IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Occasione facti D. Gregorii concedentis Presbyteris facultatem confirmandi, ponit quatuor modos dicendi, et duos primos rejicit. Tertius videtur Hieronymi, scilicet olim Episcopos non differre jure divino a Presbyteris, sed jure tantum Ecclesiae eis fuisse praepositos. Affert Scot. responsionem glossae cap. legimus d. 95. quae etiam Chrys. in ad Philip. I. et D. Thom. 2. 2. q. 184. a. 6. ad 1. olim nomina esse communia Presbytero et Episcopo, non tamen rem. Non solvit Scot. loca Hieronymi,sed potius videtur dicere solutionem datam non esse juxta ejus mentem ; sed juxta eum dicendum, vel omnes Presbyteros Episcopos tunc fuisse, vel si alii Presbyteri fuerunt, quod cesserunt juri confirmandi. De quo nihil asserit Scotus. Sed pie interpretari potest Hieronym. quod non neget potestatem ordinis Episcopo jure divino supra Sacerdotem, imo eam asserit d c. legimus. Ait tamen jure tantum Ecclesiae, eum superponi Presbytero, quod satis probabile est, tenendo Episcopos non habere jurisdictionem immediate a Deo, sed ab Ecclesia, quod ait D. Thom. 2. 2. q. 39. a. 3. Turrecr. lib. 2. c. 54. Bellarm. 4. de Sum. Pont. 24. Suar. tom. 4. d. 25. s. i. Relinquit Doct. n. 7 ut dubium, an olim Presbyteri poterant confirmare, et sic Castro v. Episcopus intelligit Hieronym. quod poterant; idque tenet auctor epist. ad Rusticum Narbon. de 7. grad. Eccles. c. de 7. grad. apud Hier. tom. 9. Favet Ambr. in 4. ad Ephes.
Ad tertium sunt quatuor modi dicendi. Primus, quod Papa consensit, quod possent ungere in fronte oleo, sed non chrismate, sed hoc est contra textum litterae, sicut patet ibidem. Item, hoc concessit, eo quod pro ejus subtractione erant quidam scandalizati ; et si concessisset illud fieri oleo solo, ostendens quasi fieret chrismate, esset simulatio contra veritatem doctrinae, sicut si concederetur panem benedictum pro Eucharistia dari. Secundus modus dicendi est, quod propter scandalum vitandum concessit illud ad tempus, vel magis permisit ; sed istud nihil est, quia utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur, Extrav. de regulis juris. Item in hac concessione, peccasset Gregorius mortaliter, si concessisset de facto, quod non potuisset de jure, et praebuisset Sacerdotibus occasionem peccandi mortaliter, scilicet faciendi, quod non licebat eis facere.
Alii possunt esse duo modi dicendi probabiles. Unus, quod in primitiva Ecclesia non erat differentia inter Sacerdotes et Episcopos. Quod probatur per duas auctoritates Hieronymi, quae ponuntur in Canone dist. 95. Prima illarum est, c. olim. et cap. seq. et intitulatur Hieronymi super epistola ad Titum 1. dicentis: Olim, inquit, idem erat Presbyter, qui et Episcopus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis : Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephoe, communi Presbyterorum consilio Ecclesioe gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat, suos putabat esse, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur, et schismatum semina tollerentur. Et paulo post : Sicut ergo Presbyteri sciunt se ex Ecclesioe consuetudine ei, qui sibi proepositus fuerit, esse subjectos, ita Episcopi noverint se magis consuetudine, quam dispensatione domu
nicoe veritatis, Presbyteris esse majores, et in communi debere Ecclesiam regere.
Item ad Evagrium Presbyterum, et ponitur dist. 93. cap. 24. legimus : Cum Apostolus perspicue doceat cosdem esse Presbyteros, quos Episcopos. Hoc probat ibi per multas auctoritates ; et infra i Alexandrioe, a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium Episcopos, Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant ;quomodo si exercitus Imperatorem faciat, aut Diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent. Quid enim facit, excepta ordinatione, Episcopus, quod Presbyter non faciat ?
Respondet Glossa ibi : Intelliguntur ibi, quae non fiunt nisi ab Episcopis. Sed hoc exponitur, quod non fiunt licite: quod enim absolute fiant, probatur per Glossam praecedentem, ubi disputatur in quo facta fuit praelatio, aut, in officio, vel in nomine; et in fine dicit, quod facta est praelatio quoad nomen, et quoad aliquam administrationem, et quoad quaedam Sacramenta, quae modo Episcopis appropriantur.
