In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et admirata est, " id est, admirabitur. Quasi dicat: Credent eum resurrexisse: et ideo admirabuntur.
" Universa terra, " id est, omnes habentes terrenum affectum et intellectum, "post bestiam, " supple, euntes mente, et corpore. Ad litteram sequentur eam prae admiratione, decepti magicis ejus artibus, Dei permissione.
" Et adoraverunt draconem. "
Glossa, diabolum, supple, in Antichristo, " qui dedit potestatem, " scilicet miracula faciendi, et resurgendi, ut videbatur, " bestiae, " id est, Antichristo.
" Et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae ? et quis poterit pugnare cum ea ?
Hic dicitur, quod reprobi magnificabunt Antichristum a duobus. Primo, a potentia faciendi miracula, cum dicit: " Quis similis bestiae ? " Secundo, a potestatis eminentia, ibidem, " Et quis poterit pugnare cum ea ? "