IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic patet, etc. Hic subjicit explicationem praemissae definitionis, ut patet ex littera, quam definitionem hactenus declaravimus. Superest tantum explicare formam : Forma, inquit, est talis : Signo te, vel consigno te signo Crucis, confirmo te chrismate salutis, vel sanctificationis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, etc. Hanc esse sufficientem formam est de fide ex Florentino, et communi Theologorum, et ex ritualibus Romanae Ecclesiae, seu Pontificali ; unde sicut Doctor asseruit supra dist. 6.
quaest. 8. de charactere, ex c. Ad abolendam de hoereticis, nequit Ecclesia errare in doctrina Sacramentorum.
Haec autem forma ex ritualibus antiquissimis habetur, quos citant Alcuinus et Almarinus, qui floruerunt 800. abhinc annis, nequit non esse sufficiens, et ex antiqua consuetudine. Et patet ejus sufficientia, quia exprimit materiam proximam et remotam, de quibus superius egimus, causam instrumentalem et principalem, subjectum et effectum hujus Sacramenti.
Quod autem forma haec non inveniatur . a Patribus expressa, rationem habes ex Innocentio epist. 1. cap. 3. de Confirmatione loquens : Verba, inquit, dicere non possum ne magis prodere videar, quam , ad consultationem respondere, etc. et Dionysius de Ecclesiast. hierarchia. cap. ultimo, dicit non esse licitum mandare litteris, verba quibus utitur Ecclesia in administratione Sacramentorum ; sic etiam de forma Baptismi subobscure loquuntur Patres, dicentes dari Baptismum in nomine Trinitatis, aut verbis Evangelicis.
Haec forma reduci potest ad verba Apostoli 2. ad Corinthios 1. Qui confirmavit nos, et qui unxit nos Deus, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, etc. Quae verba etsi de Baptismo etiam intelligi possint, possunt similiter ex intento Apostoli de, utroque Sacramento intelligi quia tum simul conferebantur, et alludit hic ad Sacramenta et effectum ipsorum ; . ad eadem alludit Ambrosius lib. de iis qui initiantur, cap. 1. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus ; et de Confirmatione verba Apostoli interpretatur Anselmus. An omnia verba hujus formae sint substantialia seu essentialia? Pater Suarez disp. 33. sect. 5. conatur potiora reducere ad substantiam; primo negat esse validam hanc, consigno et confirmo te Chrismate salutis, quia oportet exprimere signum Crucis. Item, si omittatur verbum Confirmo, non esset sufficiens forma. Item, si verbum Confirmandi, mutetur in verbum ungendi, non valere, quia non significat effectum Sacramenti ; requiritur etiam chrismate salutis, ad expressionem materiae remotae.
Dicendum tamen in hoc Sacramento non exigi, nisi ut exprimatur in forma ejus causa principalis, actus Confirmationis, seu ministri, ut applicatur ad personam cui confertur. In antiquo ordinario Romano, quod habetur Tomo 8. Bibliolh. Patrum, in fine legitur haec forma : Confirmo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, etc. unde in forma Graecorum, quae valida est, non reperitur tanta expressio, sicut in forma praemissa Ecclesiae Romanae. Haec autem Graecorum habetur in Concilio Constantinopolitano can. 7. haec : Signaculum doni Spiritus sancti, supple donatur tibi, nam ibidem agi de chrismatione Confirmationis supra probavimus. Et constat etiam ex canone 1. Basilii ad Amphilochium ; canon autem dicit: Et eos signantes, inquit, dicimus signaculum donationis Spiritus sancti, etc. Nec est praesumendum alia verba proferri a ministro, dum actu chrismat, quam ipsa verba formae essentialia. Et hanc esse formam, qua nunc et antiquitus usi sunt Graeci in Confirmationis Sacramento, late probat Petrus Arcudius, in suo opere de concordia utriusque Ecclesiae in Sacramentorum administratione lib. 2. c. 6. et 1. Hoc ergo supposito, dubium esse non debet Graecos usos fuisse legitima forma, quam aliter, quam praefatus explicet, putarem explicandam, quia per signaculum intelligit characterem ; sed quamvis character. intelligi posset appellatione signaculi, ex stylo Ecclesiastico et scripturali, ego intelligendam magis censeo et primario, ipsam materiam Sacramenti proximam, nempe unctionem in figura crucis, quia tam Crux quam unctio athletarum in militiam recte designatur per signaculum, et per modum unius actionis, nempe unctio facta in figura Crucis ; unde canon conjungens actionem signandi cum verbis : et signantes eos dicimus signaculum, etc. ergo signaculum tanquam verbum exprimens signationem externam, ad ipsam signationem referri oportet, alioquin forma verborum non denotaret materiam, quod tamen requiritur in Sacramentis ; Doni, denotat effectum interiorem, et Spiritus sancti, denotat causam principalem, cui haec signatio appropriatur.
