IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Primum dictam hujus litterae : anima Christi perfectissime norit habitualiter, quia sicut habuit perfectissimam gratiam, ex dist. 13. quaest. 1. ita et perfectissimas species. Secundum, non potest intelligere perfectissime actualiter abstractive, quatenus ipsa est concausa partialis, quia intellectus Angeli est perfectior. Tertium, possibile est eam producere actualem abs tractivam notitiam perfectiorem Angelica, ratione excessus in speciebus. Quartum, non potuit intuitive perfectius Angelo intelligere res in proprio genere, nisi Deus suppleret excessum intellectus Angeli. Quintum, potuit perfectissime intelligere intuitive in Verbo, sicut et videt Verbum perfectissime.
De habituali dico (b) quod perfectissime novit, quia sicut positum est dist. 13. istam animam posse habere summam gratiam possibilem creaturae, ita probabile est quod habeat species intelligibiles perfectissimas, per quas intelligit perfectissime res cognitione abstractiva habitualiter.
Si autem quaeratur de actuali, tunc distinguendum est de abstractiva et intuitiva ; quantum ad abstractivam non potest perfectissime noscere ex ea parte, qua intellectus est causa partialis respectu intellectionis, quia intellectus suus non est perfectissimus intellectus creatus, et quanto ista causa partialis est imperfectior, tanto intellectio est imperfectior. Illa enim elicitur secundum virtutem intellectus et objecti praesentis sine miraculo speciali ; si tamen species infusa alicujus objecti in anima Christi ponitur, tanto perfectior specie infusa cuicumque intellectui, quanto intellectualitas animae Christi deficit ab intellectualitate alterius intellectus, tunc totum istud, scilicet intellectus animae Christi cum illa specie infusa, potest aequari toti illi, scilicet intellectui alterius cum sua specie ; et si totalis causa aequatur totali, licet utraque partialis sit divisim inaequalis utrique partiali, potest sequi effectus aequalis.
De intuitiva autem, cum ibi objectum non ut in specie agat, sed ut in se praesens, et ut in se praesens est idem, et eodem modo cum quocumque operetur, sequitur quod intellectus, cujus intellectualitas est imperfectior, habebit illum actum imperfectiorem ; sed de intuitiva in Verbo potest dici intellectus ille perfectissime videre, sicut et videt Verbum.