Beda. Pilatus de praemissa accusatione non interrogandum dominum ratus, se ipsum magis nacta occasione cupit ab eo iudicando liberum reddere; unde dicitur Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. Et ne contra eum quem insontem et propter invidiam traditum cognoverat, sententiam dare cogeretur, Herodi eum misit audiendum, ut ipse potius eum, qui eius patriae tetrarcha existebat, vel absolveret vel puniret.
Sequitur et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse hierosolymis erat illis diebus. Theophylactus. In hoc sequitur legem Romanam, quae iubebat quemlibet a principe suae iurisdictionis condemnari.
Gregorius Moralium. Christi autem famam Herodes explorare voluit, cum eius miracula videre concupivit.
Sequitur Herodes autem viso iesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre illum. Theophylactus.
Non tamquam lucraturus quidquam utilitatis ex eius aspectu; sed patiens novorum cupidinem, credebat videre quemdam extraneum hominem; de quo audierat quod sapiens et mirificus esset; unde sequitur eo quod audierat multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Volebat etiam audire ab eo quid diceret; et ideo interrogat eum quasi derisorie se habens ad ipsum, et eum subsannans.
Sequitur interrogabat autem illum multis sermonibus. Iesus, qui cuncta ratione peregit, et qui, teste David, suos sermones in iudicio disponit, pium esse iudicavit in talibus habere silentium: sermo enim prolatus ei cui nihil proficit, condemnationis fit causa; unde sequitur et ipse nihil ei respondebat. Ambrosius. Tacuit et nihil fecit: quia nec illius credulitas merebatur videre divina; et dominus iactantiam declinabat; et forte typice in Herode omnes impii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia christi opera in evangelio videre non possunt. Gregorius Moralium.
Hoc etiam audientes nos oportet addiscere ut quoties auditores nostri nostra volunt quasi laudando cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus; ne si ostentationis studio verbum dei loquimur, et illorum quae erat culpa esse non desinat, et nostra quae non erat, fiat. Multa autem sunt quae audientis animum produnt; maxime si auditores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequuntur. Gregorius Moralium.
Inquisitus ergo redemptor tacuit, expectatus miracula adhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit, magis eligens aperte a superbientibus despici quam a non credentibus vacua voce laudari; unde sequitur stabant autem principes sacerdotum et Scribae constanter accusantes eum.
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Ambrosius. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis, quod agnus dei sine macula cum gloria mundi peccata susciperet. Theophylactus.
Tu autem considera, quod per ea quae facit diabolus, impeditur: congerit derisiones et opprobria in christum, ex quibus declaratur quod dominus seditiosus non sit; alioquin non derideretur plebe reddita suspecta, et novitatibus gaudente.
Missio autem christi a Pilato ad Herodem fit amicitiae communis exordium, quasi Pilato non usurpante sibi subditos ditioni Herodis; unde subditur et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipso die: nam antea inimici erant ad invicem.
Attende diabolum ubique coniungentem disiuncta, ut christi peragat necem. Erubescamus ergo nos, si causa nostrae salutis nec amicos in proprio foedere conservemus.
Ambrosius. In typo etiam Herodis atque Pilati qui amici ex inimicis per iesum christum facti sunt, et plebis Israelis et populi gentilis figura servatur, quod per domini passionem utriusque sit futura concordia; ita tamen ut prius populus nationum capiat dei verbum, et ad populum Iudaeorum fidei suae devotionem transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus vestiant christi quod ante despexerant. Beda. Vel hoc Herodis et Pilati foedus significat, quod gentiles et Iudaei genere et religione et mente dissidentes, in christianis persequendis consentiunt.