Augustinus de cons. Evang..
Rediens Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat ut narraret quod apud Herodem actum est, ita dicit: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad eos: obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum; et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Hic intelligimus eum praetermisisse quemadmodum a domino quaesierit quid accusatoribus responderet.
Ambrosius. Hic Pilatus christum absolvit iudicio, crucifigit ministerio. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur; unde sequitur sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum; et ecce nihil dignum morte actum est ei. Etsi uterque reum non pronuntiat, ob metum tamen, alienae crudelitati studiis Pilatus obsequitur. Theophylactus.
Duorum ergo virorum testimonio iesus insons ostenditur; Iudaei vero, qui accusabant, nullum testem obtulerunt, cui credere oporteret. Vide ergo quomodo superet veritas. Iesus tacet, et testantur inimici: proclamant Iudaei, et nullus eorum attestatur clamoribus. Beda. Pereant ergo scripta quae post tanto tempore contra christum composita, non illum apud Pilatum magicae artis accusatum, sed componentes, apud dominum perfidiae et falsitatis accusandos esse demonstrant. Theophylactus.
Lentus ergo Pilatus, nec satis pro veritate severus, quia timebat accusationes, subiungit emendatum ergo illum dimittam. Beda. Quasi dicat: flagris illum et ludibriis quantum iubetis afficiam, dummodo innoxium sanguinem non sitiatis.
Sequitur necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Necesse habebat non imperialis legis sanctione, sed annua gentis consuetudine devictus, cui per talia gaudebat placere. Theophylactus.
Romani enim Iudaeis concesserant secundum leges et ritus proprios conversari.
Mos autem patrius erat Iudaeis petere damnatos a principe, sicut a Saule ionatham petiverunt; unde et de eorum petitione nunc subditur exclamavit autem simul universa turba, dicens: tolle hunc, et dimitte nobis barabbam. Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem.
Ambrosius. Non immerito homicidae absolutionem petunt qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges habet iniquitas, ut quod oderit innocentia, scelus diligat.
In quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae: barabbas enim patris filius Latine dicitur. Illi ergo quibus dicitur: vos ex patre diabolo estis, vero dei filio, patris sui filium, idest Antichristum, praelaturi esse produntur.
Beda. Haeret autem Iudaeis usque hodie sua petitio: quia enim data sibi optione, pro iesu latronem, pro salvatore interfectorem elegerunt; merito salutem vitamque perdiderunt, et latrociniis se ac seditionibus intantum subiecerunt ut et patriam et regnum suum perdiderint.
Theophylactus. Sic ergo gens olim sancta furit ad caedendum; Pilatus gentilis caedem prohibet; sequitur enim iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere iesum. At illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige eum.
Beda. Pessimo enim genere mortis occidere innocentem, hoc est crucifigere, desiderant.
Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixis, producta morte necabantur, ne dolor citius finiretur. Verum a domino electa erat mors crucis, quam diabolo superato, tamquam trophaeum, in frontibus fidelium erat positurus. Theophylactus. Tertio autem Pilatus christum absolvit; sequitur enim ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, et dimittam. Beda.
Hanc correptionem qua populo satisfacere, ne usque ad crucifigendum salvatorem saevirent, ne Pilatus quaerebat, non solum obtulisse, sed etiam deridendo et flagellando exhibuisse, verba ioannis testantur.
Quia vero totam accusationem quam adversus dominum detulerunt, sollicita Pilati interrogatione videbant evacuatam, tandem ad solas se preces convertunt; unde sequitur at illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum. Theophylactus. Tertio clamant contra christum, ut per trinam hanc vocem, suam esse occisionem christi approbent, quam petendo extorserunt; sequitur enim et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem; iesum vero tradidit voluntati eorum. Chrysostomus. Putabant enim hoc se posse astruere, quod iesus deterior esset latrone, et adeo nequam ut neque pro pietate neque pro festi praerogativa deberet liberari.