Ex hoc dupliciter arguitur: Primo, si tunc post Apostolos facta est talis praelatio Episcoporum super Presbyteros, ergo a principio Ecclesiae non fuit ita. Item, si modo appropriantur, ergo prius a principio non fuerunt propria.
Respondeo, si a principio fuit aliquis actus proprius Episcopo, sicut dicit Hieronymus, praeter consecrationem, quid potest Episcopus quod non potest Presbyter, Glossa per consecrationem intelligit alia, sequitur quod a principio erat differentia Episcopi et Presbyteri; et tamen illae auctoritates non concludunt oppositum, sed sunt exponendae, sicut Glossa exponit, scilicet quod forte nomina erant synonyma; et administratio, id est, gubernatio Ecclesiae communis fuit ; sed tamen non dispensatio quaecumque Sacramentorum. Quod probatur dist. 21. In novo, in loco Apostolorum surrexerunt Episcopi; sed septuaginta duorum discipulorum vicem gerunt Presbyteri: ergo a Christo fuit distinctio Episcopi et simplicis Presbyteri. Contra, nonne Philippus fuit de septuaginta duobus, et Stephanus, et caeteri Diaconi non Presbyteri? Item ad Tit. c. 1. Propter hoc te reliqui Cretoe, ut constitueres Presbyteros ; ergo non Episcopus hoc non potuit. Hoc etiam probatur per cap seq. 95. dist. quod super illud Pauli fundatur : Noli negligere gratiam, quoe in te est, quoe tibi data est per prophetiam, per impositionem manuum Presbyteri. Quoniam (ait) Presbyteri Episcopi nuncupantur, secundum quod scriptum est ad Episcopum : Noli negligere gratiam, quoe data est tibi, etc. ei alibi ad majores natu : Qui vos posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Haec Hieronymus. Non distinguit ergo Episcopum a Presbytero, quia non dicit quod Confirmatio fuerit data per Episcopum tantum, sed loquitur de Presbytero. Nec etiam legitur in actibus distinctio Sacerdotum ab Apostolis, qui erant Episcopi. Et si istud est verum, tunc Sacerdoti ex officio potuit competere confirmare, sicut et Episcopo, quia ex prima institutione non erat alius gradus in Ecclesia, tamen propter necessitatem postea multiplicati sunt Sacerdotes, et restricta est potestas ab eis, quantum ad aliqua, quae reservata sunt solis Sacerdotibus majoribus, qui dicti sunt Episcopi, et talis actus esset confirmare. Quod si verum est, Gregorius bene potuit Sacerdotes illos subjectos Januario Episcopo licentiare ad confirmandum, quia in hoc non concessit potestatem eis non convenientem eis, sed revocavit prohibitionem prius eis factam.
Sed si contra hoc objicias, quia secundum ista, cum in primitiva Ecclesia non legantur alii confirmasse, quam Apostoli, si tunc quicumque Sacerdotes erant Episcopi, vel aequales, quantum ad istum actum, ergo solis Episcopis debetur ex officio. Respondeo, quod vel nulli alii ab Apostolis erant Sacerdotes, quia illi soli tunc potuerunt sufficere, vel si alii erant, detulerunt Apostolis in isto actu propter manifestationem Spiritus sancti evidentem, quae fiebat in collatione istius Sacramenti, ut cum majori reverentia et devotione susciperetur propter excellentiam ministrorum.
Quartus modus dicendi est, quod si a principio non licuit Sacerdoti simplici, Papa tamen potuit quemlibet Sacerdotem illius regionis facere Episcopum, quantum ad istum actum, non tamen conferendo sibi simpliciter gradum Episcopalem, nec quantum ad alios actus, et tunc quilibet eorum vere confirmavit tanquam Episcopus quantum ad istum actum; et ratio conferendi istum gradum cuilibet Sacerdoti quantum ad istum actum, poterat esse scandalum vitandum.
Materia autem remota, scilicet chrisma, habet similitudinem cum effectu hujus Sacramenti: oleum enim nitorem habet, et supereminet caeteris liquidis, et est materia proxima incendii. Per primum significat castitatem vel munditiam: per alia duo significat charitatem. Et balsamum, quod habet bonum odorem, significat bonam famam, juxta illud 2. Corinth. 2. Christi bonus odor sumus Deo. Balsamo etiam corpora mortuorum condiuntur ne putrefiant: ideo significat incorruptionem. Per illam ergo materiam, scilicet chrisma confectum ex oleo et balsamo, significatur quod qui confirmatur debet habere munditiam et charitatem et bonam famam, quia sine istis non est multum authentica confirmatio fidei Christianae.