Hanc eamdem formam in Bibliotheca Photiana insinuat Beatus Asterius in serm. de filio prodigo : Eam expresse tradit Cardinalis Bessarion in tractatu de Eucharistiae Sacramento : OEcumenica Synodus verba, quoe sacrum chrisma perficiunt, tradens in 7. c an. inquit, obsignanles, hoc est sanctissimo chrismate eos chrismantes, dicitnus signum doni Spiritus sancti, et hoec verba secundum eos hoc chrismatis Sacramentum perficiunt, etc Haec Bessarion. Eamdem formam habet censura Jeremiae Patriarchae Constantinopolitani, cap. 3. quam interpres in annotationibus suis citat ex c. 1. Constantinopolitani primi, et confert .ut synonymam, cum forma Latinorum.
Quamvis ergo denotatio signi Crucis, et unctionis in figura Crucis sit de essentia formae hujus Sacramenti, modus tamen exprimendi explicite utrumque, et seorsim, quae fiunt per modum unius actionis, non est de essentia ejus ; unde videtur haec aequivalere isti formae Graecorum : Consigno te chrismate salutis,
seu sanctificationis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, etc. vel alia quaecumque aequivalens, in qua expria mitur materia proxima, effectus et causprincipalis.
Dubitatur etiam an invocatio Trinitatis expressa requiratur ? Respondet Suarez id requiri, quia Theologi omnes et Florentinum videntur id supponere in forma praemissa, et eadem congruentia est sicut in Baptismo, in cujus forma illa invocatio explicita requiritur: Confirmatio enim est perfectio Baptismi secundum Patres. Respondetur tamen Patres aliter loqui de forma Baptismi, quantum ad invocationem explicitam Trinitatis, aliter de hoc Sacramento, quia illam necessariam esse docent ibi, non ita in proposito: unde in forma illa, qua utuntur Graeci, non invenitur explicita, sed implicita tantum invocatio.
Verum quidem est in hac, qua utitur Ecclesia Latina, illam invocationem esse essentialem, quia nulla est alia particula formae, quae denotat causam principalem, et hoc sensu intelligendi sunt Theologi. Concilium autem Florentinum tradidit formam, quae est in usu efficax et sufficiens, non discernit tamen inter particulas ejus essentiales, sicut in forma Baptismi; non dubitavit ergo de forma Graecorum, neque ullus alius de ea dubitavit, sicut quidam dubitabant de forma Baptismi, neque dubitatio ulla de hac forma proposita est inter quaestiones Graecis propositas in dicto Concilio, quamvis dubitatum fuerit de ministro, ut dictum est supra; ergo supponitur valida, neque unquam alias dubitatum est, ut patet ex utroque Lugdunensi, in quibus agebatur causa Graecorum; modo ergo sufficienter explicetur causa principalis, sine invocatione explicita trium personarum, sed tantum explicita Spiritus sancti, cui effectus hujus ,
Sacramenti appropriatur in Scriptura sufficiat.
