In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Divi Thomae animam Christi in scientia infusa non potuisse proficere, quia habuit species infusas, quibus novit omnia ; potuisse tamen proficere in scientia acquisita, quia habuit intellectum agentem, sicut nos. Impugnatur primo, quia secundum D. Thom. duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse in eodem ; sed infusa et acquisita videntur esse hujusmodi, ex Augustino et Ambrosio. Secundo, saltem duae perfectae notitiae ejusdemobjecti, secundum eamdem rationem, non possunt esse simul. Tertio, juxta rationem Divi Thomae Beatus posset acquirere scientiam. Ex ratione secunda Scoti, et aliis hic tractatis, videtur negare scientiam per se infusam datam animae Christi ; quod tenent Durandus hic quaest. 3. et 4. Alm. Gabr. hic, et Richardus art. 3. quaest. 1. et 2. Alensis 3. part. quaest. 13. memb. 1. et 2. et D. Bonavent. videntur idem dicere, quia admittentes infusam, tantum loquuntur de infusa per accidens. Medina tamen 3. part. quaest. 9. art. 6. ex suo capite censurat hoc ut temerarium.
Hic distinguitur (a) de cognitione infusa et acquisita ; et quantum ad primam, novit omnia per aliqua infusa, puta per species intelligibiles a Deo infusas, et quoad hoc non potuit proficere, sed quantum ad cognitionem acquisitam potuit proficere. Quod probatur, quia habuit intellectum agentem et possibilem, sicut et nos, quorum operatio propria est abstrahere hujusmodi species intelligibiles, et illas recipere ; igitur in hoc poterant illae potentiae in Christo proficere ; species autem intelligibilis vel est scientia objecti, vel est principium necessarium sciendi.
Contra conclusionem arguitur ex dictis opinantis, quia secundum eum duo accidentia eiusdem speciei non possunt esse simul in eodem ; sed cognitio infusa et acquisita rei in proprio genere sunt ejusdem speciei.
Et si dicatur (b) quod possunt distingui specie, sicut matutina et vespertina, contra, illae cognitiones, si secundum propriam rationem objecti, ut scilicet est praesens in se et in Verbo, sint duae cognitiones, vespertina scilicet et matutina, acquisita et infusa dicuntur habere idem objectum, et solum differunt penes causas efficientes, sicut homo creatus et genitus naturaliter ; sed talis distinctio causarum non distinguit cognitionem formaliter, secundum Augustinum ad Deo gratias ; et Ambrosius de Incarnatione: Disparitas ortus non facit distinctionem naturae, ut patet de Adam et nobis.
Praeterea, (c) contra conclusionem in se, etsi duae cognitiones ejusdem speciei possunt simul esse in eodem, non tamen duae perfectae ejusdem objecti, et secundum eamdem rationem, quia aut utraque illarum cognoscit objectum perfecte quantum est cognoscibile, et tunc altera superfluit, aut non, et tunc neutra est perfecta.
Contra rationem, quia tunc Beatus cum habeat intellectum agentem et possibilem, poterit tunc acquirere scientiam, et potentia augmentativa, et aliae potentiae, quae erunt in Beatis ejusdem rationis cum nostris, poterunt habere actus suos, et ita Adam beatus modo potest augeri, sicut et Adam in statu innocentiae potuit augmentari.
Ex his instantiis et consimilibus, patet quod haec propositio est falsa: Potentiae perfectae in quocumque possunt in actus suos, hoc enim solum est verum de imperfecto, quod est in potentia ad terminos actionum illarum potentiarum ; sed si ab aliquo agente praeveniente illas potentias, inducti sunt termini, ad quos possunt esse actiones istarum potentiarum, non potuerunt agere ad illos terminos, non propter imperfectionem sui, sed propter positionem termini ab alio ; nec propter hoc sunt negandae esse in natura, quia sunt simpliciter perfectiones naturae, sive illa habeat terminos perfectionis ab illis, sive aliunde.
Si poneretur hic alia opinio, scilicet quod haec anima novit omnia in habitu, modo quo ponitur habitus in Angelo, ut sufficiens ratio ad cognoscendum omnia habitualiter, ita improbatur haec opinio de anima Christi, sicut improbata est de Angelis in secundo.