Augustinus de cons. Evang.. De Petri tentatione, quae inter domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam illas primo commemorat matthaeus et marcus, deinde Petri tentationem: Lucas vero explicavit prius tentationem Petri, deinde domini contumelias, dicens et viri qui tenebant eum, illudebant ei, caedentes. Chrysostomus. Caeli et terrae dominus caesus sustinet, et patitur impiorum ridicula, formam nobis patientiae praebens. Theophylactus. Nec non dominus prophetarum, ut pseudopropheta deluditur.
Sequitur et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius; et interrogaverunt eum, dicentes: prophetiza nobis: quis est qui te percussit? beda. Haec quasi in contumeliam faciebant eius qui se a populis prophetam voluit haberi. Sed qui tunc caesus est colaphis Iudaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum christianorum. Velaverunt autem eum, non ut eorum illa scelera non videat, sed ut a seipsis faciem eius abscondant. Haeretici autem et Iudaei et mali catholici eum reprobis actibus exacerbantes, quasi illudentes, dicunt quis est qui te percussit? dum ab illo suas cogitationes et opera tenebrarum cognosci non aestimant. Augustinus.
Haec autem intelligitur passus dominus usque mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est; unde sequitur et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et Scribae, et duxerunt illum in Concilium suum, dicentes: si tu es christus, dic nobis. Beda. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Siquidem christum hominem tantummodo de stirpe David venturum sperantes, hoc ab eo quaerebant, ut si diceret: ego sum christus, calumniarentur, quod sibi arrogaret regiam potestatem. Theophylactus.
Ipse vero sciebat eorum praecordia, quod qui non crediderant operibus, multo minus sermonibus crederent; unde sequitur et ait illis: si vobis dixero, non credetis mihi.
Beda. Saepe enim dixerat se christum esse: puta cum dicebat: ego et pater unum sumus: et cetera talia. Si autem interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. Interrogaverat enim eos, quomodo dicerent christum filium esse David, cum David in spiritu dominum num suum illum vocaverit; verum illi neque dicenti credere, neque interroganti respondere voluerunt. Quia autem semen David calumniari quaerebant, plus est quod audiunt.
Sequitur ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris virtutis dei. Theophylactus.
Quasi dicat: non est vobis de cetero tempus sermonum et doctrinae: sed deinceps iudicii tempus erit, cum videbitis me filium hominis sedentem a dextris virtutis dei. Cyrillus. Cum autem de deo sessio dicitur, atque thronus, regia et universis principans dignitas designatur.
Non enim putamus tribunal quoddam positum esse, cui credamus inniti dominum omnium; sed nec omnino dextrum, vel sinistrum esse penes divinam naturam: proprium enim est corporum figura, et locus et sessio. Qualiter autem paris honoris, paris quoque consessus filius videbitur esse, si non est secundum naturam filius, naturalem in se proprietatem habens patris? theophylactus. Hoc igitur audientes timere debebant; sed illi post haec verba magis insaniunt; unde sequitur dixerunt autem omnes: tu ergo es filius dei? beda. Quod se filium dei dixerat, acceperunt in eo quod ait erit filius hominis sedens a dextris virtutis dei. Ambrosius.
Dominus autem maluit se regem probare, quam diceret, ut condemnandi causam habere non possint qui quod obiciunt, hoc fatentur.
Sequitur qui ait: vos dicitis quia ego sum. Cyrillus. Hoc autem dicente christo, succensuit Pharisaeorum cohors, usurpans ignominiae vocem; unde sequitur at illi dixerunt: quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius.
Theophylactus. Ex quo patet quod inobedientes nulla commoda ferunt, revelatis sibi secretioribus; sed maiorem poenam acquirunt, propter quod talia oportet eis esse occulta.