Congruentia autem desumpta ex Baptismo non convincit oppositum, quia Baptismus est initiatio hominis in Christum, atque adeo in ratione operis professio fidei, sine qua impossibile est placere Deo, ut suo loco ostendimus, et ideo exigitur in eo expressa invocatio trium personarum sub propriis nominibus. Confirmatio licet ordinetur ad professionem fidei pro tempore congruo, inquantum dat robur ad eam conservandam, supponit ipsam professionem factam, atque adeo in ratione operis non includit ipsam professionem in effectu, ideoque non currit paritas.
Sed quid dicendum, si detur forma deprecatorie? Respondetur fore validam, . sicut supra dictum est de forma Baptismi. Contra docet praefatus auctor, et communiter qui negant formam Baptismi deprecatoriam esse sufficientem. Ad rationes ibi allatas me remitto, quia perinde etiam hic concludunt, nisi forte objicias hanc formam esse actum ordinis, seu procedere a poteslate ordinis, ac proinde debere exprimi modo indicativo. Respondeo, sicut in forma non requiritur exprimi causa instrumentalis seu ministerialis, sic non requiri, ut ejus potestas exprimatur, utrumque patet ex forma Graecorum praemissa ; sic in forma corporis et sanguinis, quae dicitur in persona Christi, non exprimitur neque persona ministri, neque etiam potestas characteris seu ordinis. In Baptismo etiam Sacerdos ministrat, ut. habens potestatem ordinis, et tanquam minister ordinarius, cui competit baptizare, in forma tamen Graecorum non indicat auctoritatem suam, aut potestatem ordinis.
Item, in edicto Constantini forma est deprecativa ; sed respondet Suarez Constantinum non retulisse omnia, quae fecit, aut dixit Sylvester, sed concisis verbis insinuasse. Contra, verba Constantini sunt clara: Sylvester, inquit, levato me de venerabili fonte indutum vestibus candidis septiformis gratiae Spiritus sancti, consignationem adhibuit beati chrismatis inunctione, et vexillum sanctoe Crucis in mea fronte linivit, dicens : Signet te Deus vexillo fidei suoe in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti in consignatione fidei; cunctusque clerus respondit. Amen, etc. Nullum rituale perfectius explicat caeremoniam Confirmationis ; primo asserit se mox a sacro fonte vestitum fuisse veste candida, qua utebantur recens baptizati usque ad Dominicam in Albis, et cujus meminit Dionysius de Ecclesiastica hierarchia, cap. 2. Cyrillus Ierosolymitanus Calechesi 5. Ambrosius de his qui initiantur, cap. 1. Augustinus serm. 157. de tempore, qui est primus in octava Paschatis, Gregorius Magnus in Sacramentario, Alcuinus de Officiis Ecclesiast. cap. 19. Amalarius cap. 29. Rabanus de institut. cleric. c. 29. Hugo Victor de Sacramentis, lib. 2. part. 6. c. 11. et alii.
Mox docet Constantinus quomodo fuerit unctus chrismate in figura Crucis in fronte, et vexillum, etc. Item, quae verba tunc dixit Pontifex, in mea fronte, inquit, linivit me dicens: signet te Deus, etc. non potuit, nec debuit Pontifex conjungere unctioni alia verba, quam sacramentalis formae ; ergo haec vera forma est, quod manifeste etiam apparet ex ejus sensu et particulis, quae materiam, effectum et causam principalem perfectissime exprimunt. Unde et Act. 8. dicitur : Oraverunt pro ipsis, ut reciperent Spiritum sanctum, loquendo de Apostolis, ubi designatur modus, quo ipsi ministrabant hoc sacramentum, vel in re, vel aequivalenter et dispensative, ut postea videbitur ; non utebantur autem Apostoli modo contrario institutioni Christi, utebantur tamen modo deprecativo, saltem aequivalenter orantes, ut acciperent Spiritum sanctum Samaritani.
