Non. Hic explicat in speciali intentionem suam. Et primo ponit suam innocentiam. Secundo ponit petitionem, ibi, ne perdas cum impiis deus.
Ostendit ergo innocentiam suam. Et primo per recessum a malis. Secundo per accessum ad bonum, ibi, lavabo. Est autem triplex genus malorum, secundum tria peccata. Aut enim est peccatum contra deum, aut contra proximum, aut contra se.
Contra se autem sunt vanitatis peccata, quibus homo vane delectatur in terrenis; et de his dicit, non sedi cum Concilio vanitatis; quasi dicat: non dico quin in aliquo non fuerim cum eis, quia non potest fieri quin homo vane aliquando non delectetur in terrenis; sed dicit, non sedi: Tob. 3: nunquam cum ludentibus miscui me; neque his qui in levitate ambulant participem me praebui. Peccata quae sunt contra proximum, sunt peccata quae opere generantur; unde dicit, et cum iniqua gerentibus non introibo, idest non solum non sedi etc. Sed nec introivi, idest nullo modo cum eis me miscui: Prov. 1: fili, si te lactaverint peccatores, ne ambules cum eis. Item cogitantur praedicta peccata corde; unde dicit, odivi ecclesiam malignantium, idest congregationem malignantium: Ps. 118: iniquos odio habui, idest culpam et iniquitatem.
Tertio ponit peccatum contra deum, et hoc est impietas; et ideo dicit, et cum impiis, idest haereticis et schismaticis, non sedebo, idest eorum doctrinis non communicabo: Hebr. 13: doctrinis variis et peregrinis nolite adduci.