MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum Maria appelletur stella maris proprie, vel translative?
Nunc restat videre de illo privilegio secundum quod beatissima Virgo dicitur stella maris. De quo primo quaeritur, utrum hujusmodi appellatio dicatur proprie vel translative ?
Et videtur, quod proprie : quia verba sumenda sunt secundum propriam significationem. Item, Ubi magis proprie est natura totius, ibi magis proprie natura partis : sed in spiritualibus magis proprie est natura totius lucis : ergo et ibi magis proprie est natura stellae : ergo beatissima Virgo proprie dicitur stella maris.
Contra : Si sumitur proprie, ut dicitur de beata Virgine, et proprie ut dicitur stella : ergo inter illa non attenditur similitudo. Item, Secundum hoc beatissima Virgo potius diceretur stella caeli, quam stella maris.
Post hoc quaeritur, si haec appellatio conveniat beatissimae Virgini transsumptive ?
Et necesse est, ut dicit Philosophus, transferentes aliqua similitudine uti. Quae est autem similitudo istius stellae super alias stellas cum beatissima Virgine et gloriosa? Non enim videtur, per naturam substantem : quia illa eadem natura est etiam in aliis stellis. Item, figura hujus stellae non convenit beatissimae Virgini plusquam figura aliarum stellarum. Si enim propter majorem lucem, tunc aliae quaedam stellae sunt magis stellae luminosae quam illa, sicut est lucifer: ergo potius dicetur beatissima Virgo lucifer, quam stella maris. Item, Si dicatur propter situm, hoc non videtur : quia illa est ultima in cauda Ursae : beatissima autem Virgo non est ultima neque in cauda. Item, non propter motum : quia movetur cum firmamento sicut aliae stellae. Et sic non videtur, quod sit aliqua proprietas hujus stellae super alias cum beatissima Virgine, propter quam debeat dici stella maris plusquam nomine stellae alterius.
Item, Si dicatur, quod. propter effectum: quia dirigit navigantes, hoc iterum commune est omnibus aliis stellis, et lunae, et aliis planetis.
Item, Si dicatur, quod sicut stella dirigit nautas claritate suae lucis, ita beatissima Virgo totum mundum luce suae conversationis, et sic dicatur stella ratione exemplaritatis, tunc quaeritur, utrum sibi soli hoc conveniat, ut hoc habeat pro privilegio ? Et videtur, quod non : quia dictum fuit Moysi : Inspice, ei fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est . Quod quasi exponens beatus Dionysius dicit, quod hierarchia humana per exemplaritatem descendit a caelesti. Et ideo in Apocalypsi, XXI, 2 : Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam, descendentem de cado. ''Ergo videtur, quod ratio exemplaritatis universalis sit in Ecclesia triumphante respectu militantis: et sic ab ill a exeiripiaritate non dicetur beatissima Virgo stella maris.
Item, Psal. XXXIX, 8 : In capite libri scriptum est de me. G lossa: " Ego sum liber Immani generis." Item, Omnis Christi actio, nostra est instructio. Item, Ipse Christus dicit, Joan. VIII, 12 : Ego sum lux mundi. Ergo potius ipse dicetur stella maris.
Item, Sacra Scriptura sufficienter ostendit omnia pericula vitanda et omnia compendia navigandi ad portum patriae : unde dicitur, Psal. CXVIII, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ergo proprietas a qua beatissima Virgo dicitur stella maris, etiam convenit sacrae Scripturae.
Item, Cum Virgo beatissima sit (lata nobis in exemplum innocentiae, Maria autem Magdalena in paenitentiae exemplum illis qui sunt in naufragio constituti, videtur potius, quod beata Maria Magdalena dicatur stella maris.
Item, Daniel, XII, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Ergo videtur, quod proprietas haec conveniat omnibus Doctoribus.
Item, Quaeritur juxta haec, utrum haec proprietas conveniat beatissimae Virgini secundum statum viae?
Videtur, quod non : quia in illo statu fuit abscondita vel occulta. Si autem secundum statum patriae, tunc potius dicetur stella coeli. Item, Cum non tantum viam ostendat, sed etiam transvehat, potius deberet dici navis maris, quam stella maris.
Item, Quaeritur, quare ab hac proprietate nomen acceperit, cum habuerit nobiliores respectu Dei, et respectu nostri ?
Quob autem beatissima Virgo proprie dicatur stella maris, sic probatur : Una est proprietas illius stellae, quod est sita in summo poli respectu omnium : et beatissima Virgo est suprema omnium sanctorum : ergo ipsa convenienter par-
ticipat nomen illius. Item, Ut dicit Diastenes de Ursa minore, quod in principio Librae caudae stella est infima una quae polus appellatur, per quem locum mundus iste existimatur versari: nulli autem purae creaturae videtur potius convenire mundum circa ipsam versari quam gloriosae reginae caeli et mundi: ergo ipsa est stella maris.