Unde Augustinus lib. 15. de Trinitate cap. 20. Neque enim aliquis discipulorum ejus dedit Spiritum sanctum ; orabant quippe ut veniret in eos, quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant, quem morem in suis proepositis etiam nunc servat Ecclesia, etc. Non incongrue ergo hinc interpretari licet modum deprecativum esse sufficientem ; eum autem fuisse in usu colligitur ex forma, qua usus est Sylvester ; et videtur Augustinus similem modum in suo tempore, tanquam consuetum indicare. Neque incongrue intelligitur ille locus S. Ambrosii lib. 2. de Sacramentis, cap. 1. ad hunc modum confirmandi alludere: Venisti ad Sacerdotem, quid tibi dixit ? Deus Pater Omnipotens, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam oeternam, etc. Et quamvis haec esse verba Sacerdotis ungentis in vertice dicat Amalarius lib. 1. de officiis, cap. 27. tamen verba Episcopi, quae subjungit, etiam deprecatoria sunt, et non indicativa potestatis, unde ipse dicit : Emitte in eum ( verba sunt Episcopi) septiformem Spiritum sanctum tuum paracletum de coelis, Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientioe et pietatis, adimple eum Spiritu timoris Domini, et consigno cum signo Crucis in vitam propitiatus oeternam, etc. Ad haec autem verba Ambrosii recte possunt alludere, qui in clausula sequenti declarat effectum Confirmationis : Vide, inquit, ubi unctus es. In vitam, inquit, oeternam. Noli hanc vitam illi vitae anteferre, verbi gratia : Si exurgat inimicus aliquis, si velit tibi vitam tuam auferre, si minatur mortem, ut praevaricetur quisquam, vide quid eligas. Noli eligere illud, in quo non es unctus, sed elige in quo unctus es, ut vitam aeternam vitae praeferas temporali, etc. et lib. 3. sequenti postquam cap. 1 . explicuit effectum Baptismi, cap. 2. Sequitur, inquit, spiritale signaculum, quod audistis hodie legi, quia post fontem superest, ut perfectio fiat, quando invocatione Sacerdotis Spiritus sanctus infunditur, Spiritus sapientioe et intellectus, Spiritus consilii et virtutis, etc. ubi agit de Confirmatione, quae Baptismo accedit, tanquam perfectio. Huc ergo verba etiam ultimi capitis lib. 2. quasi ejusdem materiae continuatio non intermissa, referenda sunt.
(b) Et si objiciatur primo contra materiam et formam simul, etc. Hic objicit, quod Christus quando insufflavit in discipulos, dicens: Accipite Spiritum sanctum, Joannis 20. et praeterea Actor. 2. quando venit super eos Spiritus sanctus, non usus sit materia, aut forma hic praescripta ; ergo non est necessaria. Secundo eis non sunt usi ipsi Apostoli, ergo, etc.
Paragrapho Ad primum respondet ad utramque difficultatem, et primo Christum potuisse dare Spiritum sanctum, sive in terra existens, sive in coelo, Apostolis, ipsos confirmando sine materia praescripta aut forma, quia non alligavit potentiam suam Sacramentis. Tribus vicibus communicatum fuisse Spiritum sanctum Apostolis, docet Nazianzen. orat. 44. primo, quando missi fuerunt ad praedicandum; secundo Joannis. 20 quando in ipsos insufflavit ; tertio Act. 2. in die Pentecostes: Verum, inquit, obscurius in eis efficax erat, secundo expressius, nunc veno plenius, etc. et hanc ultimam fuisse per modum Confirmationis, consummationis donorum, quae inchoavit et dedit Christus, asserit Augustinus serm. 1 83.
de tempore, et tum recepisse plenum Confirmationis robur, ne deinceps cadere possint, docet Cyrillus Alexandrinus lib. 9. in Joannem, D. Thomas quoest. 24. de veritate, art. 9. Carthusianus in Acta; tum vero accepisse effectum Sacramenti Confirmationis, ita ut alias Sacramentum ipsum aliter non reciperent hic, ut probabile supponit Doctor, asserit Alensis 3. part. quoest. 9. m. 1. D. Thomas in dist. 2. quoest. 2. art. 4. ad 3. et 3. part. quoest.72. art. 1. in corpore, et art. 2. respons. ad 1. Sotus in hac dist. Et modus quo Spiritus sanctus in primitiva Ecclesia dabatur in dono sensibili linguarum huic communicationi, de qua habetur Act. 2. magis accommodatur, ubi Apostoli receperunt hoc donum linguarum, et abundantiam Spiritus sancti.
