CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Tenendo igitur quatuor rationes primas, etc. Nunc respondet ad argumenta principalia. Pro responsione primi nota quod necessarium in se potest capi dupliciter. Primo quidditative et originative, id est, quod tale necessarium est in se formaliter et quidditative necessarium, et etiam talis entitas sic necessaria a nullo originatur nec producitur; et isto modo solus Deus dicitur necessarius, quia talis entitas necessaria est simpliciter incausabilis, ut supra patuit quaest. 1. hujus, dist. et hoc modo omnis persona divina est sic necessaria originative, accipiendo originari pro causari, non autem pro produci, quia omnes personae sunt simpliciter iucausabiles, patet, quia sunt ejusdem naturae quae est omnino incausabilis. Filius tamen et Spiritus sanctus sunt personae productae, non tamen causatae, et sic sustinendo opinionem Philosophorum, quod caelum et aliae Intelligentiae sunt necesse esse et tamen causatae, haberent dicere quod talia formaliter et quidditative dicerent entitatem necessariam, et hoc modo essent ex se necesse esse; non tamen dicerentur ex se necesse causative, cum talia sint vere causata, et sic sicut a primo effectivo habent effective entitatem, ita et necessitatem. In proposito de Filio Dei dicit Doctor quod est formaliter ex se necesse esse, id est, quod Filius Dei formaliter includit entitatem vere necessariam, non tamen est ex se necesse esse originative, quia talem entitatem non habet a semetipso, sed habet a Patre ipsum producente. Hoc idem dico de Spiritu sancto.
Et addit unum, quod Filius Dei est magis necesse esse quam aliqua alia Intelligentia causata, quia ultra hoc quod sit necessario productus, etiam formaliter includit eamdem naturam quam et Pater a quo producitur. Intelligentia vero etsi sit necessario causata a primo effectivo, tamen dicit aliam naturam specie distinctam a natura primi effectivi. Sed an sit possibile aliquid esse necessarium et ab alio causatum, habet videri infra in isto 1. dist. 8. q. ultim. et in 2. d. 1. quaest. 3. et in quot. q. 7. ubi Doctor probat quod est implicatio contradictionis aliquid esse necesse esse et esse causatum. Sed difficultas est, ex quo Filius est ex se formaliter necesse esse, ergo constituentia Filium sunt rationes necessario essendi Filium, et sic videtur quod Filiatio, quae est ultima ratio constituendi Filium, sit ex se necessarium, quod non videtur. Solutio hujus difficultatis differatur usque ad solutionem ultimi argumenti principalis ad primam quaestionem hujus secundae partis.
(b) Ad secundam probationem majoris. Nota in ista responsione, duplex esse pos-sibile, scilicet possibile Logicum et possibile reale. Primum nihil aliud est nisi non repugnantia terminorum, et sic dicimus Deum esse Deum, est possibile, quamvis sit summe necesse esse. Secundum, scilicet reale, dicit Doctor quod possibile reale est, quod accipitur ab aliqua potentia in ire, sicut a potentia inhaerente alicui, vel terminata ad illud sicut ad terminum. Et dicitur possibile reale accipi a potentia inhaerente, id est, a potentia activa transmutativa, qua mediante dicitur aliquis posse transmutare aliud essentialiter a se distinctam. Et aliquando possibile reale dicitur posse transmutari ab alio essentialiter distinclo. Loquendo de possibilitate reali primo modo, Filius non dicitur possibilis, cum non sit potentia activa transmutativa. Nec secundo modo dicitur possibilis, quia non recipit suum esse ab aliquo essentialiter distincto, sed tantum personaliter, videlicet a Patre qui simpliciter habet eamdem essentiam cum Filio, licet realiter sive personaliter distinguatur a Patre. Et concedit Doctor quod Filius est terminus productionis sive generationis, et hoc modo potest dici possibilis.
Sed in hoc videtur quod Doctor sibi contradicat, quia tunc videtur quod non sit ex se formaliter necesse esse. Quia in cujus conceptu quidditativo non cadit esse, illud formaliter et quidditative non est necesse esse; sed si Filius hoc modo sit possibilis, quia producibilis ab alio in suo conceptu quidditativo non includit esse. Hoc patet in simili, quia sustinendo secundum opinionem Philosophorum, quod secunda Intelligentia sit necesse esse, et cum hoc causata, et per consequens possibilis, dicit Doctor in d. 8. q. ult. arguendo sic pr Avicenna: si Intelligentia secunda est ab alio, ergo in conceptu ejus quidditativo non cadit esse; ergo est de se possibile esse et non existens; hoc idem in 3. d. 1. q. 2. et etiam patere potest in. d. 3. Dico, quod quando Doctor dicit pro Avicenna quod Intelligentia quae est ab alio, non includit in suo conceptu quidditativo esse sive existens, non sic debet intelligi quod esse Intelligentiae non sit formaliter in illa, sed sic debet intelligi quod tale esse sive existens non habetur ad illa semetipsa, sed quia est capax talis esse ut habeat illud ab alio, sequitur quod non sit quidditative illud, et sic Doctor intelligit, Pariformiter potest dici de Filio, quia tamen Intelligentia ex hoc quod habet tale esse, licet ab alio communicatum, dicitur ex se necesse esse formaliter, sic dico de Filio.
