Origenes in Matth.. Sicut habetur superius, intus pleni rapina et intemperantia, similiter hic pleni sunt hypocrisi et iniquitate; qui comparantur ossibus mortuorum et immunditiae universae: unde dicit vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis. Chrysostomus super Matth.. Merito quidem iustorum corpora templa dicuntur, quia anima in corpore iusti dominatur, sicut deus in templo; vel quia ipse deus in corporibus habitat iustis. Corpora autem peccatorum sepulcra dicuntur mortuorum, quia anima mortua est in corpore peccatoris: nec enim vivens putanda est quae nihil vivum aut spirituale agit in corpore. Hieronymus. Sepulcra autem forinsecus levigata sunt calce, et ornata marmoribus in auro, coloribusque distinctis; intus autem plena sunt ossibus mortuorum: unde dicitur quae apparent hominibus speciosa: intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
Sic autem et perversi magistri, qui alia docent et alia faciunt, munditiam habitu vestis et verborum humilitate demonstrant; intus autem pleni sunt omni spurcitia et avaritia et libidine: et hoc manifeste exprimit inferens sic et vos a foris quidem apparetis hominibus iusti; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Origenes.
Omnis enim iustitia simulata mortua est, quae propter deum non fit; magis autem nequam iustitia est; sicut mortuus homo, non est homo; et sicut mimi, qui personas suscipiunt aliorum, et non sunt ipsi quos simulant.
Tanta ergo sunt ossa in eis et immunditiae, quanta bona simulant ex malo affectu.
Videntur autem a foris iusti coram hominibus; non eis quos Scriptura appellat deos, sed coram eis qui sicut homines moriuntur. Gregorius Moralium.
Ante districtum vero iudicem excusationem ideo de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostendunt, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere non ignorant.
Chrysostomus super Matth..
Dic autem, hypocrita: si bonum est esse malum, ut quid non vis apparere quod vis esse? nam quod turpe est apparere, turpius est esse; quod autem formosum est apparere, formosius est esse. Ergo aut esto quod appares, aut appare quod es.