Lavabo. Supra Psalmista ostendit innocentiam suam per hoc quod separabat se a malis; hic autem ostendit eam, per hoc quod applicat se bonis.
Et quia bona, quorum applicatio nos facit justos, sunt divina bona, ideo dicit suam applicationem ad ea. Circa hoc duo facit. Primo ponit studium suum. Secundo effectum, ibi, domine dilexi decorem domus tuae. Circa primum tria facit. Primo proponit suam dispositionem ad divinum cultum.
Secundo ponit ipsum cultum divinum, ibi, circumdabo. Tertio fructum, ibi, ut audiam vocem laudis. Dispositio fit per puritatem et innocentiam: Ps. 14: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo etc.. Ps. 23: innocens manibus et mundo corde.
Et ideo ut purus accedat, agit de puritate. Dicit ergo, lavabo inter innocentes manus meas, idest opera mea quae principaliter lavantur a deo, per gratiam quam infundit: Ps. 50: amplius lava me, domine, ab iniquitate etc.. Item lavantur a nobis per poenitentiam: isa. 1: lavamini, mundi estote etc..
Lavabo, ergo idest poenitentiam adhibebo ut laventur.
Et hoc, inter innocentes, quia ex convictu mores formantur: Ps. 17: cum innocente innocens eris etc.. Et sic lotus accedam ad cultum divinum. Et circumdabo altare tuum, domine. Hic ponit de altare materiali, et dicitur, circumdabo altare tuum, domine, quia vel orat, vel stat juxta; Eccl. 50, de simeone sacerdote magno, ipse stans juxta aram. Et ideo sacerdos quando accedit ad sacramentum dicit lavabo etc.. Vel potest intelligi de altari spirituali. Altare est in templo: et sicut est triplex templum, ita est triplex altare. Primum est vir justus: 1 Cor. 6: nescitis quia membra vestra templum sunt spiritus sancti? hujus templi altare est cor: Lev. 6: ignis, scilicet caritatis, in altare, idest in corde, semper ardebit.
Hoc altare debemus circumdare, vel juxta stare, idest ornare, semper redeundo ad christum: Prov. 4: omni custodia serva cor tuum, quoniam ab ipso vita procedit. Aliud templum est ecclesia: et hujus templi altare est christus: Heb. Ult.: habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Vel fides.
Et hoc debemus circumdare, ut toto corde simus circa ipsum. Tertium templum est ipse deus: Apoc. 21: templum vidi in ea, dominus deus omnipotens templum illius est etc.: et hujus altare est misericordia dei. Et hoc circumdare debemus desiderio mentis: Ps. 144: suavis dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Consequenter ostendit fructum: et est duplex fructus: scilicet audire et enarrare; unde dicit: ut audiam vocem laudis. Et hoc ad litteram circa altare materiale, quia hoc sacrificium est maxime deo acceptum: Ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me. Item laudem quam spiritus sanctus loquitur in nobis: Ps. 84: audiam quid loquatur in me dominus deus.
Item, in caelo: isa. 35: gaudium et laetitiam etc..
Vel audiam vocem laudis, idest christi me laudantis: et hoc erit in judicio quando dicet, esurivi etc. Matth. 25. Sed Apoc. Ult. Dicitur: qui audit, dicat, veni. Unde ad hoc audimus ut aliis dicamus: isa. 21: quae audivi a domino exercituum deo Israel, annuntiavi vobis. Et ideo subdit, ut enarrem universa mirabilia tua: Eccl. 42: nonne deus fecit enarrare sanctos etc.. Et dicit, omnia mirabilia, quantum ad affectum sive conatum, non quantum ad effectum, quia ipse est major omni laude.