Rationes quibus videtur probari quod deus non possit videri per essentiam, et solutiones earum.
Obiiciet autem aliquis contra praedicta.
Nullum enim lumen adveniens visui potest visum elevare ad videndum ea quae naturalem facultatem visus corporalis excedunt: non enim potest visus videre nisi colorata. Divina autem substantia excedit omnem intellectus creati capacitatem, etiam magis quam intellectus excedat capacitatem sensus. Nullo igitur lumine superveniente intellectus creatus elevari poterit ad divinam substantiam videndam.
Praeterea. Lumen illud quod in intellectu creato recipitur, creatum aliquid est.
Et ipsum ergo in infinitum a deo distat. Non potest igitur per huiusmodi lumen intellectus creatus ad divinae substantiae visionem elevari.
Item. Si hoc quidem potest facere lumen praedictum propter hoc quod est divinae substantiae similitudo, cum omnis intellectualis substantia, ex hoc ipso quod intellectualis est, divinam similitudinem gerat ipsa natura cuiuslibet intellectualis substantiae ad visionem divinam sufficiet.
Adhuc. Si lumen illud creatum est; nihil autem prohibet quod est creatum alicui rei creatae connaturale esse; poterit aliquis intellectus creatus esse qui suo connaturali lumine divinam substantiam videbit.
Cuius contrarium ostensum est.
Amplius. Infinitum inquantum huiusmodi, ignotum est. Ostensum est autem in primo deum esse infinitum. Non igitur potest divina substantia per lumen praedictum videri.
Adhuc. Oportet esse proportionem intelligentis ad rem intellectam. Non est autem aliqua proportio intellectus creati, etiam lumine praedicto perfecti, ad substantiam divinam: cum adhuc remaneat distantia infinita. Non potest igitur intellectus creatus ad divinam substantiam videndam per lumen aliquod elevari.
Ex his autem et similibus rationibus aliqui moti sunt ad ponendum quod divina substantia nunquam ab aliquo intellectu creato videtur. Quae quidem positio et veram creaturae rationalis beatitudinem tollit, quae non potest esse nisi in visione divinae substantiae, ut ostensum est; et auctoritati sacrae Scripturae contradicit, ut ex superioribus patet. Unde tanquam falsa et haeretica abiicienda est.
Rationes autem praedictas non difficile est solvere.
Divina enim substantia non sic est extra facultatem creati intellectus quasi aliquid omnino extraneum ab ipso, sicut est sonus a visu, vel substantia immaterialis a sensu, nam divina substantia est primum intelligibile, et totius intellectualis cognitionis principium: sed est extra facultatem intellectus creati sicut excedens virtutem eius, sicut excellentia sensibilium sunt extra facultatem sensus. Unde et philosophus in II metaphys., dicit quod intellectus noster se habet ad rerum manifestissima sicut oculus noctuae ad lucem solis.
Indiget igitur confortari intellectus creatus aliquo divino lumine ad hoc quod divinam essentiam videre possit. Per quod prima ratio solvitur.
Huiusmodi autem lumen intellectum creatum ad dei visionem exaltat, non propter eius indistantiam a divina substantia, sed propter virtutem quam a deo sortitur ad talem effectum: licet secundum suum esse a deo in infinitum distet, ut secunda ratio proponebat. Non enim hoc lumen intellectum creatum deo coniungit secundum esse, sed secundum intelligere solum.
Quia vero ipsius dei proprium est ut suam substantiam perfecte cognoscat, lumen praedictum dei similitudo est quantum ad hoc quod ad dei substantiam videndam perducit. Hoc autem modo nulla intellectualis substantia similitudo dei esse potest.
Cum enim nullius substantiae creatae simplicitas sit aequalis divinae, impossibile est quod totam suam perfectionem creata substantia habeat in eodem: hoc enim est proprium dei, ut in primo ostensum est, qui secundum idem est ens, intelligens et beatus. Aliud igitur oportet esse in substantia intellectuali creata lumen quo divina visione beatificatur; et aliud quodcumque lumen quo in specie suae naturae completur, et proportionaliter suae substantiae intelligit.
Ex quo patet solutio tertiae rationis.
Quarta vero solvitur per hoc quod visio divinae substantiae omnem naturalem virtutem excedit, ut ostensum est.
Unde et lumen quo intellectus creatus perficitur ad divinae substantiae visionem, oportet esse supernaturale.
Neque autem divinae substantiae visionem impedire potest quod deus dicitur esse infinitus, ut quinta ratio proponebat.
Non enim dicitur infinitus privative, sicut quantitas. Huiusmodi enim infinitum rationabiliter est ignotum: quia est quasi materia carens forma, quae est cognitionis principium. Sed dicitur infinitus negative, quasi forma per se subsistens non limitata per materiam recipientem. Unde quod sic infinitum est, maxime cognoscibile est secundum se.
Proportio autem intellectus creati est quidem ad deum intelligendum, non secundum commensurationem aliquam proportione existente, sed secundum quod proportio significat quamcumque habitudinem unius ad alterum, ut materiae ad formam, vel causae ad effectum. Sic autem nihil prohibet esse proportionem creaturae ad deum secundum habitudinem intelligentis ad intellectum, sicut et secundum habitudinem effectus ad causam. Unde patet solutio sextae obiectionis.