Unde Augustinus serm. 135. de tempore, hoc ipsum indicare videtur ; tum primum accepisse Ecclesiam Spiritum sanctum : Ecclesia, inquit, tum in una domo erat, in hominibus paucis erat, in linguis totius orbis erat, etc. Et ex Joann. 1. Hoc autem dixit de Spiritu, quem acce pturi erant credentes in eum, nondum enim erat Spiritus dalus, quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Hunc Spiritum accipiebant credentes per Sacramentum Confirmationis, ut patet ex Actis. Sicut ergo non expediebat Spiritum dare hoc modo, donec Jesus fuisset glorificatus, neque etiam conveniebat perfectiori modo communicare illum aliis credentibus, quam fuisset communicatus Apostolis ; ita congruum erat, ut aliam Confirmationem non reciperent, ante illam plenitudinem Spiritus, de qua fuit promissio Christi facta Apostolis Lucoe 24. ubi ostenditur etiam dandus per modum virtutis et roboris, qui est modus propriatus Confirmationi : Vos autem, inquit, sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto, etc.
Hoc ipsum indicant verba illa Petri Act. 2. Accipietis donum Spiritus sancti, etc. quae commode interpretari possunt, ut supra diximus in initio hujus commenti contra haereticos, de Sacramento Confirmationis, quod baptizatis statim conferebatur, ut patet Act. 19. quia per solum Baptismum non recipiebant fideles Spiritum sanctum per modum roboris et virtutis, ut dabatur per manus impositionem, ut patet Act. 8. Ex quibus patet hanc missionem Spiritus sancti in Apostolos, fuisse per modum Confirmationis etiam visibilis, sed particulari modo; neque usum hujus Sacramenti fuisse ante Ascensionem Domini, et adventum Spiritus sancti.
Ad secundam difficultatem varie respondent Doctores, primo non fuisse usos Apostolos materia, aut forma hujus Sacramenti, sed solum manus impositione. Hanc tenet Alensis et D. Bonaventura, et eam videtur supponere Eugenius IV. in Decreto unionis Armatorum, dicens: Loco illius manus impositionis Apostolicae dari nunc in Ecclesia Confirmationis Sacramentum, etc. Eam, ut probabilem supponit Doctor, sed cum limitatione, nempe dispensative id factum, et saltem. Apostolos, quandoque sine Sacramento visibili dedisse Spiritum sanctum per solam orationem, et manus impositionem. Docet etiam communis Scholasticorum, D. Thomas 3. part. quoest. 7 2. art. 2. ad 1. et art. 4. od i. Richardus dist. 1. art. 1. quoest. 1. ad 2. Paludanus quoest. 2. art 2. Durandus quoest. 2. ad 1. Gabriel quoest. 1. art. 5. Sotus art. 2. ad 1.Concilium Moguntinum novissimum cap. 18. de doctrina fidei, et Coloniense in doctrina de hoc articulo.
Secunda sententia est etiam Apostolos usos fuisse hoc Sacramento interdum, prout occasio ferebat ; et ita tenetur in
Schola D. Thomae tanquam probabile.
