Ambrosius. Non intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt tam clementem pietatis affectum, quo etiam hostes suos non passus est vulnerari; dicitur enim comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum. Cum legimus teneri iesum, caveamus ne putemus eum teneri secundum divinitatem et invitum quasi infirmum; tenetur enim et ligatur secundum corporis veritatem. Beda.
Princeps autem sacerdotum caipham significat, qui, secundum ioannem, erat pontifex anni illius. Augustinus de cons.
Evang.. Sed primo ad Annam ductus est socerum caiphae, sicut ioannes dicit, quam ad caipham, ut matthaeus dicit.
Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. Chrysostomus. Ideo autem ducitur ad domum pontificis, ut de consensu principis sacerdotum singula quaeque facerent: illuc enim omnes convenerant christum praestolantes. Magnus autem fervor Petri ostenditur, qui non aufugit, cum alios fugientes vidisset; sequitur enim Petrus vero sequebatur eum a longe.
Ambrosius.
Bene a longe sequebatur iam proximus negator: neque enim negare potuisset, si christo proximus adhaesisset. Sed in hoc fit reverendus, quod dominum non reliquit etiam cum timeret: metus naturae est, cura pietatis. Beda. Quod autem ad passionem euntem dominum a longe sequitur Petrus, significat ecclesiam secuturam quidem, idest imitaturam passionem domini; sed longe differenter: ecclesia enim pro se patitur, at ille pro ecclesia.
Ambrosius. Iam autem in domo principis sacerdotum ignis ardebat; unde sequitur accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Accessit Petrus ut calefaceret se, quia clauso domino, calor mentis iam in eo refriguerat. Chrysostomus. Traditae enim erant Petro claves regni caelorum: credenda erat ei populorum innumera multitudo, quae esset involuta peccatis.
Erat autem Petrus Paulo durior, sicut truncata servi principis sacerdotum declarat auricula. Hic igitur tam durus tamque severus, si donum non peccandi fuisset adeptus, quae venia commissis populis donaretur? quem divina providentia permisit, quod primo ipse laberetur in peccatum, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret.
Et cum se calefacere vellet ad prunas, accessit ad eum puella, de qua sequitur quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat. Ambrosius.
Quid sibi vult quod primo eum prodit ancilla, cum viri utique magis potuerint eum recognoscere, nisi ut iste sexus peccare in nece domini videretur, ut et iste sexus redimeretur per domini passionem? Petrus autem proditus negat: malo enim negasse Petrum quam dominum fefellisse; unde sequitur at ille negavit, dicens: mulier, non novi illum. Chrysostomus.
Quid ais, o Petre? vox tua repente mutata est: os enim plenum fidei et amoris in odium perfidiamque conversum est: non tibi flagella, nondum sunt admota tormenta; qui te interrogat, nullus est eorum qui auctoritate sua possit formidinem incutere confitenti: mulier te simplici voce interrogat, et forte nec proditura confessum; nec tamen mulier, sed puella ostiaria, vile mancipium. Ambrosius. Sed ideo negavit Petrus, quia promisit incaute: non negat in monte, non in templo, non in sua domo, sed in praetorio Iudaeorum: ibi negat ubi iesus ligatus est, ubi veritas non est. Negans autem dicit non novi illum: temerarium quippe erat ut diceret quia noverat eum quem mens humana non potest comprehendere: nemo enim novit filium nisi pater.
Rursum secunda vice negat christum; sequitur enim et post pusillum alius videns eum dixit: et tu de illis es. Augustinus de cons. Evang.. Intelligitur autem quod in hac secunda negatione a duobus est compellatus; ab ancilla scilicet, quam commemorant matthaeus et marcus, et ab alio quem commemorat Lucas.
Hoc ergo quod hic Lucas dicit et post pusillum, iam egressus erat ianuam Petrus, et primum gallus cantaverat, ut marcus dicit; iam redierat, ut, quemadmodum dicit ioannes, ad focum stans iterum negaret; de qua negatione sequitur Petrus vero ait: o homo, non sum. Ambrosius.
Maluit enim se negare quam christum; aut quia videbatur negare christi societatem, utique se negavit. Beda. In hac autem negatione Petri dicimus, non solum ab eo negari christum qui dicit eum non esse christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse christianum.
Ambrosius. Tertio quoque interrogatur; sequitur enim et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: vere et hic cum illo erat. Augustinus.
Quod matthaeus et marcus dicunt: post pusillum, quantum esset hoc temporis manifestat hic Lucas dicendo et intervallo facto quasi horae unius: de hoc autem intervallo tacet ioannes. Item quod matthaeus et marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant; cum Lucas et ioannes unum dicant: facile est intelligere, aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse matthaeum et marcum, aut quod unus maxime, tamquam qui eum viderat, affirmabat; ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant. Iam vero illud quod matthaeus ipsi Petro dictum asseverat: nonne te vidi in horto? marcus autem et Lucas inter se illos de Petro locutos: aut sententiam intelligimus tenuisse eos qui compellatum dicunt Petrum: tantum enim valet quod de illo coram illo dicebatur, quantum si illis diceretur; aut utroque modo dictum, et alios hunc, alios illum modum commemorasse.
Beda. Subdit autem nam et Galilaeus es: non quia alia lingua Galilaei atque alia loquerentur hierosolymitae, qui utrique fuerunt Hebraei; sed quod una quaeque provincia et regio suas habendo proprietates usitatum loquendi sonum vitare non possit.
Sequitur et ait Petrus: o homo, nescio quid dicis. Ambrosius. Hoc est, sacrilegia vestra nescio. Sed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis iesum, sed aperta confessio: et ideo Petrus non de industria respondisse sic inducitur; quia postea recordatus est, et tamen flevit.
Beda. Solet autem sacra Scriptura saepe meritum causarum per meritum designare temporum; unde Petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum poenituit; sequitur enim et continuo, illo adhuc loquente, gallus cantavit. Quia quod in tenebris oblivionis erravit, verae lucis rememoratione correxit. Augustinus de cons. Evang..
Galli autem cantum post trinam negationem Petri intelligimus, sicut marcus expressit. Beda. Hunc gallum mystice opinor aliquem doctorum intelligendum, qui iacentes et somnolentos increpat, dicens: evigilate, iusti, et nolite peccare.
Chrysostomus. Admirare autem curam magistri, quia cum vinctus esset, multa utebatur provisione erga discipulum, quem nutu erigens ad lacrymas provocavit; sequitur enim et conversus dominus respexit Petrum. Augustinus.
Quod quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Dicit enim matthaeus: Petrus enim sedebat foris in atrio; quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. Similiter et in eo quod dixit marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. Quomodo ergo respicit dominus Petrum facie corporali? quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta: et sicut dictum est: respice, et exaudi me; et: convertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror conversus dominus respexit Petrum. Beda. Respicere namque eius, misereri est: quia non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur, dei misericordia necessaria est. Ambrosius. Denique quos iesus respicit, plorant delictum; unde sequitur et recordatus est Petrus verbi domini quod dixerat: quia prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras Petrus flevit amare. Quare flevit? quia erravit ut homo: lacrymas eius lego, satisfactionem non lego. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Negavit primo et secundo, et non flevit, quia adhuc non respexerat dominus; negavit tertio, respexit eum iesus, et amarissime flevit. Et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam tuam. Chrysostomus.
Non autem audebat Petrus palam flere, ne a lacrymis deprehenderetur; sed foras exiens lacrymabatur. Flebat autem non propter poenam; sed quia dilectum negaverat, quod molestius erat ei quolibet supplicio.