CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter ex praecognitis sit scientia ?
Considerandum autem est, quod omnis scientia docibilis videtur esse, et omne . scibile et discibile est. Docere enim est causam assignare per quam res et quod sit et quid sit, docetur : et per talem causam scibile accipere est dicere. Unde Aristoteles dicit in primo Metaphysicorum , quod signum scientis est posse docere. Omnis autem, doctrina quae talis acceptio scientiae est, ex praecognitis quibusdam est, sicut in principio posteriorum Analyticorum dictum est. Cum enim doctrina acceptio sit scientiae per medium quod est principium : aut illud principium est cognitum, aut non. Si non est cognitum, tunc scientia per ipsum accipi non potest, quia scientia non accipitur nisi per cognitum. Si autem est cognitum ut principium, tunc est praecognitum : et sic ex praecognitis est doctrina. Si enim principium semper ex aliis principiis oportet esse cognitum, similiter syll.ogi.smus demonstrativus ex. parte ante iret in infinitum, quod est impossibile. Oportet ergo quod aut principium sit praecognitum, aut alio modo cognitionis accipiatur quam per syllogismum. Hoc autem est per inductionem et per experimentum, per quae universale quod sparsum est in particularibus, colligitur. Si ergo principium per inductionem, conclusionem autem per syllogismum accipiamus, omnis cognitio accepta aut per inductionem est, aut per syllogismum, et utraque est ex praecognitis : inductio quidem ex praecognitis in sensu, syllogismus autem ex praecognitis in intellectu. Inductio quidem enim principium est et credulitas universalis, quod ex singularium cognitione collectum est. Syllogismus qui. est credulitas conclusionis, ex universalibus principiis est et praecognitis. Principia igitur ex quibus syllogismus est, talia sunt quorum non est syllogismus. Si enim concluderentur per syllogismum, oporteret quod principii esset principium, et iretur in infinitum : et quamvis aliquando sit syllogismus demonstrativus non ex primis et veris, sed ex his qua) per prima et vera fidem acceperunt : tamen illa principia non veram rationem principiorum habent, nisi secundum quod reducuntur in prima et vera. Et sic adhuc patet quod acceptio principiorum in quantum principia sunt, non est per syllogismum. Inductio ergo est per quam accipitur. Si enim debeam accipere quod totum est majus sua parte, accipio in continuis omnibus discretis, et non inveniens instantiam, universale induco. Similiter si debeam accipere quod quae uni et eidem sunt aequalia, inter se sunt aequalia : vel si aequalibus aequalia deriuantur, quae reliquuntur, aequalia esse, inductione omnia haec accipiuntur.
Propter quod quidam dubitant, an inductio nobilior sit quam syllogismus : eo quod inductio notificat universale quod accipit syllogismus ut praecognitum, et notificat conclusionem. Syllogismus ergo procedit ex notificato et noti.fi cante : inductio autem ex notilicante
tantum. Quod auiam tantum est notificans ex seipso, nobilius est quam id quod notificat notificatum ab alio. Inductio ergo nobilior videtur syllogismo. Sed ad hoc planum respondero est, quod si inductio notificaret universale ex alio quam quod universale est, tunc procederet argumentatio. Inductio autem ex universali sparso quod per esse est in singularibus , docet universale simpliciter quod a singularibus est abstractum : et sic idem est quod docet et per quod docet secundum substantiam et essentiam, sed secundum esse est diversum : et ideo doceri potest unum per alterum. Hoc enim modo dicit Aristoteles in primo Physicorum , quod universale etiam secundum sensum notius est singulari. Et hoc est quod dicit Michael Ephesius, quod inductio ministrando et offerendo universale manifestat potius quam docendo vel arguendo.
Ex omnibus his patet quod scientia est habitus demonstrativus, qui est acceptio conclusionis per syllogismum demonstrativum, in quo observantur omnia quae in posterioribus Analyticis determinata sunt, hoc est, quod medium sit conclusionis convertibilis causa, et quod impossibile sit aliter habere. Cum enim principia alicui cognita sint, et credita aliqualiter per inductionem, statim sciet quia principia scimus, in quantum terminos cognoscimus. Cognoscimus autem terminos inductione, scilicet quid sit totum, et quid pars : quibus cognitis sine docente, ex nobis ipsis scimus quod totum est majus sua parte. Principia enim, ut dicit Boetius, dignitates sunt : dignitates autem communes animae conceptiones sunt : communis autem animi conceptio est, quam quisque probat auditam. Principia ergo syllogistica quilibet scit aliqualiter credita per inductionem, et sic principia magis scit quam conclusionem. Si enim non magis sciret principia quam conclusionem, tunc sciret ignotum per aeque ignotum, quod non potest fieri nisi secundum accidens. Omnem ergo scientiam accipere est secundum accidens, quod non potest esse. De scientia quidem Igitur secundum hunc modum determinatum sit a nobis.