Tertia sententia est, nunquam Apostolos confirmasse sine Sacramento visibili in materia et forma praescriptis. Hanc tenet Waldensis tom. 2. de Sacramentis, cap. 113. et probabiliorem docet Bellarminus lib. 2. de Sacramento Confirmationis, c. 9. in responsione ad duo loca Act. 8. et 19. nunquam Apostolos ministrasse hoc Sacramentum, nisi in materia et forma praescriptis. Et haec sententia dat majorem efficaciam argumentis, quibus probatur contra haereticos veritas hujus Sacramenti ex Scriptura et Patribus, ideoque videtur magis sequenda, quia neque ratio, neque auctoritas Scripturaei aut Patrum aliud cogit. Quod enim in Actis non legatur aliud, quam manus impositio facta ab Apostolis, nequit hoc interpretari exclusive ad materiam et formam institutam a Christo, alioquin infirmatur fundamentum probandi ex Scriptura hoc Sacramentum, quod est inconveniens: licet enim ad veritatem fidei, traditio et definitio Ecclesiae, ac Patrum abunde sufficiat, tamen non est respuendum adminiculum Scripturae, aut infirmanda auctoritas litterae per interpretaonem non necessariam, ad quam nihil cogit ; si enim per solam manus impositionem dabant Apostoli Spiritum sanctum , certum est illam manus impositionem, quamvis habeat aequivalentiam Confirmationis, quantum ad effectum et signum sensibile, non fuisse tamen Sacramentum, quia nulla stabili lege mansurum, ut medium ordinarium in lege Evangelica ; ergo ex ea non recte probatur institutio Confirmationis.
Deinde, cum Patres et Concilia passim sumant synonyme haec duo, nempe, manus impositionem et chrisma, quod est Sacramentum, neque ullus unquam inter Patres diversitatem inter haec duo
8tatuit,sed nunc uno,nunc altero utuntur, non debent sumi ut diversa.
Accedit auctoritas antiquorum decretorum fidei, quibus declaratur ut in praemissis patet, ministrum Sacramenti esse solos Episcopos, ea ratione quod soli Apostoli dabant Spiritum sanctum per manus impositionem, eorumque successoribus id reservatum sit ; cui ratione seu fundamento non modicum derogat, si alius fuerit ritus, quo conferebatur ab Apostolis, alius, quo utebantur successores, quoniam hoc Sacramentum est, illud vero non, ex ratione dicta, licet aequivaleant.
Praeterea, non leviter in Scriptura dicitur Ad 8. insinuatur Apostolos fuisse usos Sacramento ; nam in priori loco: Qui cum venissent, oraverunt pro illis, ut acciperent Spiritum sanctum ; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant, etc. Haec oratio non est discernenda a ministerio, quo Apostoli dabant Spiritum, quamvis postea ipsum ministerium dicatur ibidem impositio manus. Augustinus lib. 13. de Trinitate, cap. 29. verbis jam citatis conjungit haec duo, et orationem et manus impositionem, sic etiam Cyprianus epist. 73. Quod deerat (supple Samaritanis baptizatis per Philippum ) id, inquit, a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis facta, et manu imposita, invocaretur, et infunderetur super eos Spiritus, etc. et statim subdit: Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, proepositis Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem, et manus impositionem Spiritum sanctum consequantur,et signaculo dominico consummentur, etc. ergo perinde intelligit Cyprianus eamdem esse orationem, et manus impositionem Apostolicam, sicut et Episcopalem orationem, et manus impositionem, quae est sacramentum : Quod nunc quoque nos geritur, inquit, etc. nempe oratio et manus impositio, quae fiebat ab Apostolis, quoad baptizatos Samaritanos ; oratio ergo illa Apostolorum denotat verba sacramentalia et ritum, qui in verbis sequentibus manus impositio dicitur.
Eumdem modum loquendi habet Tertullianus lib. de Baptismo cap. 8. Dehinc, inquit, manus imponitur per benedictionem advocans,et invitam Spiritum sanctum, etc. Quibus verbis servat modum loquendi Scripturae praemissum Actor. 8. insinuans eumdem ritum fuisse observatum, sed et idipsum apud alios Patres facile est observare; et videtur mihi, et est expressa sententia Eusebii Papae : Manus, inquit, impositionis Sacramcntum,magna veneratione tenendum est quod ab aliis perfici non potest, nisi a Summis Sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab aliis, quam ipsis Apostolis legitur, aut scitur esse peractum, neque ab aliis quam ab illis, qui Apostolorum tenent locum, unquam perfici potest, aut fieri debet, etc. ubi extra dubium est eum hic loqui de Sacramento Confirmationis, quod dicit in tempore Apostolorum non legi actum ab aliis, quam ab ipsis Apostolis, supponit legi actum ab Apostolis, sed nullibi, nisi in loco allegato ; et Act. 8. et 19. ubi vocatur manus impositio, neque fit mentio de oratione, quia nempe synonyma sunt in hac materia, ex usu Scripturae, et patet Act. 8. ut dictum est. Quamvis ergo Act. 19. non exprimatur oratio, sufficienter ex stylo Scripturae intelligitur per manus impositionem, neque enim aliter Paulus, quam Petrus et Joannes Confirmationem dabant.
