Ne perdas. Hic explicat petitionem judicii quod petit: et exponit quale judicium petiit: et petit duo. Primo petit separari a malis, quae possunt evenire in futuro. Secundo a malis quae in praesenti patitur, ibi, redime. Primo ergo ponit petitionem.
Ubi sciendum est, quod duobus generibus hominum servatur poena a deo: scilicet illis qui sunt impii sive peccatores contra deum: Ezech. 18: impietas impii erit super eum. Et ideo dicit, ne perdas etc.: quasi dicat: si hic affligor et patior terrena mala cum impiis, tamen ne perdas animam meam cum eis. Item servatur poena impiis contra proximum: ideo dicit, et cum viris sanguinum vitam meam: Ps. 54: viri sanguinum et dolosi.
Hic computantur omnes qui contra proximum offendunt, quocumque modo. Est autem triplex sanguis.
Unus qui causatur ex cibo et potu: unde cibus et potus dicitur sanguis pauperum: Eccl. 34: panis gentium vita pauperis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Secundus est sanguis hominis; et hoc effundit homicida. Tertius est sanguis seminis ad speciem conservandam, et hunc effundit fornicator, quia causa prolis non agit. In quorum manibus iniquitates sunt; quasi dicat: ideo hoc peto, scilicet ut separer ab his tunc, quia nunc separatus sum in conversatione et vita, quia in eorum manibus iniquitates sunt, scilicet sunt valde proni ad malum: Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem: isa. 59: opera iniquitatis in manibus eorum. Item est inclinatio affectus eorum ad mundana; unde dicit, dextera eorum repleta est muneribus: job 15: ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Vel dextera eorum repleta est muneribus; quasi dicat, licet ipsi sint iniqui, tamen das eis temporalia, et in his consistit merces eorum: Matth. 6: receperunt mercedem suam. Consequenter describit se, dicens, ego autem in innocentia mea ingressus sum; quasi dicat, hoc peto ut sicut illis praeparas mala, ita praepares mihi bona, sicut dicit psalm. 83: non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Consequenter petit ut liberetur a malis praesentibus. Mala quae sunt homini, duplicia possunt esse; quia vel sunt mala exteriora, et ab his petit redimi: unde dicit, redime me, ut servum malorum me prementium. Vel de redemptione humani generis. Vel sunt mala interiora, et ab his petit liberari; unde dicit, miserere mei, quia miseria proprie respicit malum interius: Prov. 14: miseros facit populos peccatum.