IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Ad quaestionem. Secundo principaliter respondet Doctor ad quaestionem, et primo distinguit de cognitione intuitiva et abstractiva, quae distinctio est satis nota in 1. dist. q. 2. et in 2. d. 3. q. 9. et 10. Dicit ergo quod natura, ut praecedit singularitatem tam intuitive quam abstractive potest cognosci. Hoc dictum debet sane intelligi, quia ex quo natura, ut prior singularitate non est existens, cum tantum existat in singulari, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. quaest. 1. et notitia intuitiva, si est rei in se, est tantum rei ut existentis, ut patet a Doctore in pluribus locis. Dico ergo quod natura ut prior singularitate, habet propriam existentem tanquam gradum sibi intrinsecum, aliam ab existentia singularitatis, licet talis natura, ut sic existens, non possit esse sine singularitate. Et sic intelligit Doctor in secundo, et hoc est ibi prolixe expositum. Et an natura, ut etiam prior existentia propria, possit intuitive videri, de hoc vide singulares difficultates super Quodlibetum Doctoris.
Loquendo de cognitione abstractiva, quae potest esse tam objecti singularis quam universalis, ut clare patet a Doctore in 2. dist. 3. quaest. 11. et similiter dist. 9. et in 4. dist. 45. quaest. 2. et in septimo suae Metaphysicae, loquendo de tali cognitione, dicit primo quod intellectus animae Christi novit omnes quidditates habitualiter, scilicet per species intelligibiles infusas ; et dicitur talis cognitio habitualis, quia habens talem speciem est in potentia propinqua ad cognoscendum objectum, cujus est talis species, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 6. et 8. et in secundo, dist. 3. quaest. 10. et in quodlib. quaest. 15. et intelligit sic quod quot sunt quidditates specie distinctae, tot sunt species intelligibiles in intellectu animae Christi ; non enim una species intelligibilis potest esse ratio formalis cognoscendi plures quidditates specie distinctas, undecumque causatur talis species, et de hoc vide quae exposui super secundo, d. 3. quaest. 10. Et non apparet inconveniens ponere in tali intellectu tot species intelligibiles, quot sunt quidditates specie distinctae, quia illae erunt finitae, sicut et quidditates sunt necessario finitae, cum sit simpliciter impossibile ascendere in infinitum in quidditatibus ; necessario enim ponitur status in eis, ut subtiliter est probatum a Doctore in secundo suae Metaphysicae. Et quod tales species sint ponendae in intellectu animae Christi, probat per hoc, quia cum illa notitia habitualis sit perfectionis in intellectu creato, eo quod sit passivus respectu cujuscumque objecti intelligibilis, quia non habet in se perfectionem omnium intelligibilium, quia tunc esset formaliter infinitus, quod enim virtualiter vel eminenter continet perfectionem omnium intelligibilium est formaliter infinitum, ut patet a Doctore in primo. dist. 2. quaest. 1. tale etiam sic continens potest esse ratio formalis causandi notitiam omnium objectorum, et sic tale non est receptivum, nec passivum ab aliquo objecto alio a se. Cum ergo intellectus animae Christi sit finitus et limitatus, et sit receptivus perfectionis sibi competentis, si non haberet notitiam habitualem omnium objectorum quam potest habere, tunc non haberet perfectionem quam natus est habere, quod videtur inconveniens. Si enim talis perfectio non negatur intellectui Angelico, ut patet in secundo, distinct. 3. quaest. 10. multo magis non debet negari intellectui animae Christi.
(e) Sed hoc modo. Secundo principaliter dicit quod loquendo de cognitione abstractiva respectu singularium, intellectus animae Christi novit habitualiter omnia singularia per species intelligibiles proprias illorum singularium. Nam si natura universalis nata est habere speciem propriam intelligibilem, et quodlibet singulare contentum sub ea natum est habere propriam speciem intelligibilem, aliam a specie intelligibili ipsius naturae. Probatur hoc, quia sicut singulare natum est cognosci cognitione distincta a cognitione naturae communis, ita natum est habere propriam speciem intelligibilem ; et quod habeat propriam cognitionem, patet, quia singulare habet aliam entitatem ab entitate naturae, et positivam, ut patet a Doctore in secundo, dist. 3. quaest. 9. et per consequens habet propriam intelligibilitatem, ut patet a Doctore super secundo, distinct. 3. quaest. 11. Et notanter dixi de singulari cujus natura nata est habere speciem propriam intelligibilem, quia si aliquod universale non est natum habere propriam speciem intelligibilem, nec etiam singulare contentum sub eo, et forte sunt multa talia universalia, ut sunt species relationum. Ponendo ergo quod intellectus animae Christi noverit habitualiter omnia singularia, necesse est ponere in eo infinitas species intelligibiles in actu, cum singularia sint infinita saltem in potentia ; et hoc forte non apparet inconveniens ponere tale infinitum in actu, licet Philosophi hoc negarent.
Addit tamen Doctor infra quod licet intellectus animae Christi noverit sic omnia habitualiter, non tamen sequitur quod noverit sic omnia actualiter, quia notitia actualis in genere proprio est secundum virtutem naturalem ipsius intellectus in se; non autem potest intellectus finitus ad quaecumque objecta simul distincte percipiendo converti virtute naturali, ut supra patuit in q. 2. praesentis distinctionis.
(f) Quia si alicui non videntur attribuenda huic animae confusa cognitio singularium possibilium; loquendo de cognitione confusa habituali, qua singularia intelliguntur cognosci confuse habitualiter ab aliquo intellectu, pro quanto ille intellectus habet species intelligibiles universalium, per quas habitualiter cognoscit illa non confuse, sed distincte, et sic cognoscendo actu universale distincte in se ; singularia contenta sub eo actu cognoscit tantum confuse, quia ut sic, cognoscuntur tantum in universali. Sic similiter cognoscens universale tantum habitualiter et distincte, cognoscit et omne singulare contentum sub eo tantum habitualiter et confuse. Si ergo talis cognitio habitualis et confusa singularium cognoscibilium non videtur attribuenda intellectui animae Christi propter imperfectionem talis cognitionis ; et similiter si non videtur attribuenda notitia distincta habitualis omnium singularium possibilium, quia tunc oporteret ponere actu infinitas species intelligibiles, ut supra patuit. Posset alio modo dici quod intellectus animae Christi novit habitualiter et distincte aliqua singularia per proprias species intelligibiles sibi infusas, et quot singularia sic noverit, Dominus novit. Aliqua etiam singularia sic habitualiter non novit, tamen potuit illa noscere sic habitualiter, si illa fiant in existentia reali, eo modo quo dictum fuit in 2. d. 3. q. 11. quod Angelus potest acquirere notitiam aliquorum objectorum per actionem illorum in intellectu suo, vide ibi.