Idem etiam patet 2. ad Corinth. 1. Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, qui et signavit nos, etc. quem locum supra de forma Graecorum, quae ex eodem desumi videtur intelligere congrue possumus cum Anselmo et Ambrosio. In his ergo alludit ad Sacramentum Confirmationis Apostolus, et ad unctionem signatam et sensibilem, per quam unctionem interiorem significat ejusque effectum quem antea praemisit, qui autem confirmat nos vobiscum, etc. stylus enim Apostoli frequens est, mysteria gratiae per suas causas significare, ut saepe etiam salutem per fidem significat, et per opera ; justificationem, per redemptionem, quae est in Christo Jesu; regenerationem interiorem per lavacrum ; et sic similiter hic Confirmationis effectum, per unctionem et signationem, quae sunt causae ejus, exponit.
Accedit et congruentia conformitatis cum institutione Christi, et commendatio major Sacramenti, cujus virtus tum visibiliter apparens in communicatione visibili Spiritus sancti, veritatem ejus indubiam relinquebat. Praeterea reverentia major Praelatorum Ecclesiae, per quos solos, aut eorum auctoritate, tam efficax beneficium salutis perficiebatur. Tertio, denique Patres explicantes, quomodo idem Spiritus nunc invisibiliter, qui antea dabatur visibiliter per Apostolos, et etiam idem ipse sit; supponunt idem Sacramentum fuisse, et nunc et tunc in usu. Vide Augustinum tract. 6. in Joannem.
Haec denique traditio habetur ex epistola Fabiani Papae, ubi dicit Apostolos et docuisse, et observasse consuetudinem hanc renovandi singulis annis chrisma. Neque ab hac sententia abhorret Doctor ; asserit enim potuisse Christum dispensasse cum Apostolis in primativa Ecclesia, ut darent Spiritum, absque hoc Sacramento ; neque asserit ita factum, sed eo dato, quia praesentia Spiritus sancti pro eo tempore sufficienter significabatur per donum linguarum, cessante hoc miraculo, debuisse Ecclesiam redire ad legem ordinariam, et uti Sacramento a Christo instituto, per applicationem materiae et formae. Quantum ad factura autem licet praemittit dispensari potuisse cum Apostolis: et subdit congruentiam, quam Richardus et alii afferunt, dispensationis, propter donum linguarum; tamen videtur negare fuisse dispensatum, quia infra subjungit: toto autem tempore Apostolorum forte mansit donum linguarum in Sacramento Confirmationis; supponit ergo Apostolos ministrasse ipsum Sacramentum.
Ad illud autem Florentini bene respondet Bellarminus dicens, per modum loquendi distingui non ritum a ritu, sed personas a personis. Dici etiam potest, quod denotatur ordo successionis inter Apostolos et alios Episcopos successores ; denotatur etiam diversitas in effectu, quatenus manus impositio per Apostolos dabat non solum effectum invisibilem, sed etiam visibiliter in dono linguarum designatum, et hic modus ei tempori ad plan tandam fidem, sicut et alia miracula, congruebat ; successores autem dant Spiritum invisibilem sine dono linguarum, qui per se non spectabat de lege ad effectum Sacramenti, aut manus impositionis, sed per accidens, et ex speciali Dei ordinatione, ut dixi, tempori, et locis, et personis accommodato. Mansit quod de lege communi erat, desivit privilegium, et in hac desitione ipsa successio, non autem in usu Sacramenti. Per idem patet ad id quod dicit Innocentius III. cap. Cum venisset, extra de sacra unctione. Ex quo videntur Theologi desumpsisse illum modum loquendi, sicut et Florentinum ; dicit enim signationem in fronte successisse impositioni manus Apostolorum, quod modo dicto interpretari debet.