Item, Ista stella implet numerum septenarium, qui est numerus virgineus : quia, ut dicit Macrobius, omnes numeri infra decadem, vel generant, vel generantur, praeter septenarium : et cui magis hoc proprium quam illi quae nec secundum naturam genuit, vel genita fuit?
Item, Ista stella est summa et ultima in cauda Ursae : et quid est hoc nisi illa quae suprema dignitate et humilitate ultima ?
Item, Haec stella ferrum attrahit: et beatissima Virgo per infinitam suam misericordiam peccatores duros ad. modum ferri ad caelum trahit. Item, nautas dirigit : et beatissima Virgo omnes naufragantes ad portum salutis remittit.
Item, Sita est contra Aquilonem: et beatissima Virgo semper versa est ad peccatorem.
Ex his patet, quod multae sunt stellae illius proprietates soli Virgini appropriabites, propter quas secundum modum transsumptionis beatissima Virgo dicitur stella maris. Sunt igitur plures illius stellae proprietates, et quaedam illarum illi soli conveniunt, quibus respondent aliae illis improportionabiles in beatissima Virgine : propter quam convenientiam ipsa sola dicitur stella maris.
Si autem quaeritur, quae illae proprietates sint, in quibus est similitudo ? Dicimus, quod in illa stella est considerare substantiam, qualitatem, situm, statum, effectus. Substantia est caelestis, incorruptibilis, origo lucis : et beata Virgo est caelestis conversatione, incorrupta corpore, origo lucis in generatione. Qualitate est superior, clarior, et utilior: et sic beatissima Virgo est omnibus supe- rior dignitate, clarior virginitate, utilior foecunditate. Situ est suprema, et in cauda ultima : et beatissima est suprema situ poli in dilectione Dei, et in cauda nostrae turpitudinis protectione, et ultima humilitate. Statu haec stella est quasi sine motu, sine occasu, et quasi sine errore : et beatissima Virgo fuit sine motu inconstantiae, sine casu culpae, sine errore ignorantiae. Effectus stellae est triplex, ferrum attrahit, lucem tribuit, nautas dirigit. Sic beatissima Virgo attrahit peccatores, illuminat paenitentes, dirigit innocentes. Item, attrahit a culpa, illuminat in justitia, dirigit ad gloriam. Vel sic, attrahit insipientes, illuminat proficientes, diligit perfectos et perseverantes.
Et nota, quod Dominus beatissimae Virginis opus recreationis secundum quatuor genera causarum communicavit. Causa efficiens nostrae regenerationis post Deum, sub Deo, et cum Deo ipsa fuit: quia illa illum nobis genuit, quinos omnes regeneravit, et ipsum gignere suis virtutibus de congruo promeruit. Item, causa materialis: quia Spiritus sanctus de purissimis carnibus ejus et sanguinibus, ipsius consensu mediante, carnem sumpsit: quam in corpus transformavit, per quod redemptio nostra facta fuit. Item, causa finalis fuit: quia per totum opus redemptionis post Deum in ipsius gloriam et honorem ordinatum fuit. Unde, Apocal. IV, 10, seniores et omnes sancti mittunt coronas suas ante pedes Agni, recognoscentes se esse coronatos illa humilitate et humanitate quam accepit de Virgine. Et ipsa est illa mulier quae habet coronam duodecim stellarum , id est omnium sanctorum : quia omnes per ipsam sunt coronati. Et sic Filius dividit
cum ipsa causam finalem recreationis. Item, causa formalis est ipsa recreationis : quia omnibus luce suae deiformissimae conversationis est speculum, et exemplar reversionis a tenebris, et directionis et conversionis ad contuitum primae lucis. Et propter hoc ratione universalitatis per modum exempli directionis et reductionis dicitur Virgo clarissima stella maris.
Convenit ergo illud privilegium beatissimae Virgini in statu patriae, sed ratione eorum qui sunt in statu viae : quia sicut stella in coelo, sic dirigit navigantes in mundi pelago. Unde non dicitur navis maris ratione illius proprietatis : navis enim fluctibus conquassatur, et non dirigit, sed dirigitur. Scripturae quoque non competit ista appellatio : Scriptura enim dirigit per verba, stella vero, id est, beatissima Virgo dirigit per exempla.
Item, Christus vel Deus non dicitur stella maris : quia est fons totius lucis. Nec Magdalena dicitorstella maris : quia non dirigit omnes, sed tantum poenitentes, et taliter ipsa dirigit, quod etiam ipsa dirigitur. Sed stella navem dirigit, et a navi non dirigitur. Magdalena illuminat per opera paenitentis ad poenitentiam, et non ad opera innocentiae, et etiam per opera non dico paenitentis, sed paenitentiae : fuit enim innocens, sed non minus fecit opera poenitentiae. Item, alii tantum illuminabant viduis, alii tantum conjugatis, alii tantum virginibus : sed beatissima Virgo illuminabat omnibus simul, viduis, conjugatis, et virgini bus.
Ex his patet, qnod privilegium est beatissimae Virginis Mariae, quod vocata est stella maris.