Quoniam. Hic excusat se dupliciter de hoc quod petit se tentari. Primo ex sua cogitatione, quia cogitat dei misericordiam, cum dicit, quoniam misericordia tua ante oculos meos est; quasi dicat: ideo peto tentari, quia confido in misericordia tua, quae semper facit cum tentatione proventum: isa. 63: miserationum domini recordabor, laudem domini super omnibus quae reddit mihi dominus. Item ex amore justitiae. Et complacui in veritate tua, idest si punis me propter peccata, placet mihi: si tentor, scio quod remunerabis.