(c) Supponitur enim institutum esse a Deo, etc. Sacramentum fuisse a Deo institutum supponit hic, quod supra probavit in genere de omnibus Sacramentis dist. 1. quoest. 2. et alias quod definit Tridentinum sess. 7. de Sacramentis in genere, cap. 1. et supponit de hoc Sacramento Canon primus. Senonen. cap. 15. Moguntinum cap. 27. de tempore tamen est dubium, quia usum Sacramenti ante Christi glorificationem non fuisse, jam ostensum est. Aliqui dicunt fuisse institutum Matth. 18. quando Christus impoponebat manus pueris ; sed quamvis ibi dici possit insinuatum, eo modo quo Tridentin. sess. 14. de Extrema Unctione, c. 1. dicit fuisse insinuatam Marci 6. nequit cum fundamento asseri fuisse institutam, quia nihil de ipsa textus; et quamvis manus impositio facta a Christo dicatur haec tamen multiplex est, neque verum est Christum ministrasse hoc Sacramentum manibus propriis, aut, ut dictum est, usum ejus fuisse ante glorificationem ejus, et adventum Spiritus sancti.
Aliam sententiam adducit Suarez ordine secundam, quam dicit esse nostri Doctoris in hac responsione ad primam objectionem, nempe institutum esse hoc Sacramentum Joannis 20. ubi dicitur: Accipite Spiritum sanctum, etc. et indicare forte non fuisse institutum ante Christi Ascensionem,nec, toto illo tempore, quo Apostoli non fuerunt usi materia et forma hujus Sacramenti, sed hac posterius neque ipsi Scoto, inquit, placuit, neque est probabile. Occasionem hujus dedit forte Sotus ori. 1. hujus dist. sed uterque nihil dicit, quod facit ad sententiam, aut litteram Doctoris, quia non agit Doctor ibi de institutione Sacramenti,sed de usu ejus ; ideoque illa objectio proponitur ab eo contra materiam et formam praescriptam
Sacramenti. Et si objicitur, inquit, primo contra materiam et formam simul etc. Objectio in hoc versatur, ut primum Joannis 20. dicatur Christus insufflando dedisse Spiritum sanctum Apostolis sine materia et forma praescripta: et similiter Act. 2. quod receperint ipsi Apostoli Spiritum sanctum sine materia et forma. Tertio denique per manus impositionem absque materia et forma dabant Apostoli Spiritum sanctum. Et responsio similiter loquitur de receptione Spiritus sancti, absque usu materiae et formae, vel certe applicando illas, nihil autem dicit in specie de institutione primaria Sacramenti, quasi illis in locis facta, imo in verbis praefatis, quibus tantum agit de hac, dicit tempus nesciri ex Scriptura, et reduci certitudinem rei ad traditionem. Hoc tempus institutionis insinuat Fabianus in sua epistola fuisse in ultima Coena : Sicut a Sanctis Apostolis, inquit, proedecessores nostri acceperunt chrisma conficere docuit, hoc tamen ita intellexerim, ut non pro tunc applicandum, neque efficax complete foret, donec ordinati sunt Apostoli ejus ministri in Episcopos, quod mox post resurrectionem prius factum est, quando instituit Petrum suum Vicarium, et omnibus dedit potestatem in corpus suum mysticum. In Coena autem videntur tantum ordinati Sacerdotes, qui non erant ministri idonei ex sua ordinatione, neque etiam ex delegatione,donec subsisteret plenitudo potestatis in Ecclesia, quae nondum fuit ordinata. De secunda et tertia objectione,et suis responsionibus, est dictum supra explicando particulas definitionis, quae spectant ad materiam et ministrum. Infra ad calcem explicat quomodo chrisma habeat proportionem ad significandum effectum Sacramenti.