In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
ENARRATIO.
" Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae.
Et bestia quam vidi similis erat pardo: et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. "
Supra actum de pugna draconis cum Sanctis, hic agitur de pugna familiae draconis et familiae Christi.
Et dividitur hoc capitulum in duas partes. In prima describitur acies familiae draconis sub specie bestiae ascendentis de mari. In secunda, sub specie bestiae ascendentis de terra, ibi,v. 11: " Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, etc." Prima dividitur in duas partes. In prima, ponitur bestiae descriptio. In secunda, excitatur legentis intentio, ibi, v. 9 : " Si quis habet aurem. "
In prima, primo describit bestiam in se: secundo, in capitis diversitate, ibi, v. 3 : " Et vidi unum de capitibus, etc. "
In prima, describitur bestia dupliciter: primo, per ejus propria: secundo, per ejus communia, ibi, v. 3 : " Et bestia quam vidi. "