CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Positis his quatuor rationibus, quibus non intendit demonstrare Trinitatem (ut aliqui putant) sed persuadere non esse impossibilia quae fides docet, supponendo articulum de Trinitate ( quam naturaliter docet esse incognoscibilem, Quodlib. 14. et 2. d. 3. q. 9.) solvit argumenta q. 6. seu 3. 2. part. et certe rationes adeo efficaces sunt, ut multos convincant, sed solubiles sunt a peritis.
Tenendo (a) quatuor igitur rationes primas et praecipue duas primas, pro conclusione affirmativa quaestionis respondeo ad argumenta in oppositum.
Ad primum, negando majorem. Cum probatur primo per necessarium ex se et ex alio, dico quod si idem genus causae importetur per haec duo ex se et ex alio, verum est quod nihil sic est necessarium ex se et ex alio: si autem aliud genus causae importetur, puta per illud ex se, causa formalis, et per illud ab alio, causa effectiva vel productiva, non est inconveniens idem esse necessarium ex se uno modo, et ab alio alio modo. Cum probatur major prosyllogismi, dico quod necessarium ex se formaliter, non potest non esse circumscripto quocumque alio, cujus circumscriptio non includit incompossibilitatem ponendo illud esse, sed ex se necessarium formaliter, sequitur posse non esse, circumscripto quocumque alio per impossibile, sicut ex uno impossibili posito, sequitur aliud incompossibile, ita de Filio hoc declaratur per exemplum.
Philosophi ponentes creaturas necessario produci, habent dicere quod ipsae haberent entitatem qua formaliter essent necessariae, licet in illa entitate dependerent a causa necessario producente: Filius autem habet entitatem formaliter necessariam, et eamdem cum producente, creatura igitur si esset ex se necessaria non posset non esse, circumscripte omni alio, cujus circumscriptio non implicat contradictionem, tamen circumscripta causa alia a se per incompossibile, posset non esse:
Filius autem non posset non esse, circumscripto quocumque alio secundum entitatem a producto, quia non potest non esse nisi circumscripta persona producente, et producens non est aliud secundum entitatem a producto. Unde si Pater creaturam naturaliter produceret, et necessario produceret eam formaliter necessariam, tamen non esset tunc necessaria tanta necessitate, quanta est nunc Filius necessarius.
Stat ergo de Filio quod sit a se formaliter necessarius, et tamen ab alio producente, cum quo habet eamdem entitatem necessariam.
Ad secundam probationem majoris dico (b), quod possibile Logicum differt a possibili reali, sicut patet per Philosophum 5. Metaph. capitulo de potentia. Possibile Logicum est modus compositionis formntae ab intellectu, illius quidem cujus termini non includunt contradictionem, et ita hoc modo possibilis est haec propositio : Deum posse produci et Deum esse Deum. Sed possibile reale est, quod accipitur ab aliqua potentia in re sicut a potentia inhaerente alicui, vel terminata ad illud sicut ad terminum. Filius autem non est possibilis possibilitate reali, nec possibilitate inhaerente, nec terminata ad ipsum, quia possibilitas, sive activa sive passiva, est ad aliud in natura, sicut patet per definitionem potentiae activae et passivae 5. et 9. Metaph. quod est principium transmutandi aliud, vel ab alio inquantum aliud, tamen Filius est terminus potentiae productivae, quae abstrahit a ratione potentiae effectivae. Et si illa potentia dicatur simpliciter potentia, terminus illius potentiae potest dici simpliciter possibile; sed possibilitas illa non repugnat formaliter necessario, licet possibilitas, de qua Philosophi loquuntur de potentia activa et passiva proprie, repugnat necessitati ex se.
Ad tertiam probationem (c) cum dicitur, ibi est ordo: ergo intelligitur prima persona non intellecta secunda.
Respondeo quod non necessario prima intellecta intelligitur secunda persona cum prima persona, si illa prima persona est absoluta. Sed non sequitur, quod cum prima persona intelligitur esse, secunda persona intelligatur non esse. Sicut non sequitur, illud animal quod est in homine intelligitur non intellecto rationali; igitur intelligitur non esse rationale.
Cum autem infers mutationem ex terminis oppositis, accipis ac si intelligeretur productum non esse quando producens est. Abstractionem igitur sine mendacio, quae est non considerando illud a quo fit abstractio, commutas in abstractionem mendacem, quae est considerando illud non esse a quo fit abstractio.
Ad quartam probationem (d) dico, quod illa persona non esset in essentia sine productione, habet enim illam per productionem, non sequitur ergo, essentia de se non habet personam, ergo essentia de non habente fit habens; sed sequitur, ergo essentia de ratione sua non habet illam, vel non includit illam personam, quod patet, si persona est relativa. Probatio, quia tunc est aliquid, excepto relativo, secundum Augustinum 7. de Trin. cap. 1. quia relatio non est de ratione absoluti. Ipsa, inquam, essentia habet illam productionem, sive per productionem habet personam in qua subsistit, quae tamen persona vel productio non est de ratione essentiae. Non autem sequitur mutatio ex hoc, quod aliquid inest alicui quod non est de ratione ejus: sed mutatio requirit quod aliquid insit alicui, cui prius infuit oppositum quod non habetur in proposito.
Ad quintam probationem (e) dico, quod in generatione in creaturis concurrunt duae rationes, scilicet quod ipsa est mutatio et est productio, ut est mutatio est forma subjecti mutati, ut est productio est termini producti ut via. Istae rationes non includunt se essentialiter etiam in creaturis, diversa enim respiciunt primo, ergo sine contradictione potest intelligi ratio productionis sine ratione mutationis, ita generatio transfertur ad divina sub ratione productionis, licet non sub ratione mutationis.
Ad secundum principale (f) dico, quod non sequitur, est ab alio, ergo dependens, cum probatur, concedo quod aeque independenter est natura in producente et producto. Cum arguitur ex independentia, quod non est praeexigentia, nego consequentiam, quia dependentia sequitur entitatem formalem dependentis ab illo a quo dependet. Quando igitur habet eamdem entitatem, non est ibi dependentia, potest tamen ibi esse praeexigentia, si unum suppositum habeat illud ab altero.
Ad ultimum dico (g), quod mutationes aliae a generatione, ex ratione sua formali sunt imperfectiores generatione, quia termini inducti sunt imperfectiores, ex ratione terminorum inductorum imperfectorum habent majores imperfectiones quam termini generationis: tamen aliae mutationes quantum ad illud quod praesupponunt, non requirunt tantam imperfectionem in subjecto quantam requirit generatio, et hoc ut est mutatio, quia generatio requirit in subjecto entitatem in potentia, et hoc ad esse simpliciter, aliae mutationes non.
Ad propositum applicando, dico quod generatio non transfertur ad divina secundum illud quod praesupponit generatio, puta subjectum mutabile quod est imperfectionis: quia ut est mutatio non est in divinis, sed transfertur ad divina inquantum generatio est productio sub ratione qua est productio termini, quia terminus ejus est perfectior terminis aliarum mutationum: et sic bene potest per generationem accipi essentia tanquam terminus perfectissimus in divinis, licet non possit per aliquam aliam mutationem accipi aliquis alius terminus aliarum mutationum, quia hoc concluderet compositionem et imperfectionem, quia terminus cujuslibet alterius mutationis esset accidens componibile cum subjecto.