Glossa. Posita condemnatione christi, convenienter agitur de crucifixione, cum dicitur et cum ducerent eum, apprehenderunt simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa, et imposuerunt ei crucem portare post iesum. Augustinus de cons. Evang.. Ioannes autem narrat quod iesus baiulabat sibi crucem: unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem cum exiret in eum qui dicitur calvariae locum. Simon autem in itinere angariatus est, cui data est portanda crux usque ad locum: nullus enim aliorum acceptabat crucem baiulare, eo quod lignum detestabile putabatur; et ideo simoni Cyrenaeo, quasi in quamdam iacturam imposuerunt crucem portare, quam alii recusabant.
Hic adimpletur illud: cuius principatus super humerum eius: principatus enim christi est crux eius, propter quam, secundum apostolum, deus eum exaltavit. Et sicut in signum dignitatis alii balteum, alii mitram portant; sic et dominus crucem. Et si inquiras, invenies non aliter in nobis regnare iesum, nisi per asperitates: quo fit ut deliciosi inimici sint christi crucis. Ambrosius. Christus ergo crucem baiulans, iam trophaeum suum victor attulit; crux super humeros imponitur, quia sive simon, sive ipse portaverit, et christus in homine et homo portavit in christo. Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium. Et bonus ordo nostri profectus est, ut prius crucis suae trophaea ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non Iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena atque peregrinus, nec praecedit, sed sequitur, iuxta hoc quod scriptum est: tollat crucem suam, et sequatur me. Beda.
Simon autem obediens, Cyrene heres interpretatur; unde per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo facti sunt dei heredes. De villa autem simon egrediens, crucem portat post iesum, cum Paganis ritibus derelictis vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur.
Villa enim Graece pagos vocatur, a qua Pagani nomen trahunt. Theophylactus.
Vel ille tollit crucem christi, qui venit a villa, idest dimittit hunc mundum et opera eius, in ierusalem, idest in supernam libertatem, tendens. Ex hoc etiam non modicum sumitur documentum. Quia enim ad modum christi magister est, debet ipse prius tollere crucem, et timore dei propriam carnem configere; et sic subditis et obedientibus eam imponere. Sequitur autem christum etiam multitudo plebis et mulierum; nam subditur sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. Beda. Multa quidem turba crucem domini, sed non una eademque mente sequebatur: nam populus qui eius mortem impetraverat, ut morientem laetus aspiceret; mulieres vero, ut moriturum plorarent.
Non autem ideo solus mulierum planctus sequebatur, quia non etiam innumerus virorum coetus de eius erat passione moestissimus; sed quia femineus, quasi contemptibilior, sexus liberius poterat quod senserat ostentare. Cyrillus. Amans etiam lacrymarum est semper sexus femineus, et mentem habens flexibilem ad pietatem.
Theophylactus. Per hoc etiam significabatur quod multitudo magna Iudaeorum esset post crucem itura, credens in iesum.
Sed et mens infirma, quae significatur per feminam, si sumpta cordis contritione per poenitentiam fleat, sequitur iesum propter nostram salutem afflictum. Flebant igitur mulieres per compassionem. Eum autem qui ultro patitur, flere non oportet, sed magis ei applaudere; et ideo eas flere vetat; sequitur enim conversus autem iesus ad illas dixit: filiae ierusalem, nolite flere super me. Beda. Cuius scilicet cita resurrectio mortem solvere potest, cuius mors et omnem mortem et ipsum mortis destructura est auctorem. Notandum autem, cum filias ierusalem appellat, quod non solae quae cum eo venerant a Galilaea, sed et eiusdem urbis cives et mulieres adhaeserunt.
Theophylactus. Mandat deplorantibus eum in futura mala prospectum intendere, et super illis flere; sequitur enim super vos ipsas flete, et super filios vestros.
Cyrillus. Significans in futuro mulieres liberis esse orbandas: nam irruente bello in terram Iudaeorum, cuncti simul peribunt magni et parvi; unde sequitur quia ecce venient dies in quibus dicent: beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Theophylactus.
Cum scilicet feminae crudeliter suos assabunt filios, et venter qui produxerat, flebiliter iterato recipiet genitum.
Beda. In quo die, venturae a Romanis obsidionis et captivitatis tempus significat, de quibus supra dixerat: vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Naturale est autem, imminente captivitate hostili, alta vel abdita, quibus abscondantur homines, refugia quaerere; unde sequitur tunc incipient montibus dicere: cadite super nos; et collibus: operite nos.
Refert enim iosephus, instantibus sibi Romanis, certatim Iudaeos cavernas montium colliumque petisse speluncas. Potest autem et ex superfluo quod beatificandas dicit steriles, de his intelligi qui utrolibet sexu se castraverunt propter regnum caelorum; montibus collibusque dici cadite super nos, et operite nos; cum quilibet suae fragilitatis memores, ingruente tentationum articulo, sublimium quorumcumque virorum quaesierint exemplis, monitis et precibus defendi.
Sequitur quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Gregorius Moralium.
Se lignum viride, et nos lignum aridum dixit: quia ipse in se vim divinitatis habuit; nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur.
Theophylactus. Quasi dicat Iudaeis: si ergo in me, lignum fructiferum, iugiter virens, taliter saevierunt Romani, quid non attentabunt erga vos? populum dico, quasi lignum aridum, privatum qualibet vivificante virtute, nec ullum fructum ferentem.
Beda. Vel quasi omnibus diceret: si ego, qui peccatum non feci, lignum vitae appellatus, sine igne passionis a mundo non exeo; quid putas eis manere tormenti qui sunt fructibus vacui? theophylactus.
Malam autem opinionem de domino innuere volens diabolus, etiam latrones faciebat crucifigi cum eo; unde sequitur ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.