Domine. Hic ostendit affectum quem habet ad cultum divinum: qui ut sit conveniens, debet esse affectus amoris. Propter quod dicit, domine, dilexi decorem domus tuae. Dionysius: bonum et pulchrum est omnibus diligibile. Unde omnis homo amat pulchrum: carnales amant pulchrum carnale, spirituales amant pulchrum spirituale, et haec est pulchritudo domus dei: Num. 24: quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel, ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae finxit dominus.
Haec autem pulchritudo est bonorum operum, vel divinorum munerum, vel ipsorum sanctorum; quia omnia haec sunt quasi quidam decor domus dei.
Haec ergo omnia ego dilexi, ut me facerent aptum ad decorem domus dei. Sic ergo ostenditur affectus quia dilectio, et pulchritudo, et decor. Sed sciendum est, quod hic decor est ex habitatione dei; sicut domus non est pulchra nisi inhabitetur: unde me dilexi ut in me habites, vel patriam dilexi ut ibi habitem, vel in eam tendam. Et ideo dicit, et locum habitationis gloriae tuae: et haec omnia, idest bona opera, dona dei, et ipsi sancti, sunt decor domus dei, inquantum relucet in eis gratia divina quae pulchrificat sicut lux, sicut dicit Ambrosius, quod sine luce omnia sunt turpia: Ezech. 43: ingressa est gloria domini portam.