IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Quoad cognitionem intuitivam : primum dictum, anima Christi non novit omnia intuitive in genere proprio et habitualiter in Verbo. Secundum, non novit omnia intuitive actualiter in genere proprio, quia non erant ei praesentia et existentia, nec per species infusas fit intuitio. Tertium, non novit omnia notitia intuitiva imperfecta, qualis est opinio de futuro, vel memoria de praeterito, quia haec non habetur nisi de iis. de quibus habita est intuitiva perfecta. Quartum, anima Christi profecit scientia acquisita et experimentali, juxta id Luc. 2. Jesus proficiebat sapientia et aetate. Profecit etiam secandum cognitionem abs tractivam actualem.
Loquendo (g) tamen de cognitione intuitiva, quae est de natura, vel de singulari, ut concernit actualem existentiam, dico quod illa est vel perfecta, qualis est de objecto ut praesentialiter existens ; vel imperfecta, qualis est opinio de futuro, vel memoria de praeterito. Primo modo non novit omnia in genere proprio et habitualiter in Verbo, quia objectum illo modo non est cognoscibile, nisi ut praesens in se vel in aliquo, in quo habeat esse perfectius quam in se ; sed cognoscere isto modo non est cognoscere in genere proprio ; non enim esset nata sic cognosci sessio Petri, nisi esset praesens in se ; et ideo cum multa objecta non fuerint, nec esse potuerint praesentia illi intellectui secundum existentiam actualem illorum, non potuit habere notitiam intuitivam.
Et si dicatur (h) quod potuit hanc habere per species infusas, hoc falsum est, tum quia species infusa repraesentat objectum, ut abstrahit ab actuali existentia, quia eodem modo repraesentat, sive objectum existat, sive non existat, et per consequens non est ratio cognoscendi existens ut existens ; tum, quia veritates cognoscibiles cognitione intuitiva de existentibus, ut existentia sunt, scilicet veritates contingentes, non possunt cognosci per species quascumque innatas, quia ex cognitione terminorum non potest cognosci veritas complexorum contingentium de illis terminis, quia illarum complexionum veritas non includitur in terminis, sicut in speciebus et terminis earum includitur veritas necessaria complexionalis scientialis. Oportet igitur propter veritates contingentes, quae sunt de existentibus, ut existentia sunt, cognoscendas, habere aliqua objecta in se praesentia, ut possint in se intuitive cognosci et videri ; et hoc non potest fieri in proprio genere, nisi ipsis rebus in se secundum suam existentiam praesentibus, et ita illa cognitio intuitiva in genere proprio actualis vel habituais, non potest dari illi animae de omnibus ; et quoad hoc necesse est dicere quod profecit, sicut et alia anima, quia alia et alia objecta, alio et alio modo cognovit. Similiter quantum ad intuitivam imperfectam, quae relinquitur ex ista perfecta, quia de talibus pluribus perfecte intuitive cognitis derelictae sunt plures memoriae, quibus cognoscuntur illa objecta quantum ad conditiones existentiae, non ut praesentia, sed ut praeterita, ad hoc dico, quod etiam sic non novit omnia in genere proprio.
Et si objicitur (i) quod ex re praesente non relinquitur nisi species intelligibilis in intellectu, et in parte sensitiva species imaginabilis, ut in virtute phantastica, hoc falsum est, quia de re praesente non tantum relinquitur species sensibilis in phantasia, sed aliqua in potentia memorativa, et illae potentiae cognoscunt objectum sub alia et alia ratione ; nam una cognoscit objectum secundum se absolute, apprehendendo quidditatem ejus ; alia apprehendit objectum, ut in praeterito apprenhensum, ita quod apprehensio praeterita est immediatum objectum, et objectum immediatum illius apprehensionis praeteritae est objectum mediatum recordationis. Ita etiam (k) praesente aliquo sensibili sensui, potest virtute illius causari in intellectu duplex cognitio, una abstractiva, qua intellectus agens abstrahit speciem quidditatis, ut quidditas est, a specie in phantasmate, quae repraesentat objectum absolute, non ut existit hic et nunc vel tunc; et alia potest esse in intellectu cognitio intuitiva, quae cooperatur intellectui, et ab hac potest derelinqui habitualis cognitio intuitiva importata in memoria intellectiva, quae sit non quidditatis absolute, sicut fuit in alia, sed cogniti ut existens, quando in praeterito apprehendebatur, ut praeteriit. Hoc modo Christus per experientiam didicisse dicitur multa, hoc est per cognitiones intuitivas, d est, illorum cognitorum quantum ad existentiam et per memorias derelictas ab eis.
Ad argumenta (1), patet, ad primum per hoc, quod textus Evangelii non est exponendus, ut tantum profecit secundum apparentiam, quia secundum Augustinum 83. q. 9. contra Appollinaristas, Evangelistae narrant historias, et ideo verba eorum vera sunt, ut exprimuntur, non sic de aliis sermonibus tropicis Scripturae sacrae. Et hoc etiam declarat auctoritas Ambrosii, et Apostoli ad Hebraeos, quia vere in eo aliquis sensus profecit, non quod aliquorum cognitionem .abstractivam habitualem acquisivit, sed intuitivam, tam actualem quam habitualem.
Ad illud (m) I. Met. et 2. Poster. dico quod illa cognitio, quantum ad aliquid, est necessitatis in nobis, et aliquo modo non ; quoad cognitionem intuitivam semper est necessitatis, et quoad hoc competebat Christo, quia fuit nobiscum viator. Quantum autem ad cognitionem abstractivam, non semper est necessarius ille processus, quia haec potest haberi per species, non tantum abstractas, sed infusas, quibus habuit eam Christus, et ideo quoad hoc non fuit modus ille necessarius in Christo sicut in nobis.
Ad quartum (n), dico quod discursus non semper facit acquirere cognitionem de conclusione, ad quam discurritur, sed vel sic, vel illa cognitione facit praehabita uti, et ita dico in proposito quod Christus potuit discurrere ad conclusiones, quarum prius habuit cognitionem abstractivam, vel potuit addiscere conclusionem scientificam, licet praehabeat omnem notitiam quidditativam terminorum, quae dicitur scientia, secundum Aristotelem 8. Physic. et 2. de Anima, licet proprie non sit habitus conclusionis.
Et si objicitur contra primum membrum, scilicet de cognitione abstractiva singularium secundum proprias rationes singularium, sive omnium secundum illam viam, sive aliquorum secundum tertiam, quomodo poterat competere Christo, et non nobis, cum simus ejusdem speciei cum eo.
Respondeo, ista negatio non est in nobis, quia repugnet intellectui nostro cognoscemus enim singularia sub propriis rationibus in patria eodem intellectu, quem modo habemus ; sed pro statu isto intellectus noster nihil cognoscit, nisi quod potest gignere phantasma, quia non immutatur immediate nisi a phantasmate vel a phantasiabili; entitas autem singularis non est propria ratio gignendi phantasma, sed tantum entitas naturae praecedens illam entitatem singularem. Ipsa autem entitas singularis non est nata movere immediate aliquam potentiam cognitivam nisi intellectum ; et quod nostrum nunc non moveat, est propter connexionem ejus ad phantasiam ; in patria vero non est talis connexio, ideo ibi hoc, ut hoc intelligetur.