In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et aperuit os suum, " scilicet, quod ante per tres annos et dimidium quasi clausum tenebat, dum occulte blasphemabat, " in blasphemias, " scilicet apertas, " ad Deum, " scilicet, usque ad Deum. Tunc enim dicet aperte Christum non fuisse Dei Filium, et dicet se esse Christum. .
" Blasphemare nomen ejus, " id est, ad blasphemandum fidem et obedientiam Christi, per quam nominabilis est et laudabilis. Vel, " Nomen ejus, " id est, Jesu, quod est nomen super omne nomen, de quo, Psal. lxxi, 17 : Sit nomen ejus benedictum in saecula. Hoc nomen blasphemabit: quia dicet Christum non fuisse Christum, sed potius Antichristum, et mentietur se Christum.
" Et tabernaculum ejus, " id est, Sanctos in quibus habitat Dominus, sicut milites in tabernaculis, in quibus triumphat. Unde Glossa : " Et tabernaculum ejus, " id est, eos qui sibi militant, id est, Sanctos qui sunt in Ecclesia militanti. Vel, " Tabernaculum ejus, " id est, carnem Christi, de quo, Psal. xlv 5 : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus : in quo deitas latuit, sicut in tabernaculo. Ad Coloss. II, 9 : in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, id est, vere.
" Et eos qui in caelo habitant, " id est, qui proteguntur a majoribus in Ecclesia, sicut minores : per caelum enim majores. Vel sic : " Et eos qui in caelo habitant, " id est, Sanctos illos qui jam fruuntur Deo in caelo : dicet enim illos fuisse ministros Antichristi, et nullum ante se Christianum.
" Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. "
Hic est quarta pars, in qua agitur de usu potestatis suae. Et dicitur hic concessum esse Antichristo punire Sanctos corporaliter.