IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Adducit divisionem scientiae in abstractivam et in tuitivam ; de qua agit 1. d. 1. q. 2. et 2. d. 3. q. 9. 10. et 11. et 4. d. 10. q. 8. et quoad abstractivam resolvit quaestionem per duo dicta. Primum, anima Christi novit omnia universalia, seu quidditates habitualiter per species infusas, cognitione abstractiva. Secundum, non novit abstractive omnia singularia per il las species quidditatum, nec omnia per species proprias, quia essent infinitae, bene tamen aliqua per proprias species infusas, potest etiam quaecumque cognoscere si existant per species ab eis acquirendas ; de quo 2. d. 3. quaest. 9.
Ad quaestionem (d) potest dici quod duplex est cognitio, scilicet abstractiva et intuitiva, quae probata fuit in secundo libro ; et utraque cognitione potest cognosci tam natura, ut praecedit singularitatem, quam singulare, ut hoc. De cognitione abstractiva, quae scilicet est objecti, sive singularis, sive universalis, potest dici quod illa anima novit omnia universalia sive quidditates habitualiter per species infusas, quia cum illa notitia sit perfectionis in intellectu creato, eo quod sit passivus respectu cujuscumque objecti intelligibilis, (quia non habet in se perfectionem omnium intelligibilium, et carere perfectione sibi possibili respectu alicujus objecti sit imperfectionis in intellectu), videtur probabile attribuere huic intellectui perfectionem respectu omnis intelligibilis, qualis attribuitur Angelis, cum nec illa repugnet intellectui creato, nec sit imperfectio in eo, nec etiam incompossibilis cognitioni in Verbo, quae ponitur competere huic animae, quia secundum Augustinum 4. super Genes. simul stant cognitio in Verbo, et cognitio in proprio genere.
Sed hoc modo (e), scilicet abstractive et habitualiter, vel non novit omnia singularia sub propriis rationibus, puta si non habet species infusas, nisi quidditatum, quia illae non sunt rationes cognoscendi singularia sub propriis rationibus ; sicut enim universale non dicit totam entitatem singularium, sic nec cognoscibilitatem, et ita quod est propria ratio cognoscendi universale, non est propria ratio cognoscendi proprie et distincte singulare. Vel si ponitur cognoscere habitualiter et abstractive singularia, quantum .sunt cognoscibilia ab intellectu creato, concedendum est cujuslibet singularis propriam esse speciem in intellectu illo, et ita plures species ejusdem speciei, et etiam infinitas species infinitorum singularium possibilium.
Quia si alicui (f) non videtur attribuenda huic animae confusa cognitio singularium possibilium, nec distincta infinitorum, sive per species infinitas sive finitas, potest dici quod haec anima novit habitualiter et abstractive aliqua singularia per proprias species infusas, et aliqua non novit habitualiter ; potest tamen noscere illa habitualiter, si illa fiant in existentia reali eo modo, quo dictum fuit secundo libro, quod Angelus potest acquirere notitiam aliquorum objectorum per actionem illorum in intellectu suo; nec tamen oportet ponere animam illam noscere actualiter quidditates, nec singularia, quia notitia actualis in genere proprio est secundum virtutem naturalem ipsius intellectus in se ; non autem potest intellectus finitus ad quaecumque objecta simul distincte percipienda converti virtute naturali.