CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De numeratione habituum quibus dicitur verum.
Intendentes autem de habitus talibus prius nos eos enumerare oportet qui. et quot sunt : aliter enim tractatus perfectus nesciretur. Sint itaque habitus quibus verum dicit anima affirmando vel negando, quinque secundum naturam. Haec autem ars, scientia, prudentia, sapientia, et intellectus. Suspicione enim et opinione contingit aliquando falsum dicere. Quod autem dictum est, sic patet : quoniam verum dicit anima, vel de rebus enuntiando, vel de operabilibus : quamvis enim aliae inclinationes animae sint affectuum in anima, sicut deprecativusjmperativus? dubitativus, et hujusmodi, tamen secundum hos non convenit verum dicere, neque de rebus, neque de operabilibus. A.dhue autem quamvis in anima sint species incomplexorum et sint ea per modum habitus, tamen his non convenit verum dicere affirmando vel negando. Singulum enim incomplexorum, ut dicit Aristoteles in Praedicamentis, neque verum, neque falsum est : et in intellectu similiter intelligentia indivisibilium in his est in quibus neque verum, nequo falsum est. In quibus enim verum et falsum est, compositio quaedam intellectuum est. Talia igitur omnia quamvis in anima sint, tamen.non convenit eis verum vel falsum dicere affirmando vel negando.
Propter quod notandum quod triplex est veritas. Una in rebus quae prima est, et causa duarum aliarum, et haec veritas est esse rei. ut est secundum propriam et veram rei entitatem. Secunda est in intellectu quae est adaequatio intellectus ad rem et conceptus rei ut vere est. Tertia media est formata a secunda et signum primae, et haec est veritas in sermone, quando scilicet de re quae est, enuntiatur ut est, et de rc quae non est, enuntiatur
ut non est. Et quando dicimus quod habitus quibus contingit verum dicere, sunt quinque, intelligimus de vero secundo modo dicto, quod signatur in vero sermonis, et refertur ad. verum quod est in rebus.
Et quamvis hoc falsum dicere et verum ejusdem sint, tamen habitus non determinatur per falsum enuntiare : quia falsum non consideratur a talibus propter falsum, sed propter verum ut vitetur. Suspicio autem imperfecta existimatio est per valde fallacia signa sumpta, sicut sunt suspiciones rhetoricae, cujus principia sunt signa quae et nulla mutatione facta in rebus ex seipsis fallacia sunt : frequenter enim fallit comptum et politum esse adulterum, etiam absque omni mutatione quae fiat in. rebus. Similiter autem est de opinione, maxime autem in illa quae est ex hoc ut videtur pluribus : plures enim, judicant sedandum sensum : et haec signa frequentem habent fallaciam etiam sine omni rerum mutatione : propter quod etiam de fallacia visus liber descriptus est. Ex tali enim signo aliquis solem monopedalem opinatur propter quantitatem descriptam in oculo, non advertens, quod si dicimus visum fieri sub angulo trianguli, cujus basis est res visa, tanto strictior efficitur angulus trianguli in oculo, quanto basis distantior est ab angulo : et tanto amplior est angulus, quanto basis est vicinior : et sic eadem res nulla mutatione facta in quantitate ipsius major et minor apparet. Similiter autem est de remo navis in aqua, quod cum directe de navi in profundum dependeat pyrus quae est in anchora, propter aquae parvitatem ad superficiem aquae reflectitur secundum speciem et formam : et sic aspiciens et videns in superficie continuata ad partem remi quae intra aquam est, quae conjungit partem remi quae extra aquam est, ad formam quae in superficie aquae apparet, et opinatur renium esse fractum, eo quod sensus reflexionis non refert : et ideo talis opinio in eisdem principiis fallit, ex quibus ipsa opinio generatur. Propter quod opinione et suspicione non convenit semper verum dicere : et ideo virtutes et ultimae perfectiones particularum animae ad verum dicere esse non possunt.
In arte autem et prudentia non sic est : haec enim in suis principiis necessitatem habent ad minus, ut scilicet si talem finem debeant consequi, necesse sit talibus principiis uti, et ipsa principia in ratione principiorum recta ratione determinata sunt, et quantum ad hoc non fallunt : sed quia applicantur his quae sunt a nobis quae valde inconstantia sunt et frequenter excidunt a regula et mensura, sicut in quinto determinatum. Et ideo non ex principiis, sed ex hoc quod res excidit et transcassum patitur, a regula principiorum incidit. Propter quod Demosthenes sapiens cum culparetur ab Alchimo, quod potitus non esset his quae per consilium determinaverat,et ideo consilium instabile esset, excusavit culpam in rem transcindentem referens, quamvis consilium esset sanum et firmum. Futura enim contingentia de quibus solum consilium est, firma non stant sub mensura consilii. Patet igitur, quod ars et prudentia de se verum dicunt, quamvis artificiata et prudentialia aliquando transcindant a principiis artis et scientiae.
Verum igitur dicere contingit dupliciter, scilicet per medium, sicut syllogismo syllogizatur verum : vel per intellectum compositum sine medio acceptum per simplicem enuntiationem de rebus. Et si sine medio est, tunc est habitus qui dicitur intellectus : intellectus enim habitus principiorum est, ad quem non est syllogismus. Si autem est acceptio per medium : aut est medium quod est causa consequentis et consequentiae, aut quod est causa consequentiae tantum. Et si est causa consequentiae tantum, tunc est in contingentibus aliter habere : et haec non sunt scibilia de quibus est ars, et agibilia de quibus est prudentia. Si autem est causa consequentis, quae est causa quid et propter quid : aut est concepta
cum continuo et tempore, et talis acceptio est scientia : aut est separata a continuo et tempore, et propter tale medium acceptio est sapientia. Quaedam autem sunt quae nostram acceptionem effugiunt, ad quae medium quod sit causa quid et propter quid non habemus, ut dicit Boetius. Et haec sunt duplicata. Quaedam enim effugiunt propter suam perfectionem, ut Deus quem non nisi ex consequentibus effectibus et signis cognoscimus. Quaedam enim effugiunt propter suam imperfectionem : quia cum omnis res ex ratione sui. actus et formae cognoscatur, quaedam habent actus suos semper mixtos potentiae : et ideo nunquam perfecto cognoscuntur, ut materia prima, et motus, et tempus.
Ista autem quinque secundum ordinem quo enumerata sunt, etiam fiunt in nobis. Ars enim, quia plus usu quam ratione consistit : multos enim videmus recte operantes, et rationes operum ignorantes in quibus ars usualis ut natura operatur : et ideo ars quae operibus propinquior est quam rationi, prima ponitur. Prudentia autem e converso rationi vicinior est quam operi, et ideo prudentia modum scientiae habet, et a scientia modum accipit per syllogismum decernendo quod operabile est : propter quod scientiam ante prudentiam poni oportuit: sicut et verum prudentiae quod est verum gratiae. Hujus assumptum ex vero scientiae quod est verum simpliciter, oportet determinari, et intellectus practicus propter eamdem rationem ex intellectu simpliciter recipit determinationem. Haec igitur est causa ordinis trium horum. Sapientia autem cum sit ex altissimis ad quae intellectus noster se habet sicut oculus vespertilionis ad solem, non potest innasci in nobis nisi scientia et prudentia prius innatis : et ideo sapientia quarto loco accedit. Intellectus autem extra hoc ultimo ponitur, non propter hoc quod ultimo fiat in nobis, sed quia acceptio est sine medio, quod.
aliud genus acceptionis est et veritatis quam sit in quatuor quae dicta sunt.