MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum bene dicatur porta caeli?
Restat nunc videre de privilegio illo secundum quod dicitur porta coeli.
Contra quod sic objicitur :
1. aedificium non est perfectum sine porta : sed antequam, beatissima Virgo fieret, coelum habuit portam: ergo ipsa non est porta coeli.
2. Item, Porta non intrat: sedperportam omnes alii intrant: sed beatissima Virgo coelos penetravit : ergo non est porta coeli.
3. Item, Quaeritur qualiter nos secum importet? Si per exemplum vel. suffragium, sic quilibet sanctus est porta coeli. Si per meritum, tunc Christi crux est porta coeli: quia passio Christi aperuit nobis coelum.
4. Item, Joan. x, 7 : Ego sum ostium : ergo non beata Virgo. Item, Ezechiel In descriptione novi templi vidit plures portas , et Joannes duodecim in civitate nova, id est, in coelo . Ergo beata Virgo non est tantum porta.
5. Item, Poenitentia est porta in coelo : ergo non ipsa tantum porta coeli. Item, Jacob, Genes. XXVII, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli : ergo Ecclesia est porta coeli.
8. Item, Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata : ergo observantia mandatorum est porta coeli.
Contra :
1. Proprietas portae est importare et exportare : sed nec mandata nec poenitentia exportant, sed tantum important: Sed beatissima Virgo et egredientes exportavit, et ingressores importat: ergo ipsa est proprie porta.
2. Item, Christus importat, sed non exportat.
3. Item, Porta potest esse in ostio.
4. Item, In templo fuerunt duo ostia quae simul aperiebant et claudebantur : ergo et in coelo Dominus et beata Virgo.
5. Item, Augustinus : " Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem sive majoris sive minoris aetatis liberari a contagione mortis, et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum Deum mediatorem Dei et hominum Jesum Christum . " Item, Idem : " Eadem fides mediatoris quae nos salvat, multos salvos justos faciebat antiquos . " Item, Gregorius super Ezechielem dicit, quod qui praeibant et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna !q uia omnes electi qui in Judaea poterant esse, vel nunc sunt in Ecclesia, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt .
Ex his patet, quod fides mediatoris est quae introducit credentes : et in illum mediatorem implicite vel explicite oportebat ipsum credi esse natum de Virgine: et ille est primus articulus de hujusmodi mediatore : et sic fides incarnati de Virgine In quantum de Virgine omnes por-
tat in caelos : ergo ipsa est proprie porta caeli.
Juxta haec quaeritur, qualiter differat caeli porta et fenestra caeli, et qualiter beata Virgo dicatur utrumque ?
Ad haec dicimus, quod beata Virgo proprie dicitur porta caeli : quia per ipsam exivit quidquid gratiae umquam creatum vel increatum in hunc mundum venit vel venturum fuit : omnium enim bonorum mater est et mater gratiae, et mater misericordiae : et etiam ipsa gratia increata tamquam aquaeductus exivit ab ipsa et venit in mundum, Item, Per ipsam intravit quidquid umquam boni de caelis in terram descendit, et e converso : unde dicit Filius ejus, Sapient, vii, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum, illa.
Unde ipsa est porta templi speciosa, .quae . Filio exeunti per ipsam fuit clausa. Unde, Ezechiel, xliv, 2 : Porta haec clausa erit,.. . quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam.
Haec porta omnibus intrare volentibus est pervia. Unde ipsa est duodecim portae: quia ipsa ex omni parte mundi tria hominum genera, viduas, coniugatas, et virgines apportat et importat.
Est autem non solum porta importando homines, sed et fenestra per quam lux venit in hunc mundum : et lux quae de terra orta est, de ipsa procedens penetravit caelum, lux illuminans caelum et mundum.
Ex quo patet qualiter gratiosa Virgo est porta et fenestra caeli.