IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Hic distinguitur. Hic Doctor duo principaliter facit. Primo adducit opinionem quorumdam, quam improbat. Secundo respondendo ad quaestionem, ponit opinionem propriam. De quo est opinio Thomae 3. part. summ. quaest. 11. et 12, qui distinguit de cognitione infusa et acquisita. Loquendo enim de cognitione infusa dicit quod novit omnia per species intelligibiles a Deo infusas, et hoc modo non potuit proficere. Sed loquendo de cognitione acquisita non novit omnia, et sic quoad illam potuit proficere in scientia ; et quod sic potuerit proficere, probat per hoc, quia anima Christi habuit intellectum agentem et possibilem, sicut et nos, quorum operatio propria est abstrahere hujusmodi species, et illas recipere ; igitur in hoc poterant illae potentiae in Christo proficere. Species autem intelligibilis, vel est scientia objecti, vel est principium necessarium sciendi, et sic potuit acquirere eas de novo, et successive, et per consequens potuit proficere.
Contra hanc opinionem arguit Doctor, et primo ex dictis opinantis. Secundo, contra conclusionem in se. Et tertio, contra rationem ipsius. Primo, contra primum arguit sic, quia cognitio infusa et acquisita ejusdem objecti, si utraque est abstractiva vel intuitiva sunt ejusdem speciei; patet de visione albedinis acquisita, et de visione ejusdem albedinis infusa, quae sunt ejusdem speciei ; sed secundum opinantem, duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse simul in eodem subjecto, nec per consequens intellectus animae Christi potuit simul habere notitiam infusam et acquisitam ejusdem objecti, sicut ille ponit.
(b) Et si dicatur quod possunt distingui specie sicut matutina et vespertina. Contra, etc. Vult dicere Doctor quod si visio lapidis in Verbo, quae dicitur matutina et visio ejusdem lapidis in se, sive in genere proprio dicantur visiones ejusdem objecti, licet una sit causata a Verbo, et alia a lapide, erunt ejusdem speciei, sic similiter cognitio infusa et acquisita ejusdem objecti erunt ejusdem speciei.
Adverte tamen quod Doctor hic non determinat an visio lapidis in Verbo, et visio lapidis in genere proprio sint ejusdem speciei, vel alterius ; sed tantum intendit ostendere quod duae visiones ejusdem objecti non dicuntur specie distingui praecise ex hoc quod sunt diversimode causatae, puta una supernaturaliter, et alia naturaliter.
(b) Praeterea. Secundo, arguit contra conclusionem in se, probando quod cognitio infusa et acquisita non fuerint in Verbo respectu ejusdem objecti, quia nulla illarum superflueret. Si enim cognovit lapidem perfecte cognitione infusa, ergo cognitione acquisita non potuit perfecte simul cognoscere lapidem, quia non videtur quod intellectus creatus possit simul habere duas cognitiones perfectas respectu ejusdem objecti.
Tertio instat contra rationem, quia videtur sequi quod ex quo Beatus habet intellectum agentem et possibilem, quod possit acquirere cognitionem de novo, quod tamen ipse Thomas negat, ut patet in 4. d. 50. q. 1. Et ideo haec instantia est specialiter contra Thomam et etiam contra Henricum quodlib. 10. 12. et 13. sed non contra Doctorem, quia expresse tenet in 4. d. 45. q. 2. quod anima separata potest acquirere cognitionem de novo alicujus prius ignoti. Similiter si ex hoc sequitur quod habens intellectum agentem et possibilem potest de novo acquirere cognitionem, sequitur etiam quod potentia augmentativa, quae est in Beatis, poterit habere actus suos, et ita potest adhuc augeri.