Glossa. Praemissa oratione christi, subicitur de eius proditione, qua a discipulo proditur; dicitur enim adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos. Cyrillus.
Dicit autem qui vocabatur Iudas, quasi nomen eius habens exosum; addit autem unus de duodecim, ad significantiam nequitiae proditoris: nam qui honoratus fuerat aeque apostolis, factus est occisionis causa in christum. Chrysostomus. Sicut enim insanabilia vulnera nec austeris medicamentis obediunt nec demulcentibus, sic anima, ubi semel est captivata, et seipsam dederit cuicumque peccato, nullum emolumentum ex admonitionibus consequetur; quod et Iudae accidit a proditione non cessanti, quamvis omni modo doctrinae esset a christo cohibitus; unde sequitur et appropinquavit iesu, ut oscularetur eum. Cyrillus. Immemor enim gloriae christi, putavit forsitan posse latenter agere, ausus praecipuum dilectionis signum organum efficere doli. Chrysostomus.
Non autem discedendum est a fratrum admonitione, quamquam nihil propter nostra verba eveniat: nam et rivuli, etsi nullus hauriat, fluunt; et si forsan non persuaseris hodie, poteris forsan cras. Piscator enim per totam diem vacua trahens retia, circa sero piscem capit; unde dominus, etsi sciret Iudam non convertendum, non destitit facere quae sua intererat; sequitur enim iesus autem dixit illi: Iuda, osculo filium hominis tradis? Ambrosius. Per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem. Chrysostomus. Proprium autem nomen ponit, quod magis dolentis erat et revocantis, quam provocati ad iram. Ambrosius. Dicit autem osculo tradis? hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et pacis instrumento mortem irrogas? servus dominum, discipulus prodit magistrum, electus auctorem. Chrysostomus.
Non autem dicit: tradis magistrum tuum, dominum tuum, benefactorem tuum, sed filium hominis; hoc est, mansuetum et mitem; qui si non esset magister et dominus, quia tamen tam suaviter erga te gessit, non esset a te prodendus. Ambrosius.
Magna, o domine, significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendit quem proderet, dum occulta manifestat; ostendit quem traderet, dum dicit filium hominis, quia caro, non divinitas comprehenditur.
Illud tamen plus confutat ingratum quod eum tradiderit qui, cum esset dei filius, propter nos filius hominis esse voluisset; quasi dicat: propter te suscepi, ingrate, quod tradis, hypocrita. Augustinus de cons. Evang.. Hoc ergo dominus, cum traderetur, primo dixit quod ait Lucas: Iuda, osculo filium hominis tradis? deinde quod matthaeus: amice, ad quid venisti? deinde id quod ioannes commemorat: quem quaeritis? Ambrosius. Osculatus est autem eum dominus, non quo simulare nos doceat, sed ut neque proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret.
Theophylactus. Zelantur autem discipuli, et gladios evaginant; unde sequitur videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat, dixerunt ei: domine, si percutimus in gladio? sed qualiter habent gladios? quia mactaverant agnum, et a mensa discesserant. Alii autem discipuli quaerunt an percuterent; sed Petrus ubique fervens pro domino, persuasionem non expectat, sed percutit servum pontificis; unde sequitur et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram. Augustinus.
Qui percussit, secundum ioannem Petrus erat; quem autem percussit, Malchus vocabatur. Ambrosius.
Eruditus enim in lege Petrus promptus affectu, qui sciret Phinees reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum. Augustinus.
Deinde Lucas dicit respondens autem iesus ait: sinite usque huc. Et hoc est quod matthaeus commemorat: converte gladium tuum in locum suum. Nec moveat quasi contrarium sit quod Lucas hic dicit dominum respondisse sinite usque huc; quasi post istam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit; cum in verbis quae matthaeus posuit, intelligatur potius, totum factum quo usus est gladio Petrus, domino displicuisse.
Illud enim verum est quod cum interrogassent dicentes domine, si percutimus in gladio? tunc respondit sinite usque huc; idest, non vos moveat quod futurum est: permittendi sunt hucusque progredi, hoc est ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Non enim diceret respondens autem iesus, nisi ad interrogationem eorum responderet, non facto Petri. Sed inter moras verborum interrogantium dominum, et illius respondentis, Petrus aviditate defensionis percussit.
Sed non potuerunt simul dici quae simul fieri potuerunt. Tunc, sicut dicit Lucas, sanavit eum qui percussus erat; sequitur enim et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. Beda. Numquam enim pietatis suae dominus obliviscitur. Illi iusto mortem inferunt, iste persequentium vulnera sanat. Ambrosius. Sed cum dominus vulnere cruentum detersit, mysteria divina subiecit, ut servos principis mundi, non naturae conditione, sed culpae, auris vulnus exciperet, qui non audisset verba sapientiae. Aut si Petrus volens percussit aurem, docuit quod aurem in specie habere non deberet, quam in mysterio non haberet.
Sed quare Petrus? quia ipse ligandi et solvendi adeptus est potestatem; et ideo tollit gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis. Sed dominus ipse refundit auditum, demonstrans, et ipsos, si convertantur, posse sanari qui in passione domini vulnerati sunt: eo quod omne peccatum, fidei mysteriis abluatur.
Beda. Vel servus iste populus est Iudaeorum, principibus sacerdotum indebito mancipatus officio: qui in passione domini dexteram auriculam, idest spiritualem legis intelligentiam, perdidit; quae scilicet auris, Petri gladio deciditur; non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed divino ablatum iudicio negligentibus pandat.
Verum eadem dextera auris in his qui in eodem populo crediderunt, divina dignatione pristino est restituta officio.
Sequitur dixit autem iesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus.
Chrysostomus. Accesserunt enim nocte, timentes multitudinis impetum; et ideo dicit: quid vobis opus erat his armis in eum qui vobiscum est semper? et hoc est quod sequitur: cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me. Cyrillus. Ubi non inculpat dominus praesides Iudaeorum, quod non sibi mature paraverant insidias mortis, sed arguit eos qui temere opinabantur eum se invasisse ipso invito; ac si dicat: tunc non cepistis me, quia nolebam; et nec nunc possetis, nisi me sponte vestris subicerem manibus; unde sequitur sed haec est hora vestra; idest, parvum tempus concessum est vobis exercendae in me vestrae saevitiae, patre votis meis favente.
Dicit etiam quod haec potestas est tenebris data, idest diabolo et Iudaeis, insurgendi in christum, et hoc est quod subditur et potestas tenebrarum. Beda.
Quasi dicat: ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra, qua sic contra lucem mundi armamini, in tenebris est. Quaeritur autem quomodo iesus principes sacerdotum, magistratus templi et seniores qui ad se venerunt, alloqui dicatur, cum apud alios evangelistas non ipsos venisse, verum in atrio caiphae expectantes, ministros misisse perhibeantur.
Sed huic contrarietati respondetur, quod illi non per seipsos, sed per eos quos miserunt ad apprehendendum christum in suae iussionis potestate venerunt.