In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum anima Christi noverit omnia perfectissime in genere proprio ?
Alens. 3. p. q. 13. m. 4 . 5. D. Thom. 3. p. q. 11. art. 1. 4. et 6. ubi Cajet. Richard. hic art. 4. q. 4. Suar. 3. p. tom. 1. d. 29. Vasq. 3.pd. 52. cap. 4.
Quarto quaeritur (a) sine argumentis, utrum anima Christi noverit omnia perfectissime in genere proprio ? Respondeo quod potest intelligi de cognitione actuali, vel habituali.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
(a) Quarto quaeritur, etc. Quamvis haec quaestiuncula satis clare videtur tractari a Doctore, et propterea absque commenti illustratione a Lycheto relicta sit, tamen non erit abs re aliquid ulterius adjungere luminis pro faciliore imbecilliorum ingeniorum captu. Difficultas autem hujus quaestionis est de gradu perfectionis, quam habet cognitio Christi, qua cognoscit res in genere proprio, non vero de ipsamet cognitione ; nam ex quaestione praecedenti patet, tum quod aliqua cognoscat in genere proprio, tum quot et quae sic cognoscat ; hoc ergo supposito, quaeritur hic, an illa cognitio, quam habet de iis omnibus, quae sic cognoscit, sit perfectissima. Non fit autem comparatio inter cognitionem creatam Christi (de qua hic agitur, non vero de cognitione increata ipsius) cum cognitione increata ejusdem et totius Trinitatis, quae sine dubio etiam ut respicit eadem objecta cognita in genere proprio per cognitionem creatam Christi, est perfectior quacumque cognitione possibili, sed cum aliis cognitionibus creatis, quae de iis objectis in genere proprio haberi possent, circa quam comparationem etiam in hoc sensu illud praeterea advertendum, non esse sensum hujus difficultatis, an cognitio Christi praedicta sit tantae perfectionis, ut excedat in perfectione omnem cognitionem creatam eorumdem objectorum, tam actu existentem quam possibilem, quia certum est quod non possit omnem talem excedere, quandoquidem plures cognitiones ejusdem perfectionis sint possibiles: nam si Spiritus sanctus, verbi gratia, assumeret aliam naturam humanam, non est ulla ratio, cur non haberet undequaque tam perfectam cognitionem ista natura quam natura Christi de facto habuit ; nec est ulla implicantia quominus duae cognitiones ejusdem perfectionis dentur respectu ejusdem objecti. Non est ergo ille sensus ; sed an cognitio Christi sit tantae perfectionis, ut nulla alia creata actu existens, aut possibilis de iisdem objectis cognitis in proprio genere illam excedat ; si enim sit tantae perfectionis, tum erit perfectissima in sensu hujus quaestionis ; si autem aliqua actu existens, aut possibilis cognitio talis ipsam excedat, non erit perfectissima.