potest produci: oportet igitur probare quod summe simile univoce, id est, in unitate naturae esset producibile.