(c) Ad tertiam probationem. Respondet ad argumentum dando duplicem responsionem , quarum una non nominatur expresse, quando dicit quod producens est prius producto, transeat, quia concedo quod saltem est prius origine. Et cum infertur, ergo producens in illo priori potest intelligi esse, producto non intellecto, dico quod si producens constituatur in esse per relationem ad productum (quod Doctor tenet sustinendo quod personae constituantur per relationes, ut patet in 1. dist. 28. et in quolib. quaest. 4.) tunc producens non potest intelligi, producto non intellecto. Alia responsio est ista, quae patet in littera, videlicet, quod si persona constituatur in esse per absolutum, quod persona producens potest intelligi esse, producta non intellecta. Et cum infertur, si persona producens potest intelligi esse, persona producta non intellecta: ergo persona producta potest intelligi non esse. Negatur consequentia, quia tunc in tali abstractione committitur mendacium sicut hic: potest intelligi homo non intellecta risibilitate; ergo homo potest esse sine risibilitate, sic est in proposito.
(d) Ad quartam probationem, dico quod illa persona, etc. In ista littera debet accipi persona pro proprietate personae, quia non dicimus proprie quod persona sit in essentia, sed quod proprietas personalis est in essentia. Et cum dicitur, quod circumscripta productione, essentia divina non habet productum sive proprietatem hypostaticam ipsius producti, dicit quod essentia divina non includit formaliter et quidditative proprietatem hypostaticam. Et sustinendo, quod proprietas hypostatica sit relatio, per textum Augustini probat quod essentia divina non includit illam quidditative, qui textus supra expositus est, dist. 1. quaest. 2. hujus primi. Si vero proprietas hypostatica sit quid absolutum, adhuc essentia divina non includit illam quidditative, quia talis proprietas ex sua ratione formali non dicit aliquam perfectionem quidditative, et patebit a Doctore 26. dist. hujus primi. Et infra dicit Doctor quod non sequitur mutatio sic arguendo : Essentia divina de se formaliter et quidditative non includit proprietatem, et illam per productionem habet, ergo mutatur. Non sequitur, quia ad hoc ut aliquid mutetur, requiritur quod prius fuerit sub opposito ejus ad quod dicitur mutari, sicut dicimus quod materia mutatur a privatione unius formae ad ipsam formam, id est, quod prius in aliquo instanti durationis fuerit sub privatione, et post fiet sub forma. Nam si in eodem instanti, in quo privatio nata esset inesse materiae ab agente, forma produceretur in materia, tunc materia non diceretur mutari, quia in re privatio non infuisset prius duratione, licet infuisset, nisi agens extrinsecum praevenisset producendo formam in ipsa materia. Sed de hujusmodi mutatione, vide bonam glossam quam feci super distinct. 3. tertii. et super dist. 39. primi Doctoris. In proposito nunquam fuit aliquod instans durationis in quo essentia divina non habuerit proprietatem hypostaticam.
(e) Ad quintam probationem dico. Nota pro sensu hujus litterae, nam in generatione in creaturis dicimus, quod aliquid vere transmutatur a privatione alicujus formae ad ipsam formam, patet quando ex ligno generatur ignis ; tunc materia ligni quae erat privata forma ignis, vere transmutatur sive mutatur a privatione illius formae ad ipsam formam, et sic generatio ignis includit mutationem aliquam, id est, materiam mutari a privatione ad formam. Et quia materia vere mutatur, sequitur quod ipsa est subjectum mutationis, et sic generatio sumpta pro mutatione est forma denominans ipsam materiam sive subjectum generationis, et hoc est imperfectionis, quia si agens esset perfectissimum, posset ignem generare sine mutatione subjecti. Quando vero accipitur generatio ut est productio, tunc talis productio tantum respicit productum pro termino, et non includit aliquod subjectum mutari. Et hoc modo generatio, ut est productio, transfertur ad divina, et sic Pater in divinis vere producit Filium, non praesupponendo in tali productione aliquod subjectum vel materiam prius mutari, puta a privatione ad formam ; nihil enim ibi praesupponitur, nisi natura divina, quae in generatione Filii non est materia, nec quasi materia, nec potentia receptiva, nec quasi potentia receptiva, ut infra Doctor declarat d. 5. q. 2. et d. 27. q. 1.
(f) Ad secundum principale. Doctor hic dicit, quod quamvis Filius producatur a Patre, non tamen dependet a Patre, quia dependentia sequitur entitatem, videlicet quidditalivam, id est, quod omne dependens, proprie loquendo de dependentia, semper dicit aliam entitatem essentialem ab entitate illius a quo dependet, et sic cum Filius habeat eamdem entitatem essentialem quam Pater habet, scilicet naturam divinam, ideo non dependet a Patre.
(g) Ad ultimum dico. Licet haec littera sit clara, nola tamen, quando dicit quod generatio est perfectior aliis mutationibus, ut enim generatio et aliae mutationes, scilicet alteratio, loci mutatio, augmentatio et hujusmodi, comparantur ad terminum a quo denominantur, generatio est perfectior, quia terminus est perfectior, nam generatio ex quinto Physicorum, terminatur ad substantiam, et similiter ex septimo Metaph. terminatur ad compositum. Aliae vero mutationes tantum terminantur ad aliquod accidens, ut augmentatio ad quantitatem, alteratio ad qualitatem, loci mutatio ad ubi; ut vero generatio, et aliae mutationes comparantur ad subjectum in quo sunt, generatio ut est mutatio, non ut est productio est imperfectior, quia supponit subjectum magis in potentia, patet, quia ipsa fundatur in materia, quae est in potentia ad formam substantialem, et ulterius ad alias formas. Aliae vero mutationes sunt in subjecto in actu, puta in composito, quod tantum est in potentia ad formas accidentales, et loquor semper de generatione ut est mutatio.