Hieronymus. Diversis verbis, eodem sensu quo supra, arguit Pharisaeos simulationis et mendacii; quod aliud ostendant hominibus foris, aliud domi agant: unde dicitur vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis. Non hoc dicit quod in calice et paropside eorum superstitio moraretur, sed quod foris hominibus ostenderent sanctitatem: quod manifestum est ex eo quod addidit, dicens intus autem pleni estis rapina et immunditia. Chrysostomus super Matth..
Vel hoc dicit, quia Iudaei quoties ingressuri erant in templum, aut sacrificia oblaturi, aut per dies festos, seipsos et vestimenta sua et utensilia lavabant; et a peccatis nemo seipsum purgabat; cum deus neque corporis munditiam laudet, neque sordes condemnet. Pone tamen quod deus odit sordes corporum et vasorum, quae necesse est ut ipso usu sordidentur; quanto magis sordes conscientiae horret, quam si volumus, semper mundam servamus? Hilarius in Matth..
Arguit ergo eos qui iactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquunt. Calicis namque usus interior est; qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterior? atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt, forinsecus abluantur: et ideo subdit Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum. Chrysostomus super Matth..
Non autem hoc dicit de sensibili calice aut paropside, sed de intelligibili: qui si numquam tetigerit aquam, mundus potest esse apud deum; si autem peccaverit, et tota aqua pelagi et fluminum se laverit, sordidus est, et miser ante deum.
Chrysostomus in Matth..
Attende autem, quod ubi de decimis loquebatur, convenienter dixit: haec oportuit facere, et illa non omittere. Decima enim eleemosyna quaedam est. Quid autem nocet eleemosynam dare? non tamen hoc dixit sicut legalem observationem inducens.
Hic autem, ubi de purgationibus et immunditiis disputat, non hoc addit; sed ostendit quod de necessitate ad interiorem munditiam exterior sequitur; quod quidem extra est calicis, et paropsidis, corpus vocans; quod autem intus est, animam.
Origenes in Matth.. Hic sermo nos instruit, ut festinemus esse iusti, non apparere. Qui enim studet ut appareat iustus, quae a foris sunt, mundat, et quae videntur curat; cor autem et conscientiam negligit. Qui autem studet ea quae intus sunt, idest cogitationes, mundare, consequens est ut etiam ea quae a foris sunt, faciat munda. Sed omnes falsi dogmatis professores, calices sunt a foris quasi mundati, propter speciem religionis quam simulant; ab intus autem pleni rapina et simulatione, dum rapiunt homines ad errorem.
Calix etiam est vas ad potum, paropsis ad cibum. Omnis ergo sermo per quem potamur spiritualiter, vel omnis narratio per quam nutrimur, vasa sunt potus et cibi. Qui ergo student compositum proferre sermonem magis quam salutari sensu repletum, calix eius a foris mundatus est, ab intus autem sordibus vanitatis impletus.
Sed et litterae legis et prophetarum calices spiritualis potus et paropsides necessariarum escarum sunt. Scribae quidem et Pharisaei student sensum exteriorem mundum demonstrare; discipuli autem christi sensum spiritualem mundare festinant.