In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic : Draco non potest vincere Ecclesiam, et ideo copulat sibi familiam malam. Unde dicit: " Et vidi bestiam, " id est, malorum multitudinem bestialem et crudelem, " de mari, " id est, de principibus malis secundum Glossam: " ascendentem, " id est, saevientem contra Ecclesiam.
Vel sic: " Et vidi, " id est, spiritualiter intellexi, " bestiam, " id est, Antichristum, ad modum bestiae saevientem, et nibil secundum rationem operantem. Vel, " Bestiam, " id est, diabolum secundum Haymonem, " ascendentem de mari, " id est, de reprobis, qui jacent in amaritudine suorum peccatorum. Osee, xii, 14 : Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis.
" De mari, " id est, de Judaeis, qui amarissime Christum crucifixerunt, et de tribu Dan de qua nascetur Antichristus secundum carnem, quae fuit vilissima tribus in Israel.
Et dicit: " Ascendentem, " quia de vili tribu veniet ad magnam potestatem. Item, per hoc quod dicit: " Ascendentem de mari, " signatur, quod cito cadet: quia de fluxu et instabili fundamento veniet.
" Habentem capita septem, " id est, universos principes qui Antichristo adhaerebunt, et illi subditi erunt. Vel, " Capita septem, " id est, septem principes iniquitatis, quorum primus fuit Cain. Secundus Nemrod . Alia quatuor sunt quatuor regna, quae signantur per quatuor bestias . Septimus erit Antichristus, de quo, Daniel. VIII, 23 et 24: Consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones. Et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa va- stabit, etc.
" Et cornua decem, " id est, omnia regna quibus impugnabit Ecclesiam conservantem decalogum. Et bene signantur per decem, qui est numerus diminutus: nam paries suae aggregatae reddunt tantum octonarium, in quo signatur quod mali semper tendunt in diminutionem, sicut boni semper proficiunt.
" Et super cornua ejus, " id est, super principes, vel regna, " decem diademata, " id est, decem victoriae quas obtinebunt de transgressoribus legis.
" Et super capita ejus, " id est, super principes qui ei adhaerebunt, " nomina blasphemiae. " Haymo : " Diabolus maxime per potentes hujus saeculi Deum blasphemat, et ore, et opere. " Et, sicut dicit Glossa, dicent Christum non fuisse Deum verum, sed magum.
Vel sic: " Et vidi bestiam habentem septem capita, " id est, septem peccata principalia.
" Et bestia quam vidi, "
Id est, Antichristus, vel membra ejus, " similis erat pardo. " Haymo : " Pardus est bestia saevissima, atque impatientis- sima, et varietate cutis discolor, et significat hypocrisim quae est in Antichristo, et membris ejus. " Daniel. VII, 6: Post haec adspiciebam, et ecce alia, scilicet bestia, quasi pardus.
" Et pedes ejus, " id est, bestiae, " sicut pedes ursi. " Nota : Pedes Antichristi sunt ejus praedicatores per mundum ipsum ferentes: et dicuntur, " sicut pedes ursi, " quia ursus est animal immundum, conculcans pedibus, et devorat, amans mel, et dulcia: et illi erunt immundi per luxuriam, conculcabunt eos qui noluerint acquiescere, dulcia amant, id est, temporalia, et delectationes carnales. Dicitur enim. Daniel. XI, 37 : Et erit in concupiscentiis foeminarum.
" Et os ejus sicut os leonis. " Nota: Per leonem, qui est animal superbum, intelligitur superbia Antichristi. Os ejus est ejus locutio: ergo " os ejus, " id est, ejus locutio, " sicut os leonis, " id est, procedens ex superbia. Vel dicendum, quod ille pardo comparatur propter fallendi varietatem, urso propter luxuriam, leoni propter superbiam.
" Et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam "
Hic agitur de potestate Antichristi quae est a diabolo data sibi. Et dicitur hic, quod diabolus dedit illi potestatem faciendi miracula. Sicut enim in Christo habitat plenitudo aequitatis sive divinitatis, et sicut Christus omnia opera sua fecit per virtutem divinitatis: sic in illo habitabit plenitudo iniquitatis, et omnia opera sua faciet per potestatem diaboli.
" Et dedit illi draco, " scilicet, Antichristo diabolus, " virtutem, " scilicet, faciendi miracula, ut dicit Glossa. Contra : Miracula fiunt ad manifestationem Dei: Antichristus autem nihil faciet ad hoc ordinatum : ergo non faciet miracula. item, Diabolus non habet potestatem nisi in naturalibus : sed miracula sunt super naturam: ergo. Responsio in Glossa: Accipitur miraculum pro miro, vel mirabili. Habebit ergo potestatem faciendi mirabilia, non miracula: nam miraculum proprie ordinatur ad cognoscendum virtutem Dei. Mirabilia autem faciet, quae homines poterunt admirari, et propter novitatem rei, et propter modum faciendi, quia cito faciet quod natura faceret tardius. II ad Thessal. II, 9 : Cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus.
" Et potestatem magnam. " Glossa, seducendi multos. Contra : Ad Roman. xiii, 1 : Non est potestas nisi a Deo : ergo diabolus non dabit potestatem Antichristo. Responsio. Deus dabit illi potestatem : sed tamen abutetur illa, et convertet ad malum, ut tota diabolica credatur.
" Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. "
Hic agitur de capitum descriptione, vel de Antichristi simulatione.
Et primo, ponitur Antichristi simulatio : secundo, efficacia simulationis ejus, ibi, " Et admirata est universa terra. "
In prima, primo ponitur simulatio respectu mortis: secundo, respectu resurrectionis, ibi, " Et plaga mortis. "