Chrysostomus in Matth.. De reliquo dominus de gula eos reprehendit: et quod deterius est, quoniam non a divitibus, sed a viduis accipiebant unde ventrem implerent; et illorum inopiam conterebant quam relevare oportebat; unde dicitur vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum.
Glossa. Idest, qui vestra superstitione nihil intenditis nisi ut praedam de subiecta plebe faciatis. Chrysostomus super Matth..
Sexus autem mulierum incautus est, quia non omnia quae videt aut audit, cum ratione considerat; mollis etiam est, quia facile flectitur vel de malo ad bonum, vel de bono ad malum.
Virilis autem sexus et cautior et durior est. Propterea simulatores sanctitatis circa mulieres maxime negotiantur: quia nec intelligere eorum simulationes possunt, et facile ad eorum dilectionem inclinantur religionis causa. Praecipue tamen circa viduas negotiantur: primo quidem quia mulier non facile decipitur habens consiliarium virum; deinde quia non facile de facultatibus suis aliquid dant, cum sint in potestate viri. Propterea ergo dominus, dum Iudaicos sacerdotes confundit, christianos monet ne viduis mulieribus amplius commorentur quam ceteris: quia etsi voluntas mala non sit, tamen suspicio mala est. Chrysostomus in Matth..
Deinde et huius rapinae modus erat gravior: additur enim orationes longas orantes.
Quicumque enim malum facit, dignus est poena; sed qui a religione causam accipit nequitiae, graviori est obnoxius poenae: unde sequitur propter hoc amplius accipietis iudicium. Chrysostomus super Matth.. Primum quidem pro eo quod estis iniqui; alterum pro eo quod figmentum accipitis sanctitatis: avaritiam enim vestram, religionis colore depingitis; et quasi praestatis diabolo arma dei, ut ametur iniquitas, dum pietas aestimatur.
Hilarius in Matth.. Vel quia hinc procedit regni caelestis observatio, ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio; ideo accipient amplius iudicium, quia poenam proprii peccati et reatum alienae ignorantiae debebunt. Glossa.
Vel quia servus sciens et non faciens, vapulabit multis.