In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo non est simpliciter necessarium, etc. Occasione hujus quaestionis nonnullae turbae hoc tempore subortae sunt ; ne fomentum itaque magis ingerere aut captare videar, quam disserendi opportunitatem, supersedeo ; videantur Auctores citati, et Patres, et potissimum Melchiades Papa loco citato ; praxis primitivae Ecclesiae, et retenta in Ecclesia Orientali, quae Confirmationem simul cum Baptismo confert, sed et praxis diuturna Ecclesiae Occidentalis, quae differt Confirmationem. Illud certum est, non esse medium necessarium ad salutem : an sit in praecepto ex parte suscipientis, ut illud suscipiat? Recte Doctor asserit saltem esse praeceptum ne illud contemnat: contemnere vero est, non suscipere Sacramentum, quando potest commode ex quo tantus fructus redundat, et consummatio Baptismi. Censet ergo esse praeceptum suscipiendi Sacramenti, si debitae circumstantiae concurrant ; adderem ubi sunt pericula subversionis et fidei esse praeceptum suscipiendi Sacramenti, quod ut medium ordinarium confert robur et virtutem, quoniam et hac ratione videtur potestas data Sacerdotibus ex commissione fundari,ut ministrent hoc Sacramentum.
An vero in Provincis singulis et regnis, ubi nequit esse recursus ad alios sine incommodo, Ecclesia teneatur providere de ministris idoneis hujus Sacramenti? et an teneantur Episcopi in suis Dioecesibus illud ex praecepto divino ministrare et procurare, ut ab omnibus, juxta consuetudinem Provinciarum suscipiatur: salvo meliori judicio putarem esse praeceptum utrinque, nisi majora incommoda obstent seu excusent, de quibus Praelatorum est judicare quid hic et nunc expediat ad profectum suscipientium, ad reverentiam Sacramenti. Nec video quomodo, aut Christianus contemnere Sacramentum, in quo communicatur Spiritus sanctus ad consummationem Baptismi suscepti, ut dicunt Patres alias citati, aut quomodo Praelati, sine gravi culpa contra sollicitudinem, ad quam divina lege tenentur, ministerium tanti Sacramenti omittere possint in necessitate populi, ubi aliud non excusat, ex eo solum praetextu, quod Sacramentum non sit medium necessarium ad salutem ; omissio enim ministerii libera, et sine urgentiori causa nequit separari a contemptu fundato Sacramenti in populo, cujus causa essent Praelati oscitantes. Sed haec relinquo examinanda aliis, de quibus frequens est Doctorum tractatus; et utinam veritas sine zelo amaro et contentione nunc dierum exquireretur, nec quaestiones extraneae ad miscerentur, quae pietati magis nocent, quam proposito accedunt; qui voluerit inquirere veritatem ex Canonibus et Patribus, et consuetudine Ecclesiae, facile obviam inveniet.