Augustinus de cons. Evang..
Postquam complevit Lucas narrando Petri negationem, recapitulavit quae cum domino gesta sunt circa mane, commemorans quaedam quae alii tacuerunt; atque ita contexuit narrationem, similia aliis narrans, cum dicit et surgens multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Beda.
Ut impleretur sermo iesu quem de sua morte praedixit: tradetur gentibus, scilicet Romanis: nam Pilatus Romanus erat, eumque Romani in Iudaeam praesidem miserant. Augustinus de cons. Evang..
Deinde apud Pilatum gesta sic narrat: coeperunt autem eum accusare, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari caesari, et dicentem se christum regem esse. Hoc matthaeus et marcus non dixerunt, cum tamen dicerent quod eum accusabant; sed iste etiam ipsa crimina quae falso obiecerunt, aperuit. Theophylactus.
Evidenter autem adversantur veritati: non enim dominus prohibuit dare censum, sed magis dare iussit. Qualiter autem populum subvertebat, an ut regnum aggrederetur? sed hoc est incredibile cunctis: quia volente multitudine tota eum in regem eligere, sciens fugit. Beda. Duobus autem domino obiectis, scilicet quod et tributa caesari dari prohibuerit, et se christum regem diceret, potuit fieri ut illud quod dominus ait: reddite quae sunt caesaris caesari, etiam Pilatum audisse contigerit. Ideoque causam hanc quasi apertum Iudaeorum mendacium parvipendens, solum quod nesciebat, de regni verbo interrogandum putavit.
Sequitur Pilatus autem interrogavit eum, dicens: tu es rex Iudaeorum? theophylactus.
Mihi videtur quod hoc a christo quaesierit contemptum obiecti criminis subsannando; quasi dicat: tu pauper, humilis, nudus, cui nullus adiutor, accusaris de regni ambitione, ad quod opus est multorum adiutorium et sumptus. Beda. Eodem autem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum respondet, ut propria sententia condemnetur; sequitur enim at ille respondens ait: tu dicis. Theophylactus.
Illi autem, cum nihil aliud faveret eorum calumniae, recurrunt ad clamorum subsidia; sequitur enim at illi invalescebant, dicentes: commovet populum, docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc; quasi dicant: pervertit populum, nec in una parte tantum, sed a Galilaea incepit, et hucusque pervenit, transiens per Iudaeam. Puto autem eos non absque causa meminisse Galilaeae; sed volentes incutere timorem Pilato.
Galilaei enim schismatici fuerunt, et nova tentantes, qualis fuit Iudas Galilaeus, cuius in actibus apostolorum fit mentio.
Beda.
His autem verbis non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum et a pristini temporis ignavia docendo commovisse, talique actu totam terram promissionis pertransisse, non criminis, sed indicium est virtutis. Ambrosius. Accusatur autem dominus, et tacet, quia defensione non indiget: ambiant defendi qui timent vinci. Non ergo accusationem tacendo confirmat, sed despicit, non refellendo. Quid ergo timeret qui non ambit salutem? salus omnium suam prodit, ut